Facsimile
Transcription
ANTICHRISTI] ANTHICHRISTI.
. Ad lectorem Eusebius. Quam male conveniant cum Christi pectore Jesu Pontificum mores, iste libellus habet. Haec lege, qui verae pietatis amore moveris. Hoc pius, et lecto codice, doctus eris.CHRISTUS.
Christus: Jesus ergo cum cognovisset, quia venturi essent ut eum raperent , et facerent regem, fugit iterum in montem ipse solus. Iohan. vi. Regnum meum non est de hoc mundo. Iohan. xviii. Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent benefici vocantur. Vos autem non sic, sed qui major vestrum fuerit, sit tamquam minor. Luce. 22.22 [Luke 22:25-26].
ANTICHRISTUS.
Nos eam33 eam ex superioritate quā ab Imperio44 ad imperium] ab imperio. non est dubium nos ha- habere quam55 quam] quod. ex potestate in qua66 qua] quam. vocante77 vocante] vacante Imperio Imperatori succedi- mus. Cle. pastoralis finem de sen. & re iudi.88 [Clem., II 11 c. 2, CorpIC 2, 1153]. Summa summarum. & Antichristū super omnes Cesares, Reges & principes extollat, sicut S. Petrus prius predixit. Venturos pseudoprophetas dominationem con- tementes.iij. (2 Pet 2: 1, 10].)
A ijCHRISTUS.
Milites plectentes coronani de spinis imposuerunt capiti eius & veste purpurea circundederunt99 circumdederunt] circundederunt cum. (John 19:2)
ANTICHRISTUS.
Antichristus: Imperator Constantinus tradidit nobis coronam imperialem, phrygium chlamydem purpuream, tunicam coccineam et imperialia indumenta et sceptra. c. Constantinus xcvi. dist. 1010 . [Decr., d. 116 c. 13-14, CorpIC, 343-343]. & sceptra. Eiusmodu mendacia ad tuendam tyrannidem suam confinxerunt: contra omnes & historias & annales, Necquam in more fuit Romanis Imperatoribus tales gestare coronas.
A iijCHRISTUS.
Si ego lavi pedes vestros, dominus & magister, & vos debetis alter alterius lauare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis, Amen, amen dico vobis, non est servus maior domino suo: neque apostolus maior est eo qui misit illum. Si haec scitis? Beati eritis si feceritis ea.1111 [John 13:14-17].
ANTICHRISTUS.
Papa nititur imitari nonnullos tyrannos et ethnicos principes, qui pedes suos hominibus præbuerunt osculando. Ut verum fiat quod scriptum est: quicumque non adoraverit imaginem bestiæ occidatur.1212 [Decretal., V 33 c. 12, CorpIC 2, 854]. De huiusmodi pedum osculatione non dubitat papa se impudenter in suis decretalibus iactitare. c. Cum olim de privilegiis 1313 [I 10, c. 4. CorpIC 2, 1192] Clementinae 1414 [I 10, c. 4. CorpIC 2, 1192 Si summus pontifex de sententia excommunicationis.
CHRISTUS.
Vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle, et aperto ore eius, invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me & te. (Matt 17:27). Reddito omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Paulus ad Ro: xiii (Rom 13:7)
ANTICHRISTUS.
Decernimus, qui iurisdictionem temporalem obtinent vel iusticiam secu- larem exercent, taleas, vel collectas seu exactiones quascumque ecclesiis vel personis ecclesiasticis imponere, vel exigere ab eisdem pro domibus, praediis vel quibuscumque possessionibus, ab eisdem ecclesiis vel personis ecclesiasticis. c. i. De immunitate ecclesiarum1515 ecclesiarum] Ecle. , Liber Sextus1616 ecclesiarum] [III 23 C. 1, CorpIC 2, 1061]. Sic papa suis man- datis mandata Dei dilaniavit. Id quod unicum est opus impiarum et antichristianarum decretalium eius.
BCHRISTUS.
Qui cum in forma Dei esset, non (rapinam) arbitratus est esse se equalem Deo. Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem ho- minum factus, & habitu inventus1717 inventus] innotus. ut homo. Humiliavit semetipsum fa- ctus obediens usque ad mortem. [Phil 2:6-8].
ANTICHRISTUS.
Papa putat sibi parum esse honorificum, si se humiliet. Dum enim nimium servatur humilitas regendi frangitur auctoritas1818 auctoritas] autoritas. . lxxxvi. dist. c. Quando 1919 [Decr., d. 86 c. 4, CorpIC 1, 298Ubi dicit glosa2020 [Decretum Gratiani […], Lyon: Nicolaus de Benedictis, 12 May 1506, fol. 87rb]: : Quod verum est inter fatuos. Hoc est, quate- nus cum severitate imperandum est Germanis fautis, tantum nobis tribuunt.
BijCHRISTUS.
Jesus fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. (John 4:6) Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, tollat crucem suam, et sequatur me. [Matt 16:24] Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ locum2121 locum] locus. . (John 19:17).
