Facsimile
Transcription
INTERPRET. MONACHOVITVLI
PROpheticam interpretationem huius Monachouituli relinquam spiritui, non enim sum Propheta. Illud tamen in genere de plerisque miraculis talibus adfirmari potest, Deum per ea funestos casus, motus et quassationes futuras quodammodo prænunciare, quales Germaniam certò sibi polliceri & expectare iubeo. Sed qui nominatim euentus propendantur** 1546 portendantur., quamque durabiles, ac tempus liberationis præfinire, Prophetarum est.Ego sane optarim, quod sperare profecto non leui de causa uideor, extremi iudicij diem nos** 1546 hos. non longo interuallo ceu præcursores consequi. Etenim continuis fere seculis mirifica uelut ostentorum series extitit, ac nunc totius orbis uelut æstu quodam fluctuans ingentes motus parturit, qui sine magnis conuersionibus** 1546 conuersionibua. insignique regnorum distractione non abire solent. Adde quòd Euan gelij lux splendere** 1546 splendore. tanto rursus inclaruit, quæ perpetuo commutationes tempestatesque turbulentas, ob impiorum contumaciam & furores attulit.
Equidem certissima tantum persequar, & ostendam, quare Deus in Monachouitulo huiusmodi signum proposuerit, religioseque uestitam** Should be vestita. peruersam atque turpem asperserit maculam, cum non minus commode uentura mala prodigio aliquo sine habitu monastico potuerit innuere. Itaque nuper Landsbergæ Canonico uitulum condidit, uultque sacris & spiritualibus hoc anno miraculis duntaxat uti, quo certe declarat, se religiosorum** 1546 Religiosorum. ordinem ceu defixis oculis intueri, deque cohercendis illis cogitare.
Quid, quod olim cum præstantissimum Monarcham Alexandrum Macedonem Dan. 8. in forma hirci caprarum depingeret, præter interpretationem propheticam futuræ uastationis, naturam simul indolemque Græcæ** 1546 græcæ. Nationis adumbrauit, uidelicet, salacitatem petulantiamque similem hœdis, quod nihil tam arduum, sublime, præruptum animo conciperent, quo se non ingenij acrimonia, rationis excellentia, consilij prudentia euadere, penetrare, ascendere posse confiderent. Ita hic quoque præter explicationem propheticam** 1546 has a comma after propheticam. monasticæ uitæ, doctrinæ, cultuumque imago proponitur, ac interim fortassis de causa impendentium calamitatum erudimur, uidelicet, Monachorum superstitione, imposturis, flagitijs cumulari pœnas, quòd per pharisaicam carnalemque operum doctrinam, fidem in Christum aboleant, & cor humanum, quod Spiritus sancti debuit esse templum, in uitulinam carnem transforment. Cæterum alius eruat intellectum propheticum, Ego meum Monachouitulum in gratiam Ordinis mei interpretandum suscepi, Canonico uitulo suus erit ἐξηγητής** Transliteration: exegetes, Greek term for those who do exegesis, interpret.
Hanc autem enarrationem eo libentius aggredior, quòd futurum uideo, ut illorum pertinaces animi, ipsisque Caucasi rupibus asperiores, qui explicatione nostra perstringentur, tanto magis exulcerentur, & acerbiores fiant. Quandoquidem arroganter despiciunt** Komma after this in 1546 edition. hæreticorumque saliua conspersum dictitant, quidquid à me profertur. Quamobrem nec iam adhibere fidem præmonitionibus meis debent, sed magis ma 400rgisque obdurari, offendere, perturbari, ne ad agnitionem ueritatis perueniant, aut ab impia uita deficiant, Sicut Esa. 6. dicitur: Excæca cor populi huius, & aures eius aggraua, & oculos eius claude, ne forte uideat oculis suis, & auribus suis audiat, corde suo intelligat, & conuertatur, & sanem eum.
Sicut igitur Balaam, cum uerbo Dei, non obtemperaret, tandemque asina loquente redargueretur, nihil tamen emendabatur, Ita quoque nostri Patres, postquam hactenus ad charissimam** 1546: clarissimam. This shows that the French translation was done from the 1546 eition. uocem veritatis euangelicę aures uiperarum more obstruxerunt, iam in uitulo & uacca tanquam in speculo seipsos debent contemplari, qui sint coram Deo, & quam in cœlo existimationem, qualia suffragia obtineant, Nihilominus uero claudere debent oculos, ne quid horum uideant, unde resipiscentes, horribile iudicium Dei effugiant, Nam obstinatum Pharaonem nec uerba nec signa mouebant.
PRincipio, ut summatim uniuerseque complectar, Noli iocum ludumue putare, quod uitulo Deus religiosam uestem, nempe sacrosanctum cucullum induit, qua imagine proculdubio cœtum aliquem demonstrauit, unde quam primum innotescere manifestarique oportet, Monachatum nihil esse quam fucatam inanemque speciem pietatis, & externam hypocrisin sanctæ atque diuinitus approbatæ uitæ, Nos enim infelicissimi homines constanter hactenus opinati fuimus habitare sub cucullo Spiritum sanctum, uestemque illam nihil præter spiritum operire. At hic reuelat Deus, quod solummodo uitulum tegat** 1551 degat., Quasi dicat: Latet anguis in herba.Monachacci fucata & Inanis species pietatis. Nam quid uitulus significet perspicuè docet aureus uitulus Aaronis in deserto. Cui populus lsraël diuinos honores tribuebat, Exod. 33. Psal. 106. Et mutauerunt gloriam suam in similitudinem uituli, comedentes** 1546 commedentis. fœnum, Et uituli Ieroboam in Bethel & Dan. 1. Reg. 12. In quos Prophetæ tantis clamoribus inuehuntur.Aureus uitulus Aaronis.
Eodem modo aspice hunc Monachouitulum, ut cucullus typum gerat totius ordinis Religiosorum cum uniuersis cultibus, quos maximi faciunt, ut βαττολογίαι precum, nondinatio Missarum, cantilenæ & ieiunia &c.Vitulus. Sed cui præstatur, quem honore affecit, à quo pendet, cui adhæret iste cultus? Vitulo, Nam cucullus uestit & ornat uitulum, quemadmodum uides, Quid porro est Vitulus? est commenticium idolum insidens fallacissimis mentibus eorum. Quomodo fiunt hæc? Ita fiunt, Habent impressam animo opinionem seu persuasionem, quod uniuero Deo seruiant in religione solitaria, quam in cæremonijs externorum operum, propter quæ cœlum sibi deberi existimant, non in fiducia amplectente Christi beneficium ponunt.
>Iam nullus est Deus uel in cœlo uel in terra, qui sic coli se uelit, præter Diabolum & idola. Nam uero Deo nemo seruire potest nisi spiritu & ueritate, Iohan. 4. hoc est, in fide, animique ueris & spiritualibus motibus, quos creat, exuscitat, uiuificat in nobis spiritus sanctus, Esa. 55. Itaque hi falso religiosi cultus suos, quibus nomen Dei prætexunt, discedentes interim à mandato & patefactione diuina reipsa nemini præstare nusquam referre ac dirigere Possunt, quàm ut blandiantur à se confictæ imaginationi, quæ somniat hæc officia placere Deo** 1551 conversion Deo placere.. Hæc imaginatio est mendacium & commentitium idolum in cordibus eorum, prorsus ut Ethnici aut Iudæi fingebant sibi numina. Ecce hic est uitulus, hæc impietas, opinioque carnalis, operta religioso habitu, hoc idolum, cui adhærent, quod amplectuntur, exornant cæremoniarum gestuumque decoro, atque notabili indumentorum forma.
POrro, uitulus solo gramine uescitur, Tales enim hypocritæ nullis futuris & æternis bonis fruuntur, sed præsentis uitæ delicijs pinguescunt,Hypocritæ præsentis uitæ delicijs dediti sunt. 400vsicut apparet florentissimam potentiam, preciosissimas opes, maximas uoluptates, amplissimos honores penes Ecclesiasticos, ut uocantur, esse, Ita suas habent lactuacas labra uitulina.Hypocritæ præsentis uitæ delitijs dediti sunt. Et sic contingit illis, ut mutent gloriam suam in similitudinem uituli comedentis fœnum. Christus enim uere est gloria nostra, in quo triumphari gloriari, lætarique deberemus. Hi ècontra loco eius aliam parant gloriam in cordibus uidelicet, qua iactant fiduciam suorum operum & meritorum, Talis uitulus in Christi locum successit, & nomen eius usurpando dedecorat.
SEcundo Monastica uestis circa coxas in pedibus, & uentre diloricata significat in hac solitaria religione nugatorijsque cæremonijs, nihil concors, cohærens, integrum existere, cum tamen in primis & ante omnia postulet Scriptrura, ut Chris tiani sint ὁμοφρονοῦντες, ut Psal. 133. Ecce quàm bonum & quàm iucundum habitare Fratres in unum, Verum hi superstitiosi irreligiosique spiritus tot inuenerunt opinionum sectarumque discrimina, quot distinctos colore uestitus. Inde Franciscani suam iactant regulam, Prædicatorum ordo suam effert. Augustiniani ad dextram, Carthusiani ad sinistram deflectunt, denique suum cuique pulchrum. Ita uides, circa coxas & in pedibus Vituli lacerum cucullum, etiam si omnes unanimes consentientesque sint, quod ad Vituli cultum & ornatum attinet, id est, etiamsi omnes dubitationem seu diffidentiam de misericordia Dei, contra uero fiduciam operum & securitatem carnalem suis obseruationibus confirment alantque.
Hæc magis erunt illustria, si coxæ intelligantur finis & extremum, pedes uero baiuli, à quibus hic Vitulus, hoc est, falsa talis opinio fulcitur ac sustentatur.Coxæ. Pedes. Nunquam enim tot sectæ, familiæ, discrimina, nomina Religiosorum prodire quàm nostra memoria cœperunt, cum finis instat, deprehensaque uanitate labes illa intercidit ac elanguescit. Pedes igitur significant audaculos Fratres & Sophistas Magistros nostros eximios, item eruditiores cœnobiorum incolas, qui dignitatem autoritaremque huius solitariæ religionis concionando, scribendo, legendo, disputando, docendo, quo ad possunt in suorum animis ac ubique gentium conseruant, amplificant, stabiliunt. Omnes, tamen inter se discrepantes, ac labyrinthos opinionum nectentes. Quot capita, tot sententiæ.
TErtio, repræsentat Vitulus unde quaque gestum concionantis, Postremis enim pedibus innititur, quasi stans erectus, ex prioribus autem dextram proijcit ungulam uelut Concionator retrahens sinistram,caput sursum fert, linguam exerit, ac omnia referunt e suggesto uociferantem ad populum.Vitulus representat gestum concionantis. Ideo sicut Papasellus fuit imago regni Pontificij, Ita proprie Monachiuitulus exprimit Apostolos Discipulosque Papæ, ut totus uideat orbis, quos audierit hactenus Prædicatores & Doctores, hodiesque audeat. Quis enim magis appositus foret, ad asininum cerebrum Apostolus uituli capite? Dignum patella operculum.Papasellus. Monacho uitulus. Carnale regimen, carnalem docrtinam circumfert, Itaque uitulus adhuc oculis caret, ut adumbret illos, de quibus inquit Christus Matth. 23. Væ uobis Scribæ & Pharisæi, duces cæci. Et Esa. 56. Speculatores eius cæci omnes, nescierunt uniuersi, Ipsi Pastores ignorauerunt intelligentiam.Auris.
LOnge plura in hoc Monstro ad Monachos Sophistasque concinne accommodari possunt, uerbi causa, ut auris inserta cucullo, significet intolerandam confessionum tyrannidem, qua conscientias acerbissime cruciatas Diaboli faucibus obijciunt: Lingua exerta, significat doctrinam eorum nihil esse quàm linguam, id est, uolubilitatem uerborum futilemque loquaciatem.Lingua. Duæ Cicerculæ in caluitie capitis prominentes debebant in cornua surgere, Cornua uero significant prædicationem Euangelij, quod cruci nos subijciens confringit ueterem hominem, Mich. 4. Cornu tuum ponam ferreum, & comminues populos multos.Cicerculæ. 2. 401rHic autem uitulus non habet cor nua. Sed obscura quædam uestigia, & speciem qualemcunque, Quamuis enim titulo Doctorum Euangelij se uenditent, tamen id constringunt, & ad humanas traditiones insulse detorquent, Prominent igitur è glabro uertice duæ cicerculæ, Nam quidquid illi arridet, huic nomen Euangelij prætendit, nec sinit Euangelium extra hanc glabriciem progredi, Sed oportet ipsum quadrare & congruere ad tonsi uerticis huius sactimoniam, præfertim quod ad Caput illorum Pontificem spectat.
Quod cucullus adeo tenaciter circundat collum, monstrat pertinaciam incredibilem superstitionis atque erroris illorum de cultibus Monasticis, quibus usque eo fordibus immersi infixique sunt, ut nulla ui, nullo splendore Christianæ ueritatis inde reuocari ad aspiciendam lucem possint. Et quod cucullus in tergo coniungitur, sed in uentre dissutus apparet, significat, quod habitu externo pietatem simulent, quam umbram cum alijs fugacibus uitæ bonis deponunt.Cucullus in tergo coniunctus. Verum coram Deo & ad futuram collati uitam, reuera sunt nudi uentres, & ignaua terræ pondera, fruges consumere nata, aut si quæ præterea fœdiora uenter admittit coram Deo, quæ reticere malim.
Quod autem pars oris inferior humana, superior cum naribus uitulina uidetur, significat doctrinam eorum utcunque ciuilia diuinæ legis opera inculcare. Sed olent omnia uitulum, id est, immodice exaggerantur laudes honestæ disciplinæ, iusticiæ, & uirtutum Pilosophicarum. Nam duo labia oris duo genera doctrinarum significant, inferius legis enarrationem, superius Euangelij & promissionum diuinarum prædicationem. Sed loco Euangelij & promissionis de reconciliatione os uituli prædicant, hoc est, aureolas & magnas compensationes in cœlo pro humanis operibus magno conatu sed sine fide factis.Duo labis quid significent &c.
POstremo, Vitulus hic undique leuis nec hirsutus est, ut solent uituli, id significat splendidam speciosamque hypocrisin, qua placuerunt & imposuerunt omnibus, ut sancti spiritualesque Patres haberentur immanes animarum parricidæ, Diabolique satellites. Hæc omnia iam luce manifesta patefacta sunt, uitulus hic emersit ex alui maternæ latebris, non poterunt deinceps ab oculis & animaduersionibus hominum se in occultum & abditum recipere, nulla ualebit obstructio, quin detracta larua producti in publicum sibilis omnium conscindantur.
HAnc interpretationem cuilibet relinquo iudicandam, Nam etiamsi expositio non satis apposita uel concinna uideretur, Tamen per sese firma & in Scripturæ testimonijs preclare fundata est, quod Monachatus talis reuera sit, qualem descripsimus.Cum igitur uitulus apte congruat & consentiat cum diuinis oraculis, circumspiciat unusquisque, & diligenter consideret, quid contemnat, quando meam Interpretationem contemnit. Satis superque in hoc monstro admonemur, Deum infensum esse cultibus monasticis, si enim amaret, certe honestiori imagini cucullum induisset. Et consentaneum est tali miraculo non unum aliquem, sed consotiationem, cœtum, administrationemque plurimum personarum significari, iuxta naturam omnium prodigiorum uisionumque in Scriptura Daniel. 8.
