Facsimile
Transcription
MAR . LUTHERI TRACTATUS DE LIBERTATE CHRISTIANA .
FACILIS res multis est visa , Christiana fides , quam & non pauci inter virtutes ceu so cias numerant , quod faciunt , quia nullo experimento eam probaverunt , nec quantae sit virtutis unquam gustaverunt , cum fieri Fides tribulationibus discitur . non possit , ut bene de ea scribat , aut recte scripta bene intelligat , qui non spiritum eiusdem , urgentibus tribulationibus , aliquando gustarit . Qui autem vel paululum gustavit , non potest unquam satis de eadem scribere , dicere , cogitare , audire , fons enim vivus est saliens in vitam aeternam , ut Christus Iohan. iiii . appellat . Ego autem quanquam de abundantia non glorier , sciamque quam sit mihi curta suppellex , spero tamen nonnullam guttam fidei , magnis & variis agitatum tentationibus me consecutum , posseque , si non elegantius , certe solidius de ea dicere , quam literales illi & subtiles nimio disputatores hactenus disseruerunt , sua ipsorum non intelligentes . Quo autem faciliorem viam rudibus ( nam iis solis servio ) aperiam , duo haec themata praemitto de libertate et servitute spiritus . Themata ⟨ [...]⟩ Christianus homo , omnium dominus est liberrimus , nulli subiectus . Christianus homo , omnium servus est officiosissimus , omnibus subiectus .
Haec quanquam pugnare videantur , tamen ubi convenire inventa fuerint , pulchre facient ad institutum nostrum . Sunt . enim . ipsius Pauli utraque , dicentis i . Cor. xii . Cum liber essem , omnium me servum feci . Ro. xiii . Nemini quicquam debeatis , nisi ut invicem diligatis . Amor vero natura sua officiosus est & obsequens ei quod amatur : sic & Christus , quanquam omnium dominus , factus tamen ex muliere , factus est sub le - ge , simul liber & servus , simul in forma dei , & in forma servi .
Altiore & crassiore petamus ista principio . Homo . n . duplici constat natura , spirituali & corporali : Iuxta spiritualem , quam dicunt animam , vocatur spiritualis , interior , novus homo : iuxta corporalem , B ii b2v quam carnem dicunt , vocatur carnalis , exterior vetus homo , de quo Apostolus . ii . Cor. iiii . Licet is qui foris est , noster homo corrumpatur , tamen is qui intus est , renovatur de die in diem ’ . Haec diversitas facit , ut in scripturis , pugnantia de eodem ho - mine dicantur , cum & ipsi duo homines in eodem homine sibi pugnent , dum caro concupiscit adversus spiritum , & spiritus adversus carnem . Gal. v .
Libertas Christiana in quibus non consistat . Primum autem , interiorem hominem apprehendimus , vi - suri , qua nam ratione , iustus , liber , vereque Christianus , hoc est , spiritualis , novus , interior homo , fiat . Et constat , nullam pror - sus rerum externarum , quocunque censeantur nomine , aliquid habere momenti ad iustitiam aut libertatem Christianam , sicut nec ad iniustitiam , aut servitutem parandam , quod inductione facili persuadetur . Quid enim prodesse queat animae , si corpus bene habeat , liberum & vivax sit , edat , bibat , agatque ut libuerit , cum iis rebus floreant etiam impiissimi omnium scelerum servi ? Rursus , quid obfuerit animae , mala valetudo , aut captivitas , aut fames , aut sitis , aut quodvis incommodum externum , cum iis rebus vexentur , etiam piissimi , puraque conscientia liberrimi ? Neutra harum rerum pertingit ad animae , sive libertatem , sive servi - tutem . Ita nihil profuerit , si corpus sacris vestibus , more sacro - rum ornetur , aut locis sacris versetur , aut officiis sacris occupetur , aut oret , ieiunet , abstineat certis cibis , & faciat opus quodcunque per corpus & in corpore fieri potest . Longe alia re opus erit ad iustitiam & libertatem animae , cum ea quae dicta sunt , geri possint a quovis impio , nec hiis studiis alii quam hypocritae evadant . Edi - verso , nihil oberit animae , si corpus vestiatur prophanis , versetur locis prophanis , edat , bibat communiter , non oret voce , omittatque omnia , quae per hypocritas superius dicta fieri poterunt .
Verbum dei animae necessarium . Et ut omnia reiiciamus , etiam speculationes , meditationes , & quicquid per animae studia geri potest , nihil prodest . Una re , eaque sola , opus est ad vitam , iustitiam , & libertatem Christianam : Ea est , sacrosanctum verbum dei Euangelium Christi , sicut dicit Iohan. xi . Ego sum resurrectio & vita , qui credit in me , non mo - b3r rietur inaeternum . Item . viii . Si filius vos liberaverit , vere liberi eritis . Et Matthaei . iiii . Non in solo pane vivit homo , sed in om ni verbo , quod procedit ab ore dei . Certum ergo habeamus ac firmiter positum : Animam posse omnibus rebus carere , excepto verbo dei , sine quo nullis prorsus rebus est illi consultum . Ha - bens autem verbum , dives est , nullius egens , cum sit verbum vitae , veritatis , lucis , pacis , iustitiae , salutis , gaudii , libertatis , sapien - tiae , virtutis , gratiae , gloriae , & omnis boni inaestimabiliter . David in octonario . Hoc est , quod Propheta octonario toto , & multis aliis locis tot gemitibus & vocibus suspirat & invocat verbum dei . Rursus , nec saevior plaga irae dei , dum mittit famem auditus verbi sui , ut Seuissima dei plaga . in Amos dicit , sicut nec maior est gratia , quam si emittat verbum suum , ut Psal. ciiii . Misit verbum suum & sanavit eos , & eripuit eos de interitionibus eorum . Neque Christus ad aliud officium missus est , quam verbi , Et Apostolicus Episcopalis universusque or do clericorum , non nisi in verbi ministerium vocatus & institutus est .
Quaeres autem , Quod nam est verbum hoc , aut qua arte uten Verbum dei quod sit . dum est eo , cum tam multa sint verba dei ? Respondeo , Aposto lus Ro. i . id explicat , scilicet Euangelium dei de filio suo incarna - to , passo , resuscitato , & glorificato per spiritum sanctificatorem . Praedicasse enim Christum , hoc est , animam pavisse , iustificasse , liberasse , & salvam fecisse , si crediderit praedicationi . Fides enim sola est salutaris & efficax usus verbi dei . Ro. x . Si confitearis ore tuo , IESVM esse dominum , & corde tuo credideris , quod deus illum suscitavit a mortuis , salvus eris . Et iterum . Finis legis Chri - stus ad iustitiam omni credenti . Et Ro. i . Iustus ex fide sua vivet . Neque enim verbum dei , operibus ullis , sed sola fide suscipi & coli potest . Ideo clarum est , ut solo verbo anima opus habet ad vitam Sola fides iustificat . & iustitiam , ita sola fide & nullis operibus iustificatur . Si enim alio quopiam iustificari posset , verbo non haberet opus , ac per hoc nec fide . Verum haec fides subsistere prorsus non potest cum operibus , hoc est , si per opera ( quaecunque sunt ) simul iustificari praesumas , hoc enim esset in duas partes claudicare , Baal ado - rare , & manum osculari , quae est iniquitas maxima , ut Iob ait . B iii
b3v Ideo dum credere incipis , simul discis , omnia quae in te sunt , Credenda . esse prorsus culpabilia , peccata , damnanda . Iuxta illud Ro. ii . Omnes peccaverunt & egent gloria dei . Et Ro. iii . Non est iustus , non est , qui faciat bonum , omnes declinaverunt , simul inuti - les facti sunt . Hoc enim cognito , scies Christum necessarium ti - bi , qui pro te passus & resuscitatus est , ut in eum credens , alius homo hac fide fieres , donatis omnibus peccatis tuis , & iustifi - cato te alienis meritis , nempe Christi solius .
Cum ergo haec fides non nisi in homine interiore regnare Nullo externo opere iustificatur homo . possit . Sicut dicit Ro. x . Corde creditur ad iustitiam : & sola ip - sa iustificet , manifestum est , hominem interiorem prorsus nul lo externo opere vel negotio posse iustificari , liberum & salvum fieri , & opera quaecunque , ad eum nihil pertinere : sicut econtra , sola impietate & incredulitate cordis , reus fit & servus peccati damnandus , nullo externo peccato vel opere . Quare cuiuslibet Christiani , prima cura esse debet , ut posita operum opinione , solam fidem magis ac magis roboret , & per eandem crescat , in cognitione , non operum , sed Christi IESV , pro se passi & re - suscitati ( ut . i . Pe. ultimo docet ) cum nullum aliud opus fa - ciat Christianum . Sic Christus Iohan. vi . cum Iudaei interroga - rent , quid facerent , ut operarentur opera dei , operum multi - tudine , qua illos videbat turgere , repulsa , unum eis praescribit , dicens : Hoc est opus dei , ut credatis in eum , quem misit ille , hunc enim pater signavit deus .
Hinc recta in Christo fides , incomparabilis thesaurus est , se - cum Fides thesaurus incomparabilis . habens universam salutem , & servans ab omni malo , si - cut Marci ultimo dicit : Qui crediderit & baptisatus fuerit , salvus erit . Qui non crediderit , condemnabitur . Quem thesaurum Isaias intutus praedixit . x . Verbum abbreviatum & consumans faciet dominus super ter - ram : Et consummata abbreviatio inundabit iustitiam . quasi dicat : Fi - des quae est brevis & consummata plenitudo legis , tanta iustitia cre - dentes replebit , ut nulla alia re ad iustitiam opus habeant . Sic & Paulus Ro. x . dicit , Corde enim creditur ad iustitiam .