ANTICHRISTUS.
Capitulum “Si quis suadente diabolo” 2222 [Decr., C. 17 q. 4 c. 29] et similia satis superque probant, quam libenter papa crucem adversitatis toleret, cum omnes quicumque manus in sacerdotes iniciunt, maledict, et diabolo tradit. Sic etiam fert crucem papa, ut baptisati Christiani cogantur eum humeris suis portare.
BiijCHRISTUS.
Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missum sum. Et erat prædicans in synagogis Galilææ. (Luke 4.)
ANTICHRISTUS.
Sæpe contingit, quod2323 quod] quam. episcopi propter suas occupationes multiplices, vel invalitudines corporales, aut hostiles incursus, aut occasiones alias, ne dicamus defectum scientiæ, quod in eis reprobandum est omino, per se ipsos2424 se ipsos] seipsos. non sufficiunt ministrare verbum Dei populo, maxime per amplas dioceses et diffusas. Generali constitutione sancimus, ut episcopi viros ad sanctæ prædicationis officium salubriter exequendum assumant. c. Inter cetera de officio (iudiciis) ordinarii. 2525 [Decretal., I 31 c. 15, CorpIC 2, 192]. . Hi sunt episcopi, qui ordinari officii sui obliti facti sunt animalia ventris2626 [cf. Titus 1:12], dicentes: Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate; et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius. (Is 56:12)
CHRISTUS.
Vulpes foveas habent, et volucres cæli2727 caeli] coeli. nidos. Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. (Luke 9:58) Scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divities essetis. (2 Cor 8)2828 2 Corinthians 8:[9]..
ANTICHRISTUS.
Absolvimus ab omnibus iuramentis et ne illa serventur vetuimus tam archiepiscopum Trevirensis, quam eius præpositum, et omnes, qui tunc temporis capti se illis quoquo modo obligaverunt etc. Hoc in mandatis damus, ut spirituali simul et materiali gladio tamdiu malignos illos eorumque fautores insequantur, quosque cum integritate possessiones, vel quæcumque res ecclesiasticæ hoc facto vel quocumque pacto distractæ vel direptæ sunt revocentur. c. Auctoritatem2929 Auctoritatem] Autoritatem. xv. q. vi. 3030 [Decr. C. 15 q. 6 c. 2, CorpIC 1, 755].Quisquis in hoc belli certamine fideliter mortuus fuerit, regna illi celestia minime negabuntur. 23. q. 5. c. Omnium 3131 [Decr., C. 23 q. 5 c. 46, CorpIC 1, 944] et q. 8. c. Omni 3232 2 [Decr., C. 23 qu. 8 c. 9, CorpIC 1, 955]. Novit omnipotens, si quilibet vestrum morietur, quod pro veritate fidei, et salutatione patriæ, ac defensione Christianorum mortuus est, et ideo ab eo præmium celeste consequetur. Scilicet hoc est, de suis rebus adeo certum esse, ut pro bonis habeantur, etiam si propter eas Christianus sanguis effundant.
CCHRISTUS.
Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super pullum asine. (Matt 21:5) et (John 12:14-15, 47). Sic venit Christus vectus asino alieno et mansuetus. Neque vectus est ad regendum et imperandum, sed ad beatam mortem nobis omnibus.
ANTICHRISTUS.
Clerici omnes sunt reges, et hoc designat corona in capite. c. Duo xii. q. i. 3333 [Decr., C. 12 q. 1 c. 7, CorpIC 1, 678]. Papa potest vehi instar imperatoris, et imperator debet stator3434 stator] strator. eius esse et frenum equi eius tenere, ut pontificalis apex non vilescat. 96. dist. c. Constantinus [Decr., d. 96 c. 14, CorpIC 1 344]. Super gentes et regna pontifex Romanus a Domino constitutus. Extravaganti. Super gentes. Iohan. vicesimi secundi.3535 [Extrav. com., 1 I c. 1, CorpIC 2, 1237]
C ijCHRISTUS.
Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam. [Matth 10:9-10]. S. Petrus dixit: Aurem et argentum non habeo. (Acts 3:6). Ubi est ergo patrimonium Petri?
ANTICHRISTUS.
Episcopi non in castellis neque in modicis civitatibus debent constitui, ne vilescat nomen episcopi, sed ad honorabilem locum titulandus est et denominandus episcopus. lxxx. dist. c. Episcopi3636 [Decr., d. 80 c. 3, CorpIC 1, 280].
Sanctorum canonum statutis consona sanctione decernimus, ut sine titulo facta ordinatio irrita habeatur. lxx. dist. c. Sanctorum 3737 [Decr., d. 70 c. 2, CorpIC 1, 257]
C iijCHRISTUS.
Non venit3838 venit] veniet. regnum Dei cum observatione, neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. (Luke 17:20-21) Quare vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Sine causa colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum. (Matt 15:1-3) et (Is 29:13).
Antichristi regnum prorsus est in rebus exterioribus. Quid enim aliud dicit ius pontificum quam ordinationes de casulis, vestibus, coronis, festis, consecrationibus, beneficiis, sectis, ordinibus, monachis, et sacerdotibus. Et nominant, ut sese ita sua bona et facultates bona spiritualia, se solos ecclesiam catholicam, quasi vero prophani sive laici, necque in ecclesia sint, neque Dei, contra omnem scripturam. Præterea etiam prohibet cibos et matrimonium, quemdmodum Paulus ante prædexit: In novissimis temporibus discedent quidam a fide, prohibentium nubere, abstinere a cibis. 1. Timo. 4 3939
[1 Tim 4:1, 3]
Invenit in templo vendentes oves, et boves, et columbas, et numularios4040 numularios] nummularios. sedentes. Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum4141 numulariorum] nummulariorum. effudit aes4242 aes] es. , et mensas subvertit. Et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotationis. 4343 negotationis] negationis. (John 2:14-16). Gratis accepistis, gratis date. (Matt 10:8). Pecunia tua tecum sit in perditionem. (Act 8:20).
ANTICHRISTUS.
Hic sedet Antichristus in templo Dei, ostendens se tamquam sit Deus. Sicut Paulus prædexit. (2 Thess 2:4). Commutat et subvertit omnes divinas constitutiones, quemadmodum Daniel dicit (Dan 11:36-37). Opprimit sacram scripturam, vendit dispensationes, indulgentias, pallia, episcopatus, beneficia, tollit thesauros sæculi, dissolvit matrimonia, gravat suis legibus conscientias, sancit iura, et rursum eadem pro pecunia rescindit, refert in numerum divorum sanctos, sive canonizat, benedicit et maledicit in quartam generationem, et præcipit suam vocem audiri tamquam voce Dei. c. Sic omni dist. xix. 4444 [Decr., d. 19 c. 2, CorpIC 1, 60]. Et nemini est permissum de sedis apostolicæ iudicio iudicare vel retractare. xvii. dist. iiii. c. Nemini 4545 [Decr., C. 17 q. 4 c. 30, CorpIC 1, 823].
DApprehensa est bestia, et cum ea4646 ea] eo. pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem eius. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis et ardentis sulphuris et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius. (Rev 19:20-21). Tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. (2 Thess 2:8).
D ijQuum autem famosus libellus dici non possit, nisi complectatur in se cri- mina & maleficia, manifestum est hunc libelllum pro famoso haberi non posse, neque sub edictis contra famosos libellos editis prohibitum esse. Quum omnia qui in hoc insunt libello, in pontificio spirituali Iure, non so- lum tamquam licita, sed etiam tamquam leges et canones inveniantur. Est autem hic libellus hoc potissimum nomine editus, tantum ad notificandum bre- viter, fundamentum spiritualis carnalis iuris, precipue pro communi & pub- lica utilitate totius Christiani orbis.
About
About this text
Description
The Antithesis figurata vitae Christi et Antichristi was the model for the Passional Christi und Antichristi but was published only after the German edition had come out in 1521, shortly after the Diet of Worms. The work features 26 woodcuts designed by Lucas Cranach in which scenes from the life of Christ are contrasted with those of the Antichrist, identified as the Pope. The Bodleian copy belongs to the first edition, published in Wittenberg.
Other Resources
Related blog posts
About this edition
This is a facsimile and transcription of Antithesis figurata vitæ Christi et Anthichristi.. It is held by the Bodleian Library (shelf mark Douce C 313.
The transcription was encoded in TEI P5 XML by Eva Neufeind.
Availability
Publication: Taylor Institution Library, one of the Bodleian Libraries of the University of Oxford, 2019. XML files are available for download under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License . Images are available for download under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivatives 4.0 International License .
Source edition
Luther, Martin, 1483-1546; Antithesis figurata vitæ Christi et Anthichristi. [Wittenberg] : [Johann Grunenberg], [1521]Editorial principles
Created by encoding transcription from printed text.
Downloads
Facsimile
Images are available for download under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivatives 4.0 International License .
Images
- Image #1 (JPG - 852K)
- Image #2 (JPG - 1.1M)
- Image #3 (JPG - 1.5M)
- Image #4 (JPG - 1.3M)
- Image #5 (JPG - 1.3M)
- Image #6 (JPG - 1.2M)
- Image #7 (JPG - 1.3M)
- Image #8 (JPG - 1.2M)
- Image #9 (JPG - 1.3M)
- Image #10 (JPG - 1.4M)
- Image #11 (JPG - 1.3M)
- Image #12 (JPG - 1.5M)
- Image #13 (JPG - 1.3M)
- Image #14 (JPG - 1.5M)
- Image #15 (JPG - 1.5M)
- Image #16 (JPG - 1.0M)
All Images (ZIP - [an error occurred while processing this directive])
All Images (PDF - [an error occurred while processing this directive])
Text
XML files are available for download under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License .