Cauete uobis, Monachi & Nonnæ, uestra profecto serio res agitur, nec præmonitionem diuinam inanes ludos & præstigias putatote, 401vAut alijs sacrificationibus, quam illis quas uos habetis. Deum placetis aut Cœnobia cucullosque deseratis, & eo redeatis, ad quod nati à Deoque uocati estis antequam elapso tempore diuinitus oblata pereat occasio, Postea enim, cum uoletis non poteritis, nunc cum potestis non uultis.
In primis autem nobiles Familias obtestor, ut cognatos liberosque suos aut eos, quorum salus ipsis cara est, ex tàm horribili periculosoque genere uitæ, tanquam ex ergasculo quopiam, eripere uelint. Cogitate illos nondum euolasse ex corporis humani uinculis, tamque communioni hominum inter se & legi naturæ deuinctos, quàm cæteros homines. Non est enim in re atque natura positum, ut cœlibatum** 1551 cœlibum. tanta multitudo, aut caste continenterque uiuat, aut coniugio libenter & iucunde careat. Ego meo saticfactum officio, uosque præmonitos à me uolui. M. D. XXIII.
About
About this text
Related Editions
- Deuttung der grewlichen figur des monk-calf-latins tzu Freyberg in Meyssen gfunden.
- De deux monstres prodigieux, à savoir d'un asne-pape qui fut trouvé à Rome en la rivière du Tibre l'an 1496, et d'un veau-moine nay à Friberg en Misne l'an 1528 [sic], qui sont vrais présages de l'ire de Dieu attestez et declarez , l'un par P. Melancthon et l'autre par M. Luther, avec quelques exemples des jugemens de Dieu en la mort espouvantable et désespoir de plusieurs, pour avoir abandonné la vérité de l'Évangile
- Of two Woonderful Popish Monsters, to wyt, Of a Popish Asse which was found at Rome in the river of Tyber and of a Moonkish Calfe, calved at Friberge in Misne Which are the very foreshewings and tokens of Gods wrath, against blinde, obstinate, and monstrous Papistes. Witnessed, and declared, the one by P. Melanchthon, the other by Martyn Luther. Tr. by I. Brooke.
Other Resources
- Download the Ebook of the publication
About this edition
This is a facsimile and transcription of INTERPRETATIO MOnachouituli Monstri Fribergæ.. It is held by the Taylor Institution Library (shelf mark: U.S.R.2.D. v. 2).
The transcription was encoded in TEI P5 XML by Emma Huber. The Latin text was edited by Karen Wenzel.
Availability
Publication: Taylor Institution Library, one of the Bodleian Libraries of the University of Oxford, 2023. XML files are available for download under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License . Images are available for download under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivatives 4.0 International License .
Source edition
Luther, Martin, 1483-1546 INTERPRETATIO MOnachouituli Monstri Fribergæ. Wittenberg : Lorenz Schwenk, 1562Editorial principles
Created by encoding transcription from printed text.
Abbreviations: Abbreviations have been maintained to match source material.
Downloads
Facsimile
Images are available for download under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivatives 4.0 International License .
Images
- Image #1 (JPEG - 3.1M)
- Image #2 (JPEG - 3.9M)
- Image #3 (JPEG - 3.5M)
- Image #4 (JPEG - 4.0M)
- Image #5 (JPEG - 3.8M)
- Image #6 (JPEG - 4.2M)
All Images (ZIP - 22M)
All Images (PDF - 12M)
Text
XML files are available for download under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License .