Queris autem , qua ratione fiat , ut sola fides iustificet , & sine b4r operibus , tantorum bonorum thesaurum praebeat , cum tam multa opera , cerimoniae , leges , in scripturis nobis praescripta sint . Respondeo , Ante omnia , memor esto eius , quod dictum est , so - lam fidem , sine operibus iustificare , liberare & salvare , id quod clarius infra faciemus . Interim signandum , vniversam scriptu - ram Scriptura habet pracepta & promisia . dei , in duo partiri , Praecepta & promissa . Praecepta docent quidem bona , sed non statim fiunt , quae docta sunt , ostendunt enim , quid facere nos oporteat , sed virtutem faciendi non donant in hoc autem sunt ordinata ut hominem sibi ipsi ostendant , per quae suam impotentiam ad bonum cognoscat , & de suis viribus desperet . Qua causa , & vetus testamentum mentum vocantur & sunt . Ex - empli causa : Non concupisces , praeceptum est , quo nos omnes esse peccatores convincimur , cum nemo possit non concupiscere , quicquid contra molitus fuerit , ut ergo , non concupiscat & prae - ceptum impleat , cogitur de sese desperare , & alibi ac per alium quaerere auxilium , quod in se non invenit , sicut Oseae dicit : Omnia praecepta nobis aeque impossibilia . Perditio tua Israel , tantum in me auxilium tuum . Quod autem hoc uno praecepto agitur , idem omnibus agitur , aeque enim sunt impossibilia nobis omnia .
Ubi vero per praecepta doctus fuerit impotentiam suam , & iam anxius factus , quo studio legi satisfaciat , cum legi satisfieri opor - teat Legi satisfaciendum . , ut ne iota quidem , aut apex praetereat , alioquin sine ulla spe damnabitur , tum vere humiliatus & in nihilum redactus coram oculis suis , non invenit in seipso , quo iustificetur & salvus fiat . Hic altera scripturae pars adest , Promissa dei , quae annun - ciant gloriam dei , & dicunt : Si vis legem implere , non concupiscere sicut lex exigit : En tibi , Crede in Christum , in quo promittuntur tibi , gratia , iustitia , pax , libertas , & omnia , si credis , habebis , si non credis carebis . Nam quod tibi impossibile est in universis operi - bus legis , quae multa sunt & tamen inutilia , facili compendio im - plebis per fidem : Quia deus pater , omnia in fide posuit , ut quisquis Omnia per fidem implemus . hanc habuerit omnia habeat , qui non habuerit nihil habeat : Con - clusit . enim omnia sub incredulitate , ut omnium misereatur . Ro. xi . Sic p - romissa dei hoc donant , quod praecepta exigunt & implent , quod lex b4v iubet , ut sint omnia solius dei , tam praecepta & plenitudo eo - rum Deus solus & pracepit & implet . Ipse solus praecipit , solus quoque implet , ideo promissa dei pertinent ad novum testamentum , immo sunt novum testamentum .
Cum autem haec promissa dei , sint verba sancta , vera , iusta , Fidei prima virtus . libera , pacata & universa bonitate plena , fit , ut anima , quae firma fide illis adheret , sic eis uniatur , immo penitus absorbea - tur , ut non modo participet , sed saturetur & inebrietur omni virtute eorum . Si enim tactus Christi sanabat , quanto magis hic - tenerrimus in spiritu , immo absorptio verbi , omnia quae ver - bi sunt , animae communicat . Hoc igitur modo anima per fidem solam , sine operibus e verbo dei iustificatur , sanctificatur , veri - ficatur , pacificatur , liberatur , & omni bono repletur , vereque fi - lia dei efficitur . sicut Iohan. 1. dicit : Dedit eis potestatem filios dei fieri , iis qui credunt in nomine eius .
Ex iis facile est intellectu . Unde fides tantum possit , & cur nulla nec omnia bona opera , eam possint aequare , quia nullum opus adherere verbo dei , nec in anima esse potest , sola autem fides & verbum in ea regnant , quale est verbum , talis ab eo fit anima , ceu ferrum ignitum , candet sicut ignis , propter unionem sui & ignis , ut clarum sit homini Christiano suam fidem sufficere pro omnibus , nec operibus ei opus fore , ut iustificetur , quod si operi - bus non habet opus , nec lege opus habet , si lege non habet opus , certe liber est a lege , verumque est : iusto non est lex posita . Atque haec est Christiana illa libertas , fides nostra , quae facit , non ut ociosi simus , aut male vivamus , sed , ne cuiquam opus sit lege aut operibus ad iustitiam & salutem .
Haec prima fidei virtus esto . Alteram quoque videamus . Fidei Altera fidei virtus . enim & hoc officium est , ut eum cui credit , omnium piissima & summa colat opinione , nempe quod eum veracem et dignum Summus honor . habeat , cui credendum sit . Neque enim alius est honor similis veri - tatis & iustitiae opinioni , qua honoramus eum cui credimus . Quid possumus tribuere ulli maius , quam veritatem & iustitiam & absolutam prorsus bonitatem ? Ediverso summa contume - lia est , opinione mendacii & iniquitatis quenquam celebrare aut suspectum c1r suspectum habere , quod facimus , dum non credimus ei . Sic Summa contumelia . anima dum firmiter credit promittenti deo , veracem & iustum eum habet , qua opinione nihil potest deo praestantius tribue - re : hic summus cultus dei est , dedisse ei veritatem , iustitiam , & quicquid tribui debet ei , cui creditur . Hic paratam sese prae - bet , in omnes voluntates eius , hic sanctificat nomen eius & se - cum agi patitur , sicut placitum fuerit deo , quia promissis eius inhaerens , non dubitat eum verum , iustum , sapientem , omnia optime facturum , dispositurum , curaturum . At nonne talis ani - ma Obedientia perfecta . , hac fide sua , per omnia obedientissima deo est ? Quod ergo praeceptum est reliquum , quod talis obedientia non abunde impleverit ? Quae plenitudo plenior quam omnimoda obedien - tia ? at hanc , non opera , sed sola fides praestat .
Contra , quae rebellio ? quae impietas ? quae contumelia dei Rebellio . maior quam non credere promittenti ? Quid enim aliud est , quam deum aut mendacem facere , aut dubitare veracem esse ? hoc est , sibi veritatem tribuere , deo autem mendacium & vanita - tem : in qua re , nonn deum negat & seipsum sibi Idolum in corde erigit ? Quid ergo prosunt opera in hac impietate facta , etiam si Angelica & Apostolica forent ? Recte ergo deus , non in ira aut libidine . sed in incredulitate . omnia conclusit ne qui castis & mansuetis operibus legis fingunt se implere legem ( ut sunt politicae & humanae virtutes ) salvos se futuros praesumant , cum in peccato incredulitatis comprehensi , aut misericordiam quaerant , aut per iustitiam damnentur .
Ubi autem deus videt , veritatem sibi tribui , & fide cordis no - stri Honorat deus credentes in eum se honorari tanto honore , quo ipse dignus est : Rursus & ip - se nos honorat , tribuens & nobis veritatem & iustitiam , prop - ter hanc fidem : Fides enim facit veritatem & iustitiam , reddens deo suum , ideo rursus , reddit deus iustitiae nostrae gloriam . Verum est enim & iustum , deum esse veracem & iustum , & hoc ei tribuere & confiteri , hoc est esse veracem & iustum . Sic. i . Reg. v . Quicunque honorificat me , glorificabo eum , Qui vero contemnunt me , erunt ignobiles . Sic Paulus Ro. iiii . Abrahae dicit suam fidem C c1v esse reputatam in iustitiam , quia per eam dedit plenissime glo - riam deo , & nobis eadem causa reputandam ad iustitiam , si crediderimus . Tertia fidei gratia .
Tertia fidei gratia incomparabilis est haec , quod animam copu - lat cum Christo , sicut sponsam cum sponso . Quo sacramento ( ut Apostolus docet ) Christus & anima efficiuntur una caro . Unio ad sponsum Quod si una caro sunt , verumque inter eos matrimonium , immo omnium longe perfectissimum consumatur ( cum humana ma - trimonia huius unici figurae sint tenues ) Sequitur & omnia eorum communia fieri , tam bona quam mala , ut quaecunque Christus ha - bet , de iis tanquam suis , praesumere & gloriari possit fidelis ani - ma . Et quaecunque animae sunt , ea sibi arroget Christus , tanquam Vide inaestimabilia . Conferamus ista & videbimus inaestimabilia . Christus ple - nus est , gratia , vita & salute . Anima plena est peccatis , morte , & damnatione . Intercedat iam fides , & fiet , ut Christi sint pecca - ta mors , & infernus . Animae vero gratia , vita & salus . oportet enim eum si sponsus est , ea simul quae sponsa habet acceptare & ea quae sua sunt , sponsae impartire , Qui enim corpus suum & se ipsum illi donat , quomodo non omnia sua donat ? Et qui corpus sponsae accipit , quomodo non omnia quae sponsae sunt accipit ? Hic iam dulcissimum spectaculum prodit non solum communionis , sed salutaris belli & victoriae & salutis & redemptionis .
Cum enim Christus sit deus & homo , eaque persona , quae nec Duellum amoris in Christo . peccavit , nec moritur , nec damnatur , sed nec peccare , mori , damnari potest . Eiusque iustitia , vita , salus insuperabilis , aeterna , omnipotens est . Cum inquam talis persona , peccata , mortem , in - fernum sponsae , propter annulum fidei , sibi communia , immo propria facit , nec in iis non aliter se habet , quam si sua essent , ipseque peccasset , laborans , moriens , & ad infernum descendens , ut om - nia superaret , peccatumque mors & infernus , eum absorbere non possent , necessario in ipso absorpta sunt , stupendo duello . Nam iustitia eius , omnium peccatis superior , vita eius , omni morte Arra fidei in sponsa Christi . potentior , salus eius , omni inferno invictior . Ita fit anima fide - lis , per arram fidei suae in Christo sponso suo , omnibus pecca - tis libera , a morte secura , & ab inferno tuta , donata aeterna iusti - c2r tia , vita , salute sponsi sui Christi . Sic exhibet sibi sponsam , sine macula & ruga , gloriosam , mundans eam lavacro in verbo vi - tae , id est , per fidem verbi , vitae , iustitiae & salutis . Sic sponsat eam sibi , in fide , in misericordia & miserationibus , in iustitia & iu - ditio . ut Oseae . ii . dicit .
Quis ergo has nuptias regales satis aestimet ? Quis divitias Regalium nuptiarum maiestas gloriae , gratiae huius comprehendat ? Ubi dives et pius hic spon - sus Christus ducit uxorem hanc pauperculam , impiam , mere - triculam , redimens eam ab omnibus illius malis , & ornans om - nibus suis bonis . Iam enim impossibile est , ut peccata sua eam perdant , cum super Christum posita sint & in ipso absorpta , habeatque ipsa eam iustitiam in Christo sponso suo , de qua , ut sua propria praesumat , & adversus omnia peccata sua , contra mortem & infernum , possit cum fidutia illam opponere , & di - cere : Si ego peccavi , at Christus meus non peccavit , in quem credo , cuius omnia , mea sunt , & omnia mea illius . Sicut in Canticis . Dilectus meus mihi , & ego illi . Hoc est , quod Paulus dicit . i . Corint . xv . Deo gratias , qui dedit nobis victoriam per IESVM Christum dominum nostrum . Victoriam autem peccati & mortis , sicut illic inducit : Peccatum stimulus mortis est , virtus vero peccati lex .
Ex iis iterum intelligis , qua causa tantum tribuatur fidei , ut sola Qua causa tantum tribuatue fidei . impleat legem & sine ullis operibus , iustificet . Vides enim pri - mum praeceptum , quo dicitur , Unum deum coles , sola fide imp - leri . Si enim etiam ipse aliud non esses a planta pedis ad verticem , Cultus dei verus . quam bona opera , non tamen iustus esses , nec deum coleres , nec pri - mum praeceptum impleres , cum deus coli non possit , nisi tribuatur ei veritatis & universae bonitatis gloria , sicut vere tribuenda est , hoc autem opera non faciunt , sed sola fides cordis . Non. enim operando , sed credendo deum glorificamus & veracem confitemur . Hoc no - mine fides sola est iustitia Christiani hominis & omnium praecep - torum plenitudo . Qui. enim . primum implet , caetera omnia facili opera implet . Opera vero , cum sint res insensatae , non possunt deum glorificare , quamvis ad gloriam dei ( si fides assit ) fieri possint . C ii
c2vVerum nos hoc temporis quaerimus non ea quae fiunt , qualia Fides facit opera . sunt opera , sed eum qui facit , qui glorificat & opera producit : Haec est fides cordis , caput & substantia totius iustitiae nostrae . Unde caeca & periculosa doctrina est , quae per opera impleri praecepta docet , cum ante omnia opera oporteat praecepta esse impleta , & plenitudinem sequantur opera , sicuti audiemus .
Ut autem hanc gratiam , quam in Christo habet interior ille Primogeniturae praerogativa homo noster , latius videamus , sciendum quod deus in veteri testa - mento , sibi santificabat omne primogenitum masculinum , Eratque primogenitura magni precii , duplici honore praeceteris pollens , sacerdotio & regno . Erat enim frater primogenitus , sa - cerdos & dominus omnium aliorum . qua figura Christus prae - monstratus est , vere & unice primogenitus dei patris & virginis Mariae , vereque rex & sacerdos , non secundum carnem & terram . Regnum Christi in quibus constet . Regnum enim eius non est de hoc mundo : In coelestibus & spi - ritualibus ipse regnat , & consecrat , quae sunt , Iustitia , veritas , sapientia , pax , salus &c. Non quod non omnia etiam terrena & in - ferna subiecta sint ei ( alioqui quomodo posset nos ab illis tue - ri Sacerdotium Christi . & salvare ) sed quod non in iis nec ex iis regnum eius constet . Ita nec sacerdotium eius consistit in vestium gestuumque pompa ex - terna , quale fuit humanum illud Aaronis , & nostrum hodie Ec - clesiasticum sacerdotium , sed in spiritualibus , per quae in coelis invisibili officio , pro nobis interpellat apud deum , ibique se ip - sum offert , & omnia facit , quae sacerdotem facere oportet , si - cut eum describit Paulus ad Hebraeos ex figura Melchisedech . Sacerdotale officium . Nec solum pro nobis orat & interpellat , sed & intus in spiritu nos docet vivis doctrinis spiritus sui , quae duo sunt proprie offi - tia sacerdotis , quod in carnalibus sacerdotibus figuratur , pre - cibus & contionibus visibilibus .
Quemadmodum autem Christus primogenitura sua , has Quomodo Christianos fideles , sacerdotes esse intelligi debet . duas dignitates obtinuit , ita impartit & comunes easdem facit cuilibet suo fideli , matrimonii praedicti iure , quo sponsae sunt , quaecunque sponsi sunt . Hinc omnes in Christo sumus sacerdotes & reges , quicunque in Christum credimus . Sicut . i . Pet. ii . dicit : Vos c3r genus electum , populus acquisitionis , sacerdotium regale , & regnum sacerdotale , ut virtutes enarretis eius , qui vocavit vos de tenebris in admirabile lumen suum . Quae duo sic se habent , Christiani reges . Primum , quod ad regnum pertinet , quilibet Christianus , per fidem , sic magnificatur super omnia , ut spirituali potentia , pror - sus omnium dominus sit , ita , ut nulla omnino rerum possit ei quicquam nocere , immo omnia ei subiecta coguntur servire ad salutem . Sic Paulus Ro. viii . dicit : Omnia cooperantur in bo - num electis . Item . 1 . Corint . iii . Omnia vestra , sive mors , sive vi - ta Nota. , sive instantia , sive futura , vos autem Christi . Non , quod cor - porali potentia , quisquam Christianorum super omnia consti - tutus sit , possidenda et tractanda : quo furore , passim Ecclesia - stici quidam insaniunt , hoc enim , regum , principum & homi - num est in terra , quando ipso vitae usu videmus , nos omnibus subiici , multa pati , atque adeo mori , immo quo Christianior quisque est , hoc pluribus subiectus est malis , passionibus & mor - tibus , ut in ipso principe primogenito Christo & omnibus fra - tribus suis sanctis videmus . Potentia haec spiritualis est , quae do - minatur Regnum spirituale . in medio inimicorum , & potens est in mediis pressu - ris , quod est aliud nihil , quam quod virtus in infirmitate perfi - citur : & in omnibus possum lucrum facere salutis , adeo ut crux et mors cogantur mihi servire & cooperari ad salutem , Haec est enim ardua & insignis dignitas , veraque & omnipotens potestas . Spirituale imperium , in qua nulla res tam bona , nulla tam ma - la , quae non in bonum mihi cooperetur , si modo credidero . Nulla tamen mihi opus est ( cum sola fides sufficiat ad salutem ) nisi quod fides in ea virtutem & imperium libertatis suae exerceat . Ecce haec est , Christianorum inaestimabilis potentia & libertas .
Nec solum reges omnium liberrimi , sed sacerdotes quoque su - mus Sacerdotes sumus in aeternum . inaeternum , quod longe regno excellentius , quod per sacerdo - tium digni sumus coram deo apparere , pro aliis orare , & nos invicem ea quae dei sunt , docere . Haec enim sacerdotum offi - cia sunt , quae prorsus nulli incredulo concedi possunt . Ita Chri - stus nobis obtinuit , si in eum credimus , ut sicut confratres , co - C iii c3v haeredes , & correges . Ita & consacerdotes ei simus , audentes cum fidutia , per spiritum fidei coram deo prodire & clamare , Abba pater , & alter pro altero orare & omnia facere , quae videmus , vi - sibili & corporali officio sacerdotum geri & figurari . Qui vero Non credentibus mala oia . non crediderit , huic nihil servit , aut in bonum cooperatur , sed omnium ipse servus est , & omnia ei cedunt in malum , quia om - nibus impie utitur in sua commoda , non in dei gloriam . Ita nec sacerdos est , sed prophanus , cuius oratio fit in peccatum , nec coram deo unquam apparet , quia deus peccatores non exaudit . Quis ergo comprehendere potest , altitudinem dignitatis Christia - nae , quae per regalem suam potentiam , omnium dominatur , mor - tis , vitae , peccati &c. Per sacerdotalem vero gloriam apud deum omnia potest , quia deus facit , quae ipse petit et optat , sicut scrip - tum est : Voluntatem timentium se faciet , & deprecationem eorum exaudiet , & salvos faciet illos ? Ad hanc gloriam certe nullis ope - ribus , sed sola fide pervenit . Christianorum libertas .
Ex iis clare videre potest quilibet , quo modo Christianus ho - mo liber est ab omnibus & super omnia , ita ut nullis operibus ad hoc indigeat , ut iustus & salvus sit , sed sola fides haec omnia largitur abunde . Quod si sic desiperet , ut per ullum opus bonum praesumeret , iustus , liber , salvus , Christianus fieri , statim amit - teret fidem cum omnibus bonis : quae stultitia pulchre figurata est in fabula illa . Ubi canis in aqua currens & carnem veram in ore gestans , deceptus umbra carnis in aqua parentis , dum ean - dem aperto rictu petit , veram carnem simul cum imagine perdit .
Hic quaeres , si omnes qui in Ecclesia sunt , sacerdotes sunt , quo nomine discernuntur ii , quos nunc sacerdotes dicimus a laicis ? Respondeo : Vocabulis istis , sacerdos , clericus , spiritua - lis , ‘ Ecclesiasticus , iniuria facta est , dum a reliquis Christianis omnibus translata sunt ad paucos istos , qui nunc usu noxio Ecclesiastici dicuntur . Scriptura enim sancta nihil discernit in - ter eos , nisi quod ministros , servos , oeconomos appellat , qui nunc Papae , Episcopi , dominique iactantur , qui caeteris serviant , ministerio verbi ad docendam fidem Christi & libertatem fi - c4r delium . Nam & si verum est , nos omnes aequaliter sacerdotes esse , non tamen possumus , nec si possemus , debemus omnes pub - lice servire & docere . Sic Paulus . i Cor. iiii . Sic nos existimet ho - mo , sicut ministros Christi & dispensatores mysteriorum dei .
At dispensatio ista nunc in tantam pompam potestatis & ter - rificam Ministerium Ecclesiasticorum quo pervaserit . quandam tyrannidem evasit , ut nec gentium , nec ulla mundi imperia queant ei conferri , quasi laici , aliud quiddam quam Christiani sint , qua perversitate factum est , ut penitus inter - ciderit , scientia Christianae gratiae , fidei , libertatis & totius Chri - sti , Succedente in locum eius , humanorum operum & legum , intolerabili captivitate , factique sumus iuxta lamentationes Hie - remiae servi hominum vilissimorum , qui in terra sunt , qui no - stra miseria abutuntur in omnes turpitudines & ignominias voluntatis suae .
Redeundo ad id , quod coepimus , puto per haec clarum fieri , Christus quo praedicandus . Non esse satis nec Christianum , si Christi opera vitam & verba , prae - dicemus historico more , ceu res quasdam gestas , quas nosse satis sit ad vitae formandae exemplum , quo modo ii , qui nunc optimi sunt , praedicant . Multominus si penitus taceatur & leges homi - num decretaque patrum vice eius doceantur . Iam sunt non pauci , qui eo studio Christum praedicant & legunt , ut affectus humanos mo - veant ad condolendum Christo , ad indignandum Iudaeis , & id ge - nus alia puerilia & muliebria delyramenta . Oportet autem , ut eo fine praedicetur , quo fides in eum promoveatur , ut non tantum sit Chri - stus , sed tibi & mihi sit Christus , & id in nobis operetur , quod de eo dicitur , & quod ipse vocatur . Haec autem fides nascitur , & servatur ex hoc , si praedicatur , quare Christus venerit , quid attulerit , & dederit , quo usu & fructu acceptandus sit . Hoc fit , ubi recte do - cetur Christiana libertas , quam ex ipso habemus , & qua ratio - ne , omnes Christiani , reges & sacerdotes sumus , in quo omnium domini sumus , & quicquid egerimus coram deo placitum & acceptum esse confidimus , sicut hactenus dixi .
Cuius enim cor , haec audiens , non totis medullis gaudeat , Fructus optimae praedicati cuis . & tanto solatio accepto non dulcescat in amorem Christi ? ad c4v quem amorem , nullis unquam legibus aut operibus pervenire potest . Quis est , qui tali cordi nocere possit , aut ipsum pavefa - ciat ? Si irruat conscientia peccati , aut horror mortis , paratum est sperare in domino , nec timet ab auditione ista mala , nec commovetur , donec despiciat inimicos suos . Credit enim iustitiam Christi . Suam esse , & peccatum suum iam non suum , sed Christi esse : At a facie iustitiae Christi , omne peccatum absorbeatur ne - cesse est , propter fidem Christi , sicut superius1 dictum est , discitque cum Apostolo , morti & peccato insulatare & dicere : Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors / stimulus tuus ? Stimulus autem mortis peccatum est , virtus vero peccati , lex . Deo autem gratias , qui de - dit nobis victoriam per Ihesum Christum dominum nostrum . Absorpta enim est mors victoria non tantum Christi , sed & no - stra , quia per fidem nostra fit , & in ipsa & nos vincimus .
Haec dicta sint de interiore homine , de eius libertate & de principe iustitia fidei , quae nec legibus , nec operibus bonis in - diget quin noxia ei sunt , si quis per ea praesumat iustificari . Nunc Quaestio eorum que Lutherum immo quod fides non intelligunt . ad alteram partem revertamur ad externum hominem . Hic enim respondebitur illis omnibus , qui verbo fidei & iis , quae dicta sunt offensi , dicunt . Si fides omnia facit & sola ad iustitiam sa - tis est , cur ergo praecepta sunt bona opera ? Ociabimur ergo & nihil operabimur , fide contenti . Respondeo , Non sic impii non sic . Vere quidem sic haberet res ista , si penitus & perfecte , inter - ni & spirituales essemus , quod non fiet , nisi in novissimo die resurrectionis mortuorum , donec in carne vivimus , non nisi incipimus & proficimus , quod in futura vita perficietur , prop - ter quod Apostolus Ro. viii . appellat primitias spiritus , quod in hac vita habemus , accepturi scilicet decimas & plenitudinem spiritus in futuro . Ad hanc partem pertinet , quod supra2 posi - tum est , Christianum esse omnium servum & omnibus subie - ctum . Qua enim parte liber est , nihil operatur , qua autem servus est , omnia operatur . quod qua ratione fiat videamus .
Quanquam homo ( ut dixi ) intus secundum spiritum per fidem abunde satis iustificetur , habens quicquid habere debet , nisi quod hanc d1r hanc ipsam fidem & opulentiam oportet de die in diem au - gescere , usque in futuram vitam , tamen manet in hac vita mor - tali super terram in qua necesse est ut corpus suum proprium re - gat , & cum hominibus conversetur . Hic iam incipiunt opera , Unde opera incipiant . hic non est ociandum , hic certe curandum , ut corpus , ieiuniis , vigiliis , laboribus aliisque disciplinis moderatis , exerceatur & spi - ritui subdatur , ut homini interiori & fidei obediat & confor - mis sit , nec ei rebellet , aut ipsum impediat , sicut est ingenium eius , si coercitus non fuerit . Interior enim homo conformis deo , & ad imaginem dei creatus per fidem , & gaudet & iucun - datur , propter Christum , in quo tanta sibi collata sunt bona , Negotium unicum hominis interioris . unde & hoc solum negocii sibi habet , ut cum gaudio & gratis deo serviat in libera charitate .
Hoc dum agit , ecce in carne propria offendit voluntatem con - trariam , quae mundo servire & quaerere quae sua sunt , nititur . Id quod spiritus fidei ferre non potest neque valet , & aggreditur , hilari studio ad opprimendam & coercendam eam . Sicut Pau - lus dicit Ro. vii . Condelector legi dei secundum interiorem ho - minem . Video autem aliam legem in membris meis , repugnan - tem legi mentis meae & captivantem me in legem peccati . Et alibi , castigo corpus meum , & in servitutem redigo , ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar . Et Gal. v . Qui Christi sunt , carnem suam crucifixerunt cum concupiscentiis suis .
Verum ea opera oportet , non ea fieri opinione , quo per ipsa Qua opinione opera facienda . coram deo iustificetur quisquam , hanc enim falsam opinionem fides non feret , quae sola est iustitia coram deo , sed solum ea opinione , ut corpus in servitutem redigatur & purificetur a con - cupiscentiis suis malis , ita ut oculum non nisi vertat ad concu - piscentias expurgandas . Cum enim anima per fidem purgata sit & amans dei facta , vellet omnia pariter purgari , praecipue corpus proprium , ut omnia secum amarent & laudarent deum . Ita fit , ut homo exigente corporis sui causa ociari non possit , cogaturque ob id , multa bona operari , ut in servitutem redigat . Nec tamen opera ipsa , non id sunt , quo iustificetur , coram deo , D d1v sed gratuito amore ea faciat in obsequium dei , nihil aliud intu - tus , quam divinum beneplacitum , cui per omnia vellet obsequi officiossime .
Hac ratione quisque seipsum erudire facile potest , qua mensu - ra Qua ratione corpus castigandum . aut discretione ( ut dicunt ) corpus suum castigare debeat , tantum enim ieiunabit , vigilabit , laborabit , quantum satis esse viderit , ad corporis lasciviam & concupiscentiam premendam . Nota Qui vero praesumunt operibus iustificari , observant non mor - tificationem concupiscentiarum , sed ipsa tantum opera , arbi - trantes , si modo quam plurima & maxima fecerint , sese bene ha - bere & iustos factos esse , aliquando & cerebrum ledentes & na - turam extinguentes , aut saltem inutilem reddentes . Quae est ingens insipientia & ignorantia Christianae vitae & fidei , velle si - ne fide per opera iustificari & salvari .
Ut autem ea quae diximus facilius capiantur , similitudinibus Similitudo egregia . ea monstremus . Debent opera hominis Christiani , per fidem suam ex mera gratuitaque misericordia dei iustificati & salvati , non alio loco haberi , quam opera fuissent Adae & Evae in paradiso & om - nium filiorum , si non peccassent , de quibus Gen. ii . sic dicitur : Posuit deus hominem , quem formaverat in paradisum , ut ope - raretur & custodiret illum . At Adam erat iustus & rectus a deo crea - tus , sineque peccato , ita , ut per suam operationem & custodiam , non opus habuisset iustificari & rectus fieri , sed ne ociosus iret , dedit ei dominus negotium , ut paradisum coleret & servaret . Quae fu - issent opera vere liberrima nullius gratia facta , nisi beneplaciti divini , non ad iustitiam obtinendam , quam iam habebat plene , quae & congenita fuisset nobis omnibus .
Ita & credentis hominis opera , qui per fidem suam denuo re - positus Fides reponit in paradisum . est in paradisum & de novo recreatus , non eget operibus ut iustus fiat aut sit , sed ne ociosus sit , & corpus suum operetur & servet . sunt ei opera eiusmodi libertatis , solum intuitu divini be - neplaciti facienda nisi , quod nondum plene recreati sumus perfecta fide & charitate , quas augeri oportet , non tamen per opera , Aliud exemplum . sed per seipsas . Aliud , Episcopus sacer , templum consecrans , pue - d2r ros confirmans , aut aliud quippiam officii sui faciens , non con - secratur iis ipsis operibus in Episcopum , immo , nisi ante esset consecratus Episcopus , nullum istorum operum quicquam vale - rent , essentque stulta & puerilia & ludicra . Ita Christianus per fi - dem suam consecratus bona facit opera , sed non per haec magis sacer aut Christianus efficitur , hoc enim solius fidei est , immo , nisi ante crederet & Christianus esset , nihil prorsus valerent om - nia sua opera , essentque vere impia & damnabilia peccata .
Vera itaque sunt haec duo verba , Bona opera non faciunt bo - num Duo verba memoranda . virum , sed bonus vir facit bona opera . Mala opera non faciunt malum virum , sed malus vir facit mala opera . Ita , ut semper oporteat ipsam substantiam seu personam esse bonam ante omnia opera bona , & opera bona sequi & provenire ex bona persona . Sicut & Christus dicit : Mala arbor non facit bo - nos fructus , Bona arbor non facit malos fructus . Clarum autem Simile . est , quod fructus non ferunt arborem , nec arbor crescit in fructibus . Sed ediverso arbores ferunt fructus , & fructus crescunt in arbo - ribus . Ut ergo necesse est , arbores esse priores fructibus suis , & fructus non faciunt arbores , neque bonas , neque malas , sed econ - tra arbores tales , faciunt tales fructus . Ita necesse est , primum personam ipsam hominis , esse bonam vel malam , antequam faciat bonum vel malum opus , & opera sua non faciunt eum ma - lum aut bonum , sed ipse facit opera sua aut mala aut bona .
Similia videri licet in omnibus artificiis . Mala domus vel bo - na Aliud simile . non facit malum aut bonum fabrum , sed bonus aut malus faber , facit malam aut bonam domum . Et in universum , nullum opus facit artificem talem , quale est ipsum , sed artifex facit opus tale , qualis est ipse . Ita res se habet & in operibus hominum , qua - lis est ipse , sive in fide , sive in infidelitate , tale est & opus eius , bonum , si in fide , malum , si in infidelitate factum fuerit . Non autem id convertitur , ut quale sit opus , talis fiat & homo in fi - de vel infidelitate . Opera enim , ut non faciunt fidelem , ita nec iustum . At fides , ut facit fidelem & iustum , ita & bona opera . D ii
d2vCum ergo opera neminem iustificent , & hominem oporteat Sola fides iustificat . esse iustum antequam operetur bonum , manifestissimum est , so - lam fidem esse , quae ex mera dei misericordia per Christum in verbo eius , personam digne & sufficienter iustificet & salvet , & nullo opere , nulla lege Christiano homini opus esse ad salutem , cum per fidem liber sit ab omni lege , & ex mera libertate om - nia gratuito faciat , quaecunque facit , nihil quaerens aut commodi aut salutis ( cum iam satur & salvus sit gratia dei ex fide sua ) sed solum beneplacitum dei .
Sic & infideli nullum opus bonum prodest ad iustitiam & sa - lutem Infidelis non fit malus ex operibus . . Ediverso , nullum malum opus facit eum malum aut damnatum , sed incredulitas , quae personam & arborem malam fa - cit , mala & damnata facit opera . Unde dum bonus aut malus quisquam efficitur , non hoc ab operibus , sed a fide vel increduli - tate orditur . sicut Sapiens dicit , Initium peccati , apostatare a deo , et id est non credere . Et Paulus Heb. xi . Oportet accedentem cre - dere . Et Christus idem dicens . Aut facite arborem bonam , & fru - ctus eius bonos , aut facite arborem malam , & fructus eius malos . ac si dicat , Qui volet fructus bonos , habere , ab arbore incipiet & hanc bonam plantabit . Ita qui vult bona operari non ab ope - rando , sed a credendo incipiat , quod personam bonam facit . Non enim personam bonam facit , nisi fides , nec malam , nisi incredulitas .
Hoc sane verum est , operibus fieri hominem bonum aut malum Opera hominem bonum faciunt , sed coram hominibus . coram hominibus , hoc autem fieri , est idem quod ostendi & cognosci quis sit bonus aut malus . ut Christus Matt. vii . dicit , Ex fructibus eorum , cognoscetis eos . At hoc totum in specie & extra manet , qua in re , plurimi falluntur , qui scribere & docere praesumunt bo - na opera , quibus iustificemur , interim fidei ne memorentur quidem , euntes in viis suis , falsi & fallentes semper , proficien - tes Fons erroris quorundam . in peius , caeci caecorum duces , multis sese operibus fatigantes , & tamen nunquam ad veram iustitiam pervenientes . De quibus Paulus . i . Timot. iii . dicit . Habentes quidem speciem pietatis , vir - tutem autem eius abnegantes , semper discentes , & nunquam ad scientiam veritatis pervenientes .
d3rQui ergo cum istis caecis non voluerit errare , oportet ut ulterius prospiciat quam in opera , leges , aut doctrinas operum , immo averso ab operibus intutu , personam inspiciet , & qua ratione illa iustificetur , quae non operibus neque legibus , sed verbo dei ( id est , promissione gratiae suae ) & fide , iustificatur & salvatur , ut stet gloria maiestati divinae , quae nos non ex operibus iustitiae quae fecimus nos , sed secundum misericordiam suam per verbum , gratiae suae salvos fecit credentes .
Facile ex his cognitu est , qua ratione sint opera bona reiicien - da Regula intel ligentiae doctrinarum multarum . aut amplectenda , & qua regula , intelligendae sint omnium doctrinae de operibus datae . Si enim opera comparentur ad iu - stitiam , & perverso leviathan1 eaque falsa persuasione fiant , ut per ipsa iustificari praesumas , iam necessitatem imponunt , & liber - tatem cum fide extinguunt , & hoc ipso additamento bona iam non sunt , vereque damnabilia . Libera enim non sunt , & gratiam dei blasphemant , cuius solius est per fidem iustificare & salvare , quod opera non potentia praestare , impia tamen praesumptio - ne , per nostram hanc stultitiam affectant , ac sic in officium gratiae & gloriam eius violenter irruunt . Non ergo opera bona reiicimus , Ratio doctrinae Lutheri . immo maxime amplectimur & docemus , non enim propter ip - sa , sed propter impium hoc additamentum , & perversam opinio - nem quaerendae iustitiae , ea damnamus , qua fit , ut solum in spe - cie appareant bona , cum revera bona non sint , quibus falluntur & fallunt , ceu lupi rapaces , sub vestimentis ovium .
Hic autem leviathan & perversa opinio in operibus insupera - bilis est , ubi deest syncaera fides , abesse enim non potest a sanctis Opus leviathan . illis operariis , donec fides vastatrix eius veniat & regnet in cor - de . Natura per seipsam non potest eam expellere , immo ne cog - noscere quidem , quin eam ducit loco sanctissimae voluntatis , ubi si consuetudo accesserit , & hanc naturae pravitatem robo - raverit ( sicuti factum est , per impios Magistros ) incurabile ma - lum est , & infinitos irrecuperabiliter seducit ac perdit . Quare & si bonum est , de penitentia , confessione , satisfactione praedicare & scribere , si tamen hic sistatur , & non ad fidem usque docendam D iii d3v procedatur , sine dubio deceptoriae & diabolicae sunt doctrinae . Sic enim Christus , cum suo Iohanne , non solum dixit , poeni - tentiam agite , sed addidit verbum fidei , dicens . Appropinqua - bit regnum coelorum .
Non enim alterum tantum , sed utrunque verbum dei praedi - Fides erigenda in praedicationibus . candum est , nova & vetera proferenda de thesauro , tam vox le - gis quam verbum gratiae . Vocem legis proferri oportet , ut terre - antur & in suorum peccatorum notitiam reducantur , & inde ad poenitentiam & meliorem vitae rationem convertantur . Sed non hic sistendum , hoc enim esset solum vulnerare & non al - ligare , percutere & non sanare , occidere & non vivificare , dedu - cere ad inferos & non reducere , humiliare & non exaltare . Ideo & verbum gratiae & promissae remissionis , ad docendam & eri - gendam fidem , praedicari debet , sine quo , lex , contritio , poeni - tentia , & omnia alia frustra fiunt & docentur .
Supersunt quidem adhuc praedicatores poenitentiae & gra - tiae Unde vel poenitentia vel fides . , sed non explicant dei legem & promissionem eo fine & spi - ritu , ut disci queat , unde poenitentia & gratia veniant . Poeni - tentia enim ex lege dei , sed fides seu gratia ex promissione dei provenit . sicut dicit Ro. x . Fides ex auditu , auditus autem per verbum Christi , quo fit , ut homo per fidem divinae promission - is consoletur & exaltetur , qui per minas & timorem legis divi - nae , humiliatus & in sui cognitionem perductus est . Sic ps . xxix . Ad vesperum demorabitur fletus , & ad matutinum laetitia .
Haec dicta sint de operibus in genere , & simul de iis , quae De operibus ad proximum . Christianus in proprium corpus exercet . Ultimo et de iis dice - mus , quae erga proximum suum operatur . Non enim homo sibi vivit soli in corpore isto mortali ad operandum in eo , sed & om - nibus hominibus in terra , immo solum aliis vivit & non sibi . In hoc enim corpus suum subiectum facit , quo syncerius & libe - rius queat aliis servire . sicut Paulus Ro. xiiii . dicit . Nemo sibi vi vit & nemo sibi moritur : Qui enim vivit , domino vivit , & qui moritur , domino moritur . Ideo non potest fieri , ut sit ociosus in hac vita , & absque opere , erga proximos suos : Necesse est enim d4r ut loquatur , agat , & conversetur cum hominibus . sicut Christus in similitudinem hominum factus habitu inventus est ut homo , et conversatus cum hominibus . ut Baruch . iii . dicit .
Nullo tamen horum opus ei est ad iustitiam & salutem . Ideo Serviendum omnibus . in omnibus operibus suis , ea debet opinione esse formatus & huc solum spectare , ut aliis serviat & prosit in omnibus quae - cunque fecerit , nihil ante oculos habens , nisi necessitatem & co - moditatem proximi . Sic enim Apostolus iubet , ut manibus la - boremus , quo demus necessitatem habenti , cum potuisset di - cere , quo nos ipsos alamus , sed det ( inquit ) necessitatem ha - benti . Nam & in hoc ipsum , corporis curam habere Christia - num Corporis cura quare habenda . est , quo per eius salutem & comoditatem laborare , res quaerere , & servare possimus , in subsidium eorum , qui indi - gent , ut sic membrum robustum serviat membro infirmo , & simus filii dei , alter pro altero sollicitus & laboriosus , invicem onera portantes , & sic legem Christi implentes . Ecce haec est ve - re Christiana vita . Christiana vita , hic vere fides efficax est per dilectionem , hoc est , cum gaudio & dilectione prodit in opus servitutis liberri - mae , qua alteri gratis et sponte servit , ipsa abunde satura fidei suae plenitudine & opulentia .
Sic Philippenses cum Paulus docuisset , quam divites facti essent per fidem Christi , in qua omnia obtinuissent , docet eos dein - ceps , dicens : Siqua consolatio Christi , siquod solatium chari - tatis , siqua societas spiritus , implete gaudium meum , ut idem sapiatis , & eandem charitatem habentes unanimes idipsum sentientes , nihil per contentionem , neque inanem gloriam , sed in humilitate superiores invicem arbitrantes , non quae sua sunt , singuli considerantes , sed ea quae aliorum . Hic clare videmus , Vitam Christianorum ab Apostolo in hanc regulam esse posi - tam , ut omnia opera nostra ad aliorum comoditatem ordi - nentur , cum per fidem quisque suam sic abundet , ut omnia alia opera totaque vita ei superfluant , quibus proximo spontanea benevolentia serviat & benefaciat .
d4vAd hoc inducit Christum pro exemplo , dicens . Hoc sentite in vobis , quod & in Christo IESV , qui / cum in forma dei esset non rapinam arbitratus est , esse se aequalem deo , sed exinanivit semetipsum , formam servi accipiens , in similitudinem hominum factus & habitu inventus ut homo , factus est obediens usque ad Deprauatores Apostolicae doctrinae . mortem . Hoc enim verbum Apostoli saluberrimum nobis obscura runt ii , qui vocabula apostolica , formam dei , formam servi , ha - bitum , similitudinem hominum , prorsus non intellexerunt , & ad naturas divinitatis & humanitatis transtulerunt , cum Paulus id velit Christum cum esset plenus forma dei , & omnibus bonis abundans , ita , ut nullo opere , nulla passione indiguerit , ut iu - stus & salvus fieret , habebat enim haec omnia statim ab initio sui , non tamen iis inflabatur , nec super nos elevabatur , & quan dam potentiam super nos sibi arrogabat , licet id iure potuisset . Sed contra , sic egit laborans , operans , patiens , moriens , ut si - milis esset caeteris hominibus , & habitu & gestu non aliud quam homo , quasi iis omnibus egeret & nihil haberet formarum dei , quod tamen totum propter nos foecit , ut nobis serviret , & nostra fierent omnia , quae hac forma servi operaretur .
Ita christianus , quemadmodum caput suum Christus , per fidem Christianus se Christo conformet . suam plenus & satur contentus esse debet hac forma dei per fidem obtenta ( nisi quod , ut dixi , ipsam hanc fidem augere debet , ) donec perficiatur ) haec enim vita , iustitia , & salus eius est , perso - nam ipsam servans , & gratam faciens , omniaque tribuens , quae Christus habet , ut supra dictum est . Et Paulus Gal. i . confirmat , dicens . Quod autem in carne vivo , in fide filii dei vivo . Et quan - quam sic liber est ab omnibus operibus , debet tamen rursus se exi - nanire hac in libertate , formam servi accipere , in similitudinem hominum fieri , & habitu inveniri ut homo , & servire , adiuvare , & omnimodo cum proximo suo agere , sicut videt secum actum & agi a deo per Christum , & hocipsum gratis , nulloque respectu , nisi divini placiti , & ita cogitare .
En mihi indigno damnatoque homuntioni , citra omne me - ritum Fiducia Christiana . , mera , gratuitaque misericordia , dedit deus meus in Christo , omnes e1r omnes divitias iustitiae & salutis , ut amplius nulla re prorsus in - digeam , nisi fide , quae credat hoc se sic habere , huic ergo tali patri , qui me suis his inaestimabilibus divitiis obruit , cur non li - beraliter , hilariter , toto corde , spontaneoque studio , omnia fa - ciam , quaecunque sciero placita & grata coram illo esse ? Dabo itaque me quendam Christum proximo meo , quemadmodum Christus sese praebuit mihi , nihil facturus in hac vita , nisi quod videro proximo meo necessarium , comodum & salutare fore , quandoquidem per fidem , omnium bonorum in Christo abundans sum .
Ecce sic fluit ex fide , charitas & gaudium in domino , & ex cha - ritate Fidei fructus . , hilaris , libens , liber , animus ad sponte serviendum proxi - mo , ita ut nullam habeat rationem , gratitudinis , ingratitudi Vide mi lector quam digne damnatus Lutherus . nis , laudis ac vituperii , lucri aut damni . Neque enim agit hoc , ut homines sibi demereatur , nec inter amicos inimicosque dis - cernit , nec gratos , nec ingratos suspicit , sed liberrime libentissi - meque dispergit se & sua , sive ea perdat in ingratis , sive mereat : Sic enim & pater eius facit , omnibus omnia distribuens abun - danter & liberrime , faciens solem suum oriri super bonos & ma - los : Ita filius nihil nisi gratuito gaudio , quo in deo per Chri - stum delectatur , tantarum rerum largitore , facit & patitur .
Vides ergo , si cognoscimus ea , quae nobis data sunt maxi - ma Cognoscendum quam magna donata nobis . & preciosa ( ut Paulus ait ) mox per spiritum diffundi in cordibus nostris charitatem , qua liberi , hilares , omnipoten - tes , operatores , & omnium tribulationum victores , proximo rum servi , nihilominus tamen omnium domini sumus . Qui ve - ro non cognoscunt donata sibi per Christum , iis Christus fru - stra natus est , per opera illi incedunt , ad istarum rerum gustum & sensum nunquam perventuri . Igitur sicut proximus noster ne - cessitatem habet , & nostra abundantia indiget , ita & nos coram deo necessitatem habuimus , & misericordia eius indiguimus , ideo sicut pater coelestis nobis in Christo gratis auxiliatus est , ita & nos debemus gratis per corpus & opera eius , proximo no stro auxiliari , & unusquisque alteri , Christus quidam fieri , ut simus mutuum Christi , & Christus idem in omnibus , hoc est , vere Christiani . E
e1vQuis ergo comprehendere queat , divitias & gloriam Christia - nae Gloria vitae Christianae . vitae , quae omnia potest & habet , & nullius indiget , pecca - ti , mortis , inferni , domina , simul tamen omnibus serva & ob - sequiosa , & utilis ? Sed quae proh dolor hodie in toto orbe ig - nota est , nec praedicatur nec quaeritur , adeo ut prorsus nostrum nomen ipsimet ignoremus , cur Christiani simus & vocemur . Christiani quare nominemur . certe a Christo sic vocamur , non absente , sed inhabitante in nobis , idest , dum credimus in eum & invicem mutuoque su - mus alter alterius Christus , facientes proximis , sicut Christus nobis facit . At nunc hominum doctrinis , non nisi merita , prae - mia , & ea quae nostra sunt docemur quaerere , & ex Christo non nisi exactorem longe prae Mose severiorem fecimus .
Eiusdem fidei exemplum prae caeteris , praebuit & beata vir - go Diva dei genitrix exemplar fidei . , dum ( ut Lucae . ii . scribitur ) purificabatur secundum legem Mosi , more omnium mulierum , cum tamen lege tali non tene - retur , nec purificari opus illi fuit , subiecit se tamen sponte & li - bera charitate legi , similis facta caeteris mulieribus , ne offende - ret , aut contemneret eas . Non ergo iustificata fuit hoc opere , sed iusta fecit hoc gratuito & libere : ita & nostra opera fieri debent , non iustificandi gratia , cum prius fide iustificati facere debea - mus omnia libere & hilariter propter alios .
Et sanctus Paulus discipulum suum Timotheum circuncide - bat Paulus docet opera . , non quod opus esset illi ad iustitiam circuncisione , sed ne offen - deret aut contemneret infirmos in fide Iudaeos , qui necdum po - terant capere fidei libertatem . At contra , ubi contempta liber - tate fidei , urgebant circuncisionem esse necessariam ad iusti - tiam , restitit & Titum circuncidi non permisit , Gal. ii . Si - cut enim nullius infirmitatem in fide offendere aut contemne - re voluit cedens eorum voluntati ad tempus , ita rursus noluit offendi aut contemni libertatem fidei ab induratis iustitiariis , incedens media via , parcens infirmis ad tempus & resistens in - duratis semper , ut omnes ad fidei libertatem converteret . Eodem studio & nostra fieri debent , ut infirmos in fide suscipiamus e2r ( ut Ro. xiiii . docet ) sed magistris operum induratis fortiter resistamus . De quo latius inferius dicemus .
Christus etiam , Matthaei . xvii . Ubi a discipulis suis petebatur Christi domini exemplum . didrachmum , disputabat cum S. Petro , an ne filii regis li - beri essent a censibus , & Petrus hoc affirmasset , Iussit tamen , ut iret ad mare , dicens . Ne scandalisemus eos , vade & piscem qui primo ascenderit , tolle , & aperto ore eius , invenies statherem , quem tollens , da pro me & pro te . Hoc exemplum pulchre va let ad propositum , in quo Christus se & suos appellat liberos & filios regis , qui nullius egeant , & tamen sponte se submittit & solvit censum . Quantum ergo hoc opus Christo necessarium , aut utile fuit ad iustitiam & salutem , tantum valent omnia alia sua & suorum opera ad iustitiam , cum sint omnia iustitia po - steriora , & libera , tantum ad aliorum obsequium & exemplum facta .
Talia sunt , quae & Paulus Ro. xiii . & Titoth . iii . praece - pit , ut potestatibus subditi sint , & ad omne opus bonum pa - rati Capite religio si omnes Lutherum , & sinite doctorem vestrum esse . , non ut per hoc iustificentur , cum iam iusti sint ex fide , sed ut in libertate spiritus , per haec aliis & potestatibus servirent , & eorum voluntati gratuita charitate obsequerentur . Talia opor - tuit esse & omnium collegiorum , monasteriorum , sacerdo - tumque opera , ut quisque suae professionis & status opera solum in hoc faceret , ut per haec non iustitiam , sed corporis sui subiectio - nem exerceret , aliis in exemplum , qui & ipsi opus habent cor poris sui castigatione . Deinde ut aliis dumtaxat obsequerentur ad eorum voluntatem , gratuita charitate , hoc tamen semper & summa cura observato , ne vana fidutia praesumat per ipsa , quisquam iustificari , mereri , aut salvus fieri , quod solius fidei est , ut sepius dixi .
Si quis ergo hanc scientiam haberet , facile se posset gerere ci Scientia Christiani veri . tra periculum , in infinitis illis mandatis & praeceptis Papae , Episcoporum , Monasteriorum , Ecclesiarum , principum & ma gistratuum , quae aliqui stulti pastores , sic urgent , quasi ad iusti tiam & salutem sint necessaria , appellantes praecepta Ecclesiae , E ii e2v cum sint nihil minus , Christianus enim liber , sic dicet , Ego ie - iunabo , orabo , hoc & hoc faciam , quod per homines man - datum est , non quod mihi illo sit opus ad iustitiam & salutem , sed quod in hoc morem geram Papae , Episcopo , communi - tati illi , & illi magistratui , aut proximo meo ad exemplum , fa ciam & patiar omnia . Sicut Christus mihi multo plura fecit & passus est , quorum ipse nullo prorsus egebat , factus propter me sub lege , cum non esset sub lege . Et quamvis tyranni vim aut iniuriam faciant , hoc exigentes , non tamen nocebit , do - nec contra deum non fuerit .
Ex iis omnibus quisque poterit certum iuditium & fidele dis - crimen Pastorum bonorum discrimen a malis . omnium operum & legum accipere , & scire , qui sunt caeci , stulti , & qui veri & boni pastores . Nam quodcunque opus non huc solum dirigitur , ut fiat vel ad castigandum corpus , vel ad obsequium proximi ( modo contra deum nihil postulet ) non est bonum nec Christianum . Et hinc ego vehementer me tuo , pauca vel nulla collegia , monasteria , altaria , officia Ec - clesiastica , esse Christiana hodie , nec non & ieiunia & preculas peculiares , de certis sanctis . Metuo inquam , in his omnibus quaeri , non nisi ea quae nostra sunt , dum arbitramur , per haec purgari peccata nostra , salutem inveniri : & sic funditus extin - guitur libertas Christiana , quod ex ignorantia fidei Christia - nae & libertatis , venit .
Quam ignorantiam & libertatis oppressionem , plurimi cae cissimique pastores sedulo confirmant , dum populos in ea stu - dia sollicitant & urgent , laudando ea , & suis indulgentiis inflan - do Consilium . , fidem autem nunquam docendo . Ego autem tibi consultum volo , si quippiam voles orare , ieiunare , aut in Ecclesiis fundare ( ut vo cant ) cave facias , eo fine , quo tibi aliquid comodi , sive tem - poralis Fides sola curanda . , sive aeterni pares . Iniuriam enim fidei tuae facies , quae so la tibi omnia praebet , ideo sola curanda , ut augeatur sive ope - ribus , sive passionibus exercita : sed da , quod das , libere & gra tis , ut alii ex te tuaque bonitate augescant , & bene habeant . Sic enim eris vere bonus & Christianus . Quid enim tibi bona & opera e3r opera tua , quae ad corporis castigationem superabundant , cum abundes pro te per fidem tuam , in qua tibi omnia donavit deus ?
En ista regula oportet , ut quae ex deo habemus , bona fluant Regula ad fraternam charitatem . ex uno in alium , & comunia fiant , ut unus quisque proximum suum induat , & erga eum sic se gerat , ac si ipse esset in loco il - lius . E Christo fluxerunt & fluunt in nos , qui nos sic induit & pro nobis egit , ac si ipse esset , quod nos sumus . E nobis fluunt in eos , qui eis opus habent , adeo , ut & fidem & iustitiam meam oporteat coram deo poni , pro tegendis & deprecandis proxi - mi peccatis , quae super me accipiam , & ita in eis laborem & ser viam , ac si mea propria essent , sic enim Christus nobis fecit . Haec est enim vera charitas , synceraque Christianae vitae regula . Ibi autem vera & syncera est , ubi vera & syncera fides est . Hinc Apostolus . i . Corint . xiii . Charitati tribuit , quod non quaerit quae sua sunt .
Concludimus itaque , Christianum hominem non vivere in seipso , Christianus vivit in Christo & proximo . sed in Christo & proximo suo , aut Christianum non esse in Christo per fidem , in proximo per charitatem : per fidem sursum rapitur su pra se in deum , rursum per charitatem labitur infra se in proxi - mum , manens tamen semper in deo , & charitate eius . Sicut Christus Iohan. i . dicit , Amen dico vobis , deinceps videbis coe lum apertum & Angelos dei ascendentes & descendentes super filium hominis . Et haec de libertate satis , quae ut vides , spiritua lis veraque est , libera faciens corda nostra ab omnibus peccatis , legibus & mandatis ( sicut dicit Paulus . i . Timo. i . Lex iusto non est posita ) quae superat omnes alias libertates externas , quantum coelum superat terram , quam nos Christus faciat & intellige - re & servare . AMEN .
IN FINE , propter eos quibus nihil tam bene dicitur , quod Contra libertatem carnis . non depravent male intelligendo , addendum est , si ta - men & idipsum intelligere possint . Sunt quam plurimi , qui hanc libertatem fidei audientes , mox eam in occasionem car - nis vertant , omnia sibi statim licere arbitrantes , nec alia re ulla E iii e3v liberi & Christiani videri volentes , quam contemptu & reprehen sione cerimoniarum , traditionum , legum humanarum , quasi ideo Christiani sint , quia statis diebus non ieiunant , aut aliis ieiunantibus ipsi carnes comedunt , aut preculas usitatas omit - tunt , suspenso naso , praecepta hominum illudentes . Caetera ve ro ad Christianam religionem pertinentia prorsus posthaben - tes Contra fiduciam operum . . Quibus pertinacissime resistunt ex altera parte , ii , qui sola observantia & reverentia cerimoniarum nituntur salvi fieri , qua - si ideo salvi sint , quia statis diebus ieiunant aut a carnibus absti nent aut certas preces orent , iactantes praecepta Ecclesiae & pa - trum , nec ipsi pili facientes , ea quae syncaerae sunt fidei nostrae . Utrique culpabiles plane , quod rebus neglectis gravioribus & ad salutem necessariis , super rebus iis leviculis & non necessariis tanto tumultu conflictantur .
Quanto rectius Paulus Apostolus , media via incedere do - cet , & utrunque latus damnat , dicens . Qui manducat , mandu - cantem non spernat : Et qui non manducat , mandu - cantem non iudicet : Vides hic , quod ii , qui cerimonias non pietate , sed mero contemptu omittunt & vituperant , reprehendantur , cum Apostolus doceat non contemnere , scientia enim eos inflat . Rursum pertinaces alteros docet , ut non iudicent illos : Neutri enim charitatem aedificantem invicem custodiunt . Quare hic audienda est scriptura , quae docet , ut nec ad dextram nec ad si nistram declinemus , sed sequamur iustitias domini rectas laeti - ficantes corda , ut enim non iustus est quisquam , quia operibus & ritibus cerimoniarum servit & addictus est , ita nec iustus ex eo censebitur solo , quod illa omittit & contemnit .
Non enim liberi sumus per fidem Christi ab operibus , sed ab opinionibus operum , idest , a stulta praesumptione iustificatio nis per opera quaesitae . Fides enim conscientias nostras redimit , rectificat , & servat , qua cognoscimus iustitiam esse non in ope ribus , licet opera abesse neque possint , neque debeant . sicut sine cibo et potu & universa corporis istius mortalis opera esse non possu - mus , non tamen in eis iustitia nostra sita est , sed in fide , nec tamen e4r illa ob id contemnenda sunt aut omittenda . Sic in mundo su - mus necessitate vitae huius corporis coacti , sed non ex hoc iusti sumus . Regnum meum non est hinc , seu de hoc mundo , ait Christus , sed non dixit : Regnum meum non est hic , seu in hoc mundo . Et Paulus : Licet in carne ambulemus , non tamen se - cundum carnem militamus . Et Gal. i . ‘ Quod vivo in carne , in fide vivo filii dei . Sic , quod facimus , vivimus , sumus in operi - bus Quo modo cum pertinacibus agendum . & cerimoniis , necessitas huius vitae facit & corporis regendi cura , non tamen in his iusti sumus , sed in fide filii dei . Quare Christiano per medium eundum est , & duo illa genera homi - num sibi proponenda : Aut enim occurrunt ei pertinaces , ob - durati cerimoniistae , qui sicut aspides surdae nolunt audire veri - tatem libertatis , sed suas cerimonias , tanquam iustificationes ia - ctant , imperant , & urgent sine fide : quales erant olim Iudaei , nolentes intelligere ut bene agerent , his oportet resistere , con - traria facere , & fortiter scandalisare , ne opinione ista impia , plurimos secum fallant , in horum oculis expedit comedere carnes , solvere ieiunia , & alia pro libertate fidei facere , quae pro summis peccatis habent , dicendumque de eis : Sinite eos , caeci sunt & caecorum duces , hoc enim modo & Paulus Titum noluit cir cuncidi , cum illi urgerent . Et Christus defendit Apostolos , quod sabbato vellebant spicas & multa similia .
Aut occurrunt simplices , idiotae , ignari & infirmi in fide ( si - cut Ad simplices . Apostolus vocat ) qui nondum possunt capere libertatem istam fidei , etiam si vellent : his parcendum est , ne offendantur & deferendum eorum infirmitati , donec plenius erudiantur . Hii enim quia malitia indurata non faciunt nec sentiunt ita , sed sola imbecillitate fidei , propter eorum scandalum vitandum , ser vanda sunt ieiunia & alia , quae ipsi necessaria arbitrantur , hoc enim charitas exigit , quae neminem laedit , sed omnibus servit . Non enim sua culpa , sed pastorum suorum , infirmi sunt , qui laqueis & armis traditionum suarum eos captivaverunt & male percusserunt , a quibus debuerant liberari & sanari fidei liberta - tisque doctrina . Sic Apostolus Ro. xiiii . Si esca mea scandalizat
e4vSeu ut Apostolus ait , Semper discentes , & nunquam ad scientiam veritatis pervenientes . Videntur enim velle aedificare seseque pa - rant , & tamen non aedificant unquam , Ita manent in specie pie - tatis , & virtutem eius non attingunt :
Placent tamen interim sibi in his studiis , ausi etiam omnes In insigniter superstitiosos . alios iudicare , quos simili operum pompa non fulgere vident , cum hoc vano sumptu & abusu donorum dei , si fide essent im buti , grandia potuissent in suam & aliorum salutem efficere . Verum cum natura humana & ratio ( ut vocant ) naturalis , sit naturaliter superstitiosa , & propositis quibusque legibus & ope - ribus , prompta sit in opinionem iustificationis per ea adi - piscendae his adde , quia usu omnium legislatorum terrenorum , in eundem sensum est exercita & firmata , impossibile est , ut per seipsam se exuat a servitute illa operaria , in libertatem fidei cog - noscendam , ideo oratione opus est , ut dominus nos trahat , & theodidactos , idest , dociles deo faciat , & ipse in cordibus no - stris ( sicut promisit ) legem scribat , alioquin actum est de no - bis Sapientia lex unde observatur . . Nisi enim ipse doceat intus hanc sapientiam in mysterio ab sconditam , natura non potest nisi damnare eam , & haereticam iudicare , quia scandalisatur in ea & stulta ei apparet , sicut olim in prophetis & Apostolis vidimus accidisse , sicut & nunc mihi & mei similibus faciunt , impii & caeci pontifices cum suis adu - latoribus , quorum aliquando nobiscum misereatur deus , & super nos il - luminet vultum suum , ut cognoscamus in terra viam eius , in omnibus gentibus salutare eius . Qui est benedictus in saecula .
About
About this text
Other Resources
Other Taylor Editions
- Luther, Martin, 1483-1546Von der Freyheyt eynisz Christen Menschen Vuittembergae : [Johann Rhau-Grunenberg,] Anno Domini 1520 [1521]
About this edition
This is a facsimile and transcription of De Libertate Christiana. It is held by Taylor Institution Library (shelf mark ARCH.8o.G.1521(10)).
The transcription was encoded in TEI P5 XML by Madeleine Ahern.
Availability
Publication: Taylor Institution Library, one of the Bodleian Libraries of the University of Oxford, 2020. XML files are available for download under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License . Images are available for download under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivatives 4.0 International License
.
Source edition
Luther, Martin, 1483-1546 Epistola Lutheriana ad Leonem Decimum Summum Pontificem. : Liber de Christiana Libertate, continens summam Christianae doctrinae, quo ad formandam mentem, & ad in intelligendam Euāgelii vim, hnihil absolutius, nihil ... & Christum imbibe. Recognitus VVittembergae. [Wittenberg] : [Melchior Lotter the Younger], Anno Domini M.D.XXI [1521]Editorial principles
Created by encoding transcription from printed text.
This semi-diplomatic digital edition of De Libertate Christiana does not include a transcription of Epistola Lutheriana ad Leonem Decimum Summum Pontificem. All abbreviations have been resolved and all long s ('ſ') have been adjusted to a modern s ('s'). U and v have been rendered in accordance with modern usage. Line and paragraph breaks reflect the original print formatting. Symbols including "&" and "?" have been transcribed as they appear in print.
Downloads
Facsimile
Images are available for download under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivatives 4.0 International License .
Images
- Image #1 (JPG - 1.2M)
- Image #2 (JPG - 1.1M)
- Image #3 (JPG - 1.1M)
- Image #4 (JPG - 1.2M)
- Image #5 (JPG - 1.1M)
- Image #6 (JPG - 1.7M)
- Image #7 (JPG - 1.7M)
- Image #8 (JPG - 1.7M)
- Image #9 (JPG - 1.6M)
- Image #10 (JPG - 1.7M)
- Image #11 (JPG - 1.7M)
- Image #12 (JPG - 1.7M)
- Image #13 (JPG - 1.7M)
- Image #14 (JPG - 1.7M)
- Image #15 (JPG - 1.7M)
- Image #16 (JPG - 1.7M)
- Image #17 (JPG - 1.7M)
- Image #18 (JPG - 1.7M)
- Image #19 (JPG - 1.6M)
- Image #20 (JPG - 1.7M)
- Image #21 (JPG - 1.7M)
- Image #22 (JPG - 1.7M)
- Image #23 (JPG - 1.7M)
- Image #24 (JPG - 1.8M)
- Image #25 (JPG - 1.7M)
- Image #26 (JPG - 1.8M)
- Image #27 (JPG - 1.8M)
- Image #28 (JPG - 1.8M)
- Image #29 (JPG - 1.8M)
- Image #30 (JPG - 1.8M)
- Image #31 (JPG - 1.8M)
- Image #32 (JPG - 1.8M)
- Image #33 (JPG - 1.8M)
- Image #34 (JPG - 1.9M)
- Image #35 (JPG - 1.7M)
- Image #36 (JPG - 1.2M)
All Images (ZIP - 248M)
All Images (PDF - 83M)
Text
XML files are available for download under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License .