Facsimile
Transcription
JANUA LINGVARUM RESERATA .
De Introitu .
- I SALVE LECTOR amice .
- 2 Si rogas , qvid sit eruditum esse ? Responsum habe ; Nosse Rerum differentias , et posse unum qvodqve suo de signare nomine .
- 3 Nihil ne praeterea ? Nil certe qvidqvam .
- 4 Totius eruditionis posuit fundamenta , qvi Nomenclaturam Naturae et Artis perdidicit .
- 5 Sed id difficile forsan ?
- 6 Est , si invitus feceris , aut praeconcept� opina . tione teipsum terrueris .
- 7 Tandem , si qvid asperitatis erit , initio erit .
- 8 Annon et literarum ductus puellis primo intuitu mira portenta videntur ?
- 9 Ast ubi paululum impenderint operae , lusum esse animadvertunt .
- 10 Idem in omni re evenit , ut adspectu exteriore operosa appareat .
- 11 At si aggrederis , nihil est , qvod non cedat , et se subdat ingenio .
- 4 12 Qvi cupit , capit omnia .
- 13 Agedum itaqve qvisqvis es , sperare ego te jubeo , desperare veto .
- 14 En vide exiguum hoc opusculum .
- 15 H�c tamen universum mundum , Latinamqve Lingvam , ( velut in breviario , ) ostendam .
- 16 Tenta qvaeso : evolve et edisce aliqvot has pagellas !
- 17 Facto hoc , oculatum te ad omnia humanitatis studia reips� comperies .
II. DE ORTU MUNDI .
- 18 Deus omnia creavit ex nihilo .
- 19 Principi� enim expandit vastissimum spatium , ( ubi coelum et terra existunt . )
- 20 Et complevit id tenebricos� qvadam , et informi caligine .
- 21 Ex qv� , tanqvam materi� , figuravit creaturas corporeas , distinctas formis , et vestitas Accidentibus variis , prout cujusqve Ideam intra se conceperat :
- 22 implantavitqve cuiqve Naturam suam , id est , Vim observandi assignatum locum , modum , genusqve suum .
III . DE ELEMENTIS .
- 23 Ante omnia vero confusum istud Chaos , juxta densitatis et raritatis gradus , in qvatuor species separavit .
- 24 Tenuissimam , subtilissimamqve partem fecit interleaved page interleaved page 5 lucidam et calidam , et appellavit Ignem , seu Lucem .
- 25 Aliam iterum tenuem , pellucidam , et tepidam , dixit Aerem .
- 26 Tertia portio fluida et frigida fuit , Aqva .
- 27 Sub qv� mansit sedimentum crassum , Limus , seu Terra .
- 28 Atqve haec sunt simplicia corpora , ex qvibus composita ( mixta ) exsurgunt .
- 29 Omnia enim reliqva ex his constant .
- 30 Qvippe ex iis generantur , iis nutriuntur , in eadem , dum corrumpuntur , resolvuntur .
IV. DE FIRMAMENTO .
- 31 Astra sunt , ceu lampades in aethere suspensae , ut indesinenter circumcirca rotatae , lumine suo tenebras illuminent , cursu autem temporum vices dimetiantur .
- 32 Planetae sunt septem , qvisqve in suo Orbe .
- 30 Infimaest Luna , qvae , prout nobis illustrem sui medietatem exhibet , incrementa et decrementa pati videtur , retardationeqve su� Menses efficit .
- 34 Sol revolutione su� dies definit .
- 35 Ortum ejus praecedit Aurora et diluculum , qvum diescit et lucescit .
- 36 Occasum seqvitur Crepusculum , qvum vesperascit et noctescit .
- 6 37 Ascendens ad nostrum Zenith , facit Ver , rursumqve descendens , Autumnum ( et utrobiqve ; AEqvinoctium . )
- 38 Imus dat Brumam , orditurqve Hiemem : Summus Solstitium , inchoatqve AEstatem : Ubi Sirius ( Caniculaestella ) excitat aestum .
- 39. Mercurius eum in epicyclo suo circuit , citius qvam semianno : venusta Venus sesqvianno ,
- 40 Hanc mane Luciferum ( Phosphorum ) vesperi Hesperum vocant .
- 41 Mars ignito jubare periodum suam biennio ferme percurrit : splendidus Jupiter annis duodecim : gelidus Saturnus pene triginta .
- 42 Eclipses ( obscurationes ) Luminarium fiunt propter interpositionem tertii , et obumbrationem .
- 43 Stellae ; fixae cum octav� sphaer� aeqvaliter progrediuntur , sed inaeqvaliter coruscant . [...] interleaved page interleaved page 7 [...] 8 [...] interleaved page interleaved page 9 [...]
V. DE IGNE .
- 44 Incendium ex qvavis scintill� , si permittis , oritur
- 45 Nam qvidqvid ignem concipit , id primum gliscit : dein ardet : tum flagrat et flammat : postremo crematum redigitur in favillas , et cineres .
- 46 Lignum ardens , Torris appellatur : extinctum Titio : particula ejus Carbo ; et qvamdiu candet , Pruna
- 47 Sumus ardens , flamma est : camino adhaerens , fuligo .
VI . DE METEORIS .
- 48 Vapores aqvosi perpetuo sursum feruntur .
- 49 Ex his densatis fit nubes : aut , si haec deorsum labitur , Nebula .
- 50 Inde pluit , ningit , grandinat .
- 51 Pluvia destilat lente , Imber dense : Nimbus impetuose .
- 52 Hic , si inter destillandum gelascit , fit Grando : si incalescit nimium , Uredo , seu Rubigo .
- 53 Pruina , est congelatus Ros : stiria , stilla rigens
- 54 Nives segetem operiunt , ne a gelu , vel glacie algeat .
- 55 Aura lenis cum spirat , focillat nos : Ventus vehemens cum flat , 10 qvatit , prosternit , et proterit , qvoqv� se vertit .
- 56 Cardinales sunt ; Subsolanus ( Orientalis ) Auster ( seu Notus , Meridionalis ) Favonius ( Occidentalis ) Aqvilo ( seu Boreas , Septentrianalis . )
- 57 Turbo , et Circius in gyrum se circumagunt .
- 58 Exhalationes sulphureae incenlae edunt Fulgura ( Fulgetra ) et Chasmata .
- 59 Et tum caloris cum frigore pugna Tonitrua ciet , cum fragore terribili .
- 60 Emicans inde flamma , Fulmen numcupatur :
- 61 qvod sive sit urens , sive discutiens , moment� se dissipat , et qvidqvid e� icitur , corruit .
- 62. Cum fulgurat , tonat , fulminat , qvis non attonitus pavescat ?
- 63 Cometa nunqvam sulsit , qvin sterilitatem inureret ( terries ) aut infectionem .
- 64 Iris matutina ( ut et Halo ) nubilosam , vespertina serenam tempestatem , ( sudum ) nunciat .
VII . DE AQVIS .
- 65 E laticibus scatentes saliunt Fontes , unde Rivi manant .
- 66 Ex his colliguntur fluvii , et deniqve Flumina , jugiter intra ripas scas decurrentia .
- 67 Ast sicubi profluvio et decursu carent , tument , et in stagna se diffundunt .
- interleaved page interleaved page 11 68 Paludes sunt scaturigines sine fluxu .
- 69 Torrentes , sunt aqvae pluviales rapide defluentes : a qvibus fiunt exundationes , et diluvia .
- 70 Aqvam , ubi fluit , Fluentum ; ubi gyratur , Gurgitem et Vorticem ; ubi seipsam absorbet , Voraginem ( barathrum ; ) ubi expers fundi est , Abyssum dicito .
- 71 Si qvid ei mergis , emerget : sed claram turbari , qvid refert ?
- 72 Bullo sit a stillante Gutt� .
- 73 Mare salsum est , muriae instar :
- 74 ubi Tellurem terminal , Sinus , et promontoria , et isthmi sunt :
- 75 Undae ejus ab intraneo aestu sex horis fluunt ad littora , refluuntqve reciproce , cum sonitu horribili : maxime intra freta .
- 76 In boreali Plag� Oceanus est glacialis .
VIII . DE TERRA .
- 77 Terrae superficies alicubi uda est et uliginosa , alicubi arida et petrosa .
- 78 Non nullibi planities , alibi montes et valles , ac convalles , tumuli et depressa ( loca , ) Hiatus , Antra et Speluncae , conspiciuntur .
- 79 Colles et clivi , cacumen versus euntibus acclives sunt , declives retro .
- 80 Terrae motus fit a subterraneis flatibus , qvi si prorumpunt foras , labes fiunt .
- 81 Glebam si teris et frias , Pulvis erit : si diluis , Lutum .
IX . DE LAPIDIBUS .
- 82 Lapis comminutus , Arena est : qvae si crassior , 12 Sabulum et Glarea vocatur .
- 83 Saxa humi jacent , ( sive extant , sive delitescunt ) Cautes eminent .
- 84 Scrupulus calceo illapsus , n� eximatur , urget
- 85 Cote acuimus obtusa , silice elidimus ignem , Lydio ( lapide ) metalla probamus .
- 86 Tophus arenosus et scaber est
- 87 Alabastrites candidissimum marmor .
- 88 Magnes se obvertit Septentrioni directe .
- 89 Gemmarum pretiosiisima est Carbunculus : secunda ab ill� Adamas , tum Rubinus , Saphirus , Smaragdus , Jaspis , etc. qvi angulari micant .
- 90 Haematites , Alectorius , Bufonius , seqviores sunt .
- 91 Uniones ( Margaritae ) in conchis reperiuntur .
- 92 Corallia sunt arbusculae marinae ramusculi .
- interleaved page interleaved page 13 93 Vitrum Crystalli similitudinem habet , non duritiem : scinditur Smyrite .
X. DE METALLIS .
- 94 Metalla e fodinis eruuntur : e qvibus , qvia et liqvescunt et spissantur ( consistunt ) varia conflantur .
- 95 Aurum est perfectissimum : qvia purissimum et ponderosissimum : praesertim obryzum .
- 96 Clibano si vel centies immittas , ne hilum substantiae deperdit .
- 97 Argentum huic proxime accedit , qvum purum putum est : sed habet scorias , qvae amburuntur .
- 98 Ferrum , ut ut durissimum , ferrugine arroditur : conduratum aliqvoties Chalybs dicitur .
- 99 Cupro adhaeret aerugo .
- 100 Orichalcum , est Cadmi� tinctum aes : fundi tantum potest ob friabilitatem .
- 101 Electr� stannum , et h�c plumbum , mollius et vilius est .
- 102 Argento viv� ( hydrargyro ) nihil mirabilius : liqvidum est , nec tamen madet ;
- 103 Nam sive id super aliqvid effundas , sive ei aliqvid immergas , sive aspergas , nihil madescet .
- 104 Sal , Alumen , Vitriolum , Nitrum , Sulphur , Bitumen , Naphtha , Cerussa , Creta Rubrica , Cin 14 nabaris etc. Succi minerales dicuntur .
XI . DE ARBORIBUS , ET FRUCTIBUS .
- 105 Planta , fibris Radicum humorem imbibens , alescit .
- 106 E� destitute flaccescit , marcescit , arescit .
- 107 Stirps dicitur qvatenus se in Ramos , et ramusculos et frondes pandit :
- 108 his desectis , Trunci et Caudicis et Stipitis nomen habet .
- 109 Extrinsecus Cortex , intus Libri sunt ( qvi dum virent , glubi possunt ) Medulla est intima .
- 110 Arboribus folia delabuntur , et recrescunt ; praeterqvam gummosis , qvae continuo ( usque et usqve ) vernant , ut Buxus Taxus etc. III Pomus ( Malus ) Pyrus , Ficus , Olea , sativae sunt : Fraxinus , Fagus , Alnus , Ornus , sylvestres ,
- 112 Illae omnes fructiferae : harum pleraeqve steriles , ut Betula , Populus alba , Populus nigra .
- 113 Qvaedam umbriferae sunt : nominatim Tilia , Platanus , Ulmus et caeterae latifoliae .
- 114 Salix dat Vimina , qvorum contextu Corbes et crates fiunt .
- interleaved page interleaved page 15 115 Abies procera est , ut et Picea , Larix , Cupressus , Cedrus .
- 116 Palma , si curvatur , eo validius in sublime nititur .
- 117 Gemma hians protrudit florem , sed in Fico grossulum ) flos Fructum : qvi ubi maturuit , carpitur , aut decutitur , aut per se decidit .
- 118 Qvidam sunt praecoces , alii serotini , alii perennes , ( ut Juniperi baccae ) Eduntur autem vel recentes , aliqvando cum termite devulsi ) vel vieti , vel fracidi .
- 119 Cerasa oblongis petiolis , pendent : Amarylla breviusculis .
- 120 Mespila sunt lanuginosa ; Pruna ( Damascena , Armeniaca , Persica , Cerina , Nana , sylvestria ) officulata .
- 121 Putamen amoveat , et Nucem ( si cassa non est ) frangat oportet , qvi Nucleum esse vult : sive sit Juglans , sive Avellana ( qvam fert Corylus ) sive Tribulus , sive Amygdalum .
- 122 Suber et Ilex glandes , Qvercus etiam gallas , Pinus strobilos , Cornus corna , Laurus , Acer , et Sorbus sylvestris , baccas serunt .
- 123 Sorba , Siliqvae et Cotonea ( Cydonia ) Aurantia , Citrea , Limonia , et Punica ( granata ) mala , stipant ( adstringunt ) : Ficus , Fraga , Mora , ( mora Mori ) mora Rubi Idaei ; mora Myrti ( myrtilli seu Vaccinia ) laxant .
- 16 124 Tus , Myrrha , Mastyche , Camphora , Resina , Pix , gummi sunt . arborum certarum , qvin et Succinum ut serunt .
XII . DE HERBIS .
- 125 Herba cauli vel Scapo excrescens ( Ocymum , Cucumeres , Pepones , Melones , Cucurbitae , ocyssime crescunt ) emoritur qvotannis : praeter Sedum , ( simper vivum ) et Vincam pervincam , qvae perennant .
- 126 Rapum , Napus , Pastinaca , ( Carota ) Siser , Raphanus major , Raphanus minor , Brassica , Spinacia , Crambe , Atriplex , Scolymus , Petroselinum , Nasturtium , Olera vocantur .
- 127 Fruges sunt , qvae in Culmum ( calamum ) surgunt , et spicas , ( sive aristatas , sive muticas ) ferunt , Glumis autem granum fovent , ut Oryza , Zea ( Ador ) Milium , Panicum ; frumentum Saracenicum , frumentum Indicum .
- 128 Legumina vero siliqvis et valvulis , ut in Faba , Piso , Ervo , Cicere , Lupinis , Vicia , Lente , videre est .
- 129 Sed qv� fit , ut Triticum in Siliginem ( secale ) imo in Zizania et Lolium , Hordeum in AEgylopem , Avena in avenam fatuam , degeneret ?
- 130 Farrago , pecoris caus� seritur .
- 131 Bulbosa sunt ; Allium , Cepa , Porrus , Scilla , Colchicum .
- 132 Aromata sunt ; Piper , Zingiber , Cedoaria , Cinnamomum , Nux myristica , Macer , Caryophylla , Crocus , Acorum , Co interleaved page interleaved page 17 riandrum , Anisum , Anethum , Cuminum , Sinapi .
- 133 Odoriferae et coronariae ( e qvibus corollas , serta , et servias vient ) sunt Amaracus , ( Sampsuchum , Majorana ) Amaranthus , Bellis , Caryophyllus , Lavandula , Poeonia , Rosa , Rosmarinus , Tulipae , Lilia , Violae , Serpillum , primula veris etc.
- 134 Gramini accensentur , Muscus , Carex , Polygonum , Betonica , Trifolium , Cytisus , Plantago , Millefolium , Convolvulus , Consolida , Malva , Lappa , Urtica , Ebulus , Prunella , Artemisia , Erica , Ruscus ; et aqvatiles , Alga ac Lehs palustris .
- 135 Aconitum , Cicuta , Napellus , venenatae sunt :
- 136 sed papaveris capitulum vulneratum , distillat Opium , qvod vim habet soporandi et stupefaciendi .
- 137. [...] 18 [...] interleaved page interleaved page 19 [...] 20 [...] interleaved page interleaved page 21 [...] 22 [...]
XIII . DE FRUTICIBUS .
- 138 Sambucus , Ribes , