a1r

Disputatio excellentium D. doctorum Iohannis Eccii et Andreae Carolostadii quae cepta est Lipsiae XXVII Junii AN . M.XIX .

Disputatio secunda . D. Doctorum Iohannis Eccii et Andreae Carolostadii quae cepit XV . Iulii .

Disputatio eiusdem . D. Iohannis Eccii et D. Martini Lutheri Augustiani quae cepit . IIII . Iulii .

p2v

Contra F. Lutther et D. Bodenstein

in Lipsensi studio has disputabit positiones Eccius xxvii . Iunii . M.D.xix .

i .
Neque dictis sacrae scripturae , aut sanctis patribus , Augustino et aliis concordat , Dominum et magistrum nostrum Iesum Christum dicendo poenitentiam agite , voluisse omnem fidelium vitam esse poenitentiam . unde et de sacramentali poenitentia illud verbum idonee potest intelligi .
ii .
Et si peccata venialia sint quotidiana , tamen iustum semper peccare in omni opere bono , etiam bene moriendo , negamus . Sicut erroneum dicimus , iustum , manente iusticia , peccare posse mortaliter . aut in puero : post baptismum : alienae voluntatis peccatum remanere .
iii .
Astruentem , poenitentiam non recte inchoari detestatione peccatorum , recogitando gravitatem peccati et penae . et quod faciat magis peccatorem , tanquam Evangelio et sanctis patribus contrarium , non dicimus audiendum .
iiii .
Dicere , deum remittendo culpam , remittere poenam : et non commutare in poenam aliquam temporalem satisfactoriam , per canones et sacerdotis iniunctionem , in parte vel toto declaratam , ut sacrae scripturae , et usui ecclesiae repugnans , existimamus .
v.
Quemlibet sacerdotem : nullo praelato dempto : suo subdito petenti , posse remittere , aut debere , paenas et culpas : ita quod praelatus non plenarie absolvens a paena et culpa , peccet . velut usui sanctae matris ecclesiae adversum , non acceptamus .
vi
Animas in purgatorio non satisfacere pro peccatorum poenis , a quorum culpis absolutae , hic non satis fecerunt : reputamus erroneum . sicut non est sine errore , qui non credit deum a morituro requirere aliam , quam mortis paenam .
vii .
Errat , qui liberum arbitrium hominis , negat dominum actuum hominis . ex eo quia ipsum habeat se active ad malum , ad bonum vero tantum passive sicut non est sine errore , qui fidem quolibet crimine corrumpi , contra scholasticam existimat nec sine maximo errore , qui nulla contritionis habita ratione , in sola fide , quem absolvi , procaciter praedicat .
viii .
Ex imperfectione charitatis vel fidei , in anima mortui , fieri horrorem et quasi desperationem , quibus in purgatorio afficiantur . et quod illum horrorem ex timore mortis incurrant , quo quasi inviti moriantur , non recipimus . quia veritati et rationi contrarium .
x .
Animas in purgatorio mereri maiorem gratiam : aut eorum praemia minui , si alienis meritis liberentur . aut non esse certas de salute aut suffragia nostra nolle . ut fidei nostrae et omni rationi adversa , negamus . p3r
x .
Meritum passionis Christi , non esse thesaurum Ecclesiae , ex quo dentur indulgentiae : quia veritati et apostolicis decretis obvians : negamus . sicut claves esse thesaurum ecclesiae , imperitissimum opinamur . Meritis quoque sanctorum nos adiuvari pie credimus .
xi .
Dicere , indulgentias non expedire , est error . dicere item , indulgentias esse vicium aliquod operis , quo ipsum minus valeat , error est pessimus . Quare et hunc errare sentimus . qui dicit , se teneri improbare indulgentias , quia dominus dicat : propter me deleo iniquitates , non propter pecunias .
xii .
Papam non posse remittere poenam , pro peccato debitam , per indulgentias , error . Immo erroneum est , eum non posse absolvere a poenis animas in purgatorio existentes . Omnium autem maxime non recipimus : quod morituri , infirmi , legitime impediti , non crimina publica habentes , indulgentiis non egeant .
xiii .
Rhomanam Ecclesiam non fuisse superiorem aliis ecclesiis ante tempora Sylvestri , negamus . Sed eum , qui sedem beatissimi Petri habuit et fidem , successorem Petri et vicarium Christi generalem semper agnovimus . Contraximus quo ad fieri potest propositiones , et has paucas accepimus , et quod alia ab his pendeant .

Contra novos et veteres errores : defendet

Martinus Lutherius , has positiones sequentes , in studio Lipsensi

i .
Cottidie peccat omnis homo , sed et cottidie poenitet : docente Christo : Poenitentiam agite . Excepto uno novo quodam iusto , qui poenitentia non indiget . cum etiam palmites fructiferos cottidie purget agricola coelestis .
ii .
In bono peccare hominem . et peccatum veniale , non natura sua , sed dei misericordia solum esse tale aut in puero post baptismum peccatum remanens , negare . hoc est , Paulum et Christum semel conculcare .
iii .
Qui opus bonum aut poenitentiam , a peccatorum detestatione , ante dilectionem iusticiae incipi , nec in eo peccari , afferit . hunc inter Pelagianos haereticos numeramus . Sed et contra sacrum suum Aristotelem desipere , probamus .
iiii .
Deus mutat poenam aeternam in temporalem , scilicet crucis portandae . cuius Canones aut sacerdotes , nec statuendae , nec auferendae , habent ullam potestatem . quanquam id ab adulatoribus noxiis seducti , praesumere possint .
v.
Quilibet sacerdos debet absolvere poenitentem a poena et culpa , aut peccat . aeque peccat superior praelatus , si occulta sine causa reservat rationabilissima . quantum libet usus Ecclesiae , idest , adulatorum resistit .
vi .
Forte satisfaciunt animae in purgatorio pro peccatis . Sed quod deus a morituro plus , quam voluntariam mortem requirat , vanissima temeritate afferitur . quia nullis modis potest probari .
vii .
Neque quid fides , neque quid contritio , neque quid liberum arbitrium sit , p3v ostendit se nosse . qui liberum arbitrium actuum , sive bonorum , sive malorum dominum esse balbutit . aut non sola fide verbi , quem iustificari . aut fidem non tolli quolibet crimine , somniat .
viii .
Veritati et rationi contrarium est quidem , invite morientes , deficere in charitate . ideoque pati horrorem purgatorii . modo veritas et ratio sit idem , quod opinio Theologistarum .
ix .
Animas in purgatorio esse certas de salute sua , nec gratiam in eis augeri , scimus a theologistis afferi . sed miramur doctissimos viros , quod huius fidei suae rationem , nec stultae verisimilem , reddere possunt .
x .
Meritum Christi esse thesaurum Ecclesiae , et sanctorum meritis iuvari , certum est . Esse autem thesaurum indulgentiarum . nemo , nisi foedus adulator , extravagantes a veritate , et fictae quaedam Ecclesiae praxes aut usus , simulant .
xi .
Dicere , indulgentias esse bonum Christiano , est insanire . sunt enim verissime operis boni vicium et improbare indulgentias debet Christianus , ob abusum . quia dominus dicit : Propter me deleo iniquitates tuas , non propter pecunias .
xii .
Papam posse remittere omnem poenam pro peccatis debitam , huius et futurae vitae . et quod indulgentiae prosint non criminosis , somniant secure indoctissimi sophistae , et pestiferi adulatores . non tamen vel nutu possunt ostendere .
xiii .
Romanam Ecclesiam esse omnibus aliis superiorem , probatur ex frigidissimis , Romanorum Pontificum decretis , intra cccc . annos natis . contra quae sunt historiae approbatae Mc annorum , textus scripturae divinae , et decretum Niceni Concilii , omnium sacratissimi .

Subscriptas Conclusiones , Andreas Carolostadius , adversus dominum Ioannem Eccium defendet Lipsiae , die xxvii . Iunii . M.D.XIX .

i .
Cum Domine Ioanne inficiatur omnem omnium fidelium vitam , esse penitentiam , aut poenitudinis indigam , Iudaeus est , sub Christiana pelle . occlamans , si iustus dei filius est , descendat de Cruce . nescitque hanc vitam , diem crucis perferendae .
ii .
Paralogisat it idem sic . Vita fidelium , non exprimit poenitentiam sacramentum , ergo non poenitentiam .
iii .
Ut domini Ioannis eliciatur scienttia , sustinebitur et haec . Omnis fidelium vita habet poenitentiam sacramentalem . quam coniecturalibus circumstanciis ex Cypriano et Bernhardo sum assecutus .
iiii .
Dominus Ioannes mirum ducit , quod de poenitentia precepta , me transtulerim , ad poenitentiam , quae flagella et poenas patitur , sed non miratur poenitentem prophetam , in flagella et dolores paratum . nec sese , ignorantem sese . p4r
v.
Dominus Ioannes Omnes iustos poenitere audacter negans , negat quod confitetur ecclesia . est quoque anathemate percussus , asseverans iustos viae , non esse peccatores proprie . Excommunicatus autem quomodo ecclesiam defendet ?
vi .
Minuta peccata sunt vera , poenitenda , et dolenda peccata .
vii .
Omne peccatum minutum , quod homo non iudicat , est damnabile . ideoque non sufficit dissensus , sed accedere iudicium oportet , quamvis sint delicta , propter quae scribitur . Delicta quis itelligit . Item , Delicta mea ostende mihi .
viii .
Peccata cottidiana , quorum nec oritur in terra veritas , nec compensatione debitorum fit remissio , mortalia sunt . Ad stupeum pensum sophistarum haud stupescam .
ix .
Dominus Ioannes scholastica dogmata quadringentis annis disputata , contra antiquiorem veritatem producens , novum ius consuetudinis et praescriptionis adinvenit , haud priori saeculo cognitum . Videlicet , quod , et errores , et peccata possunt praescribi . Cavete vobis ideo patres antiquiss . et tu Augustine , quod Donatistas falsis rationibus , non vicistis , sed illa queastis . hic est novus ille tutor , qui nova tutela defendit ecclesiam . in qua licet sint doctiss . ipse tamen defensor doctior .
x .
Deinde , Prophetae , Apostoli , et tu Christe Salvator , cavete , quod improprietate sermonis vestri , eo subvecti sumus , quod in quolibet opere bono , nos peccare putamus .
xi .
Liberum arbitrium ante gratiam per spiritum Sanctum infusam , nihil valet , nisi ad peccandum . hoc autem terrenum non credit impostor meus . quomodo crederet , si dicerem coelestia .
xii .
Immo voluntas nostra , quae non regitur a divina voluntate , tanto citius apropinquat , iniquitati quanto acrius intendit actioni .
xiii .
Dominus Ioannes cum sua maxima suorum disputatorum , potest facere quod in se est , id est , obicem et impediementum ad gratiam tollere . hoc est , lapideum cor emollire : contra Ezechielem , et iam praedictam conclusionem Ambrosii
xiiii .
Dominus Ioannes non videns , quomodo bonum opus sit totum a deo , et dei opus , adhuc scripturam , per velamen Moysi legit et accipit .
xv .
Postremo , nemo non intelligit eruditionem D. Ioann . in Theologia , quae fecit ( nescio quot ) centones in Chrysopasso suo de praedestinatione . et inficiatur auctoritates de praedestinatione , pertinere posse ac opera coronanda .
xvi .
Dominus Ioannesn Bern. dicentem . Tolle liberum arbitrium et non est quod salvetur , contra me citans , probaturus liberum arbitrium esse potentiss . legit quod , pro quo . et satis demonstrat , quanto iudicio Ecclesiasticos pervidet . facit autem se omnibus studiosis suspectum depravatatorem
xvii
Dominus Ioanns dicens , salutem ita in canonibus consistere , si quispiam ex liberi arbitrii facultate fecerit quae iubent , Iudaisat . et sectando legem iusticiae , suam iusticiam constituit .

Originem tam iustae pugnae , in Defensione nostra adversus D. Ioannem aedita , spectare licet .

About this text

Title: Disputatio excellentium D. Doctorum Iohannis Eccij & Andreae Carolstadij quae cepta est Lipsiae XXVII Junij. An. M.XIX. : disputatio secunda, D. Doctoru Iohanis Eccij & Andree Carolostadij quae cepit XV Julij ; disputatio eiusdem, D. Iohannis Eccij & D. Martini Lutheri Augustani quae cepit. IIII. Iulij
Author: Eck, Johann, 1486-1543; Karlstadt, Andreas Rudolff Bodenstein von, 1486-1541; Luther, Martin, 1483-1546
Edition: Taylor edition
Series: Taylor Editions: Reformation Pamphlets
Editor: Transcribed and encoded by Jennifer Bunselmeier.

Description

The theses presented are part of a combined print that contains speeches from the famous theological debate in June and July 1519 known as the Leipzig Debate . Johannes Eck , as a defender of the Old Catholic views , argues with the reformers Martin Luther and Andreas Bodenstein von Karlstadt . The theses I transcribed are dated June 27th and discuss , among other things , the key controversies of papal authority , indulgences and freedom of the will .

About this edition

This is a facsimile and transcription of Disputatio excellentium D. Doctorum Iohannis Eccij & Andreae Carolstadij quae cepta est Lipsiae XXVII Junij. An. M.XIX. : disputatio secunda, D. Doctoru Iohanis Eccij & Andree Carolostadij quae cepit XV Julij ; disputatio eiusdem, D. Iohannis Eccij & D. Martini Lutheri Augustani quae cepit. IIII. Iulij | Eck, Johann, 1486-1543. | Karlstadt, Andreas Rudolff-Bodenstein von, approximately 1480-1541 ; Luther, Martin, 1483-1546 | [1519?] | [s.l.] : [s.n]. It is held by the Taylor Institution Library (shelf mark: ARCH.8o.G.1519(1) ). Verzeichnis der im deutschen Sprachbereich erschienenen Drucke des 16. Jahrhunderts (VD 16) reference number: ZV 29362.

The transcription has been encoded in TEI P5 XML by DPhil student Jennifer Bunselmeier.

Availability

Publication: Taylor Institution Library, one of the Bodleian Libraries of the University of Oxford, 2015. XML files are available for download under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License . Images are available for download under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivatives 4.0 International License .

Source edition

Eck, Johann, 1486-1543; Karlstadt, Andreas Rudolff Bodenstein von, 1486-1541; Luther, Martin, 1483-1546 Disputatio excellentium D. Doctorum Iohannis Eccij & Andreae Carolstadij quae cepta est Lipsiae XXVII Junij. An. M.XIX. : disputatio secunda, D. Doctoru Iohanis Eccij & Andree Carolostadij quae cepit XV Julij ; disputatio eiusdem, D. Iohannis Eccij & D. Martini Lutheri Augustani quae cepit. IIII. Iulij [s.l.]: [s.n., 1519?]  

Editorial principles

Created by encoding transcription from printed text.

Abbreviations have been silently expanded. Lower case j have been rendered as i. U and v have been rendered in accordance with modern usage. ae and oe ligatures have been rendered as separate letters

Line breaks and other features of the printed text have not been encoded.

brevigraph for 'er' or 're'erU+E007brevigraph for '-que' or 'que''queU+E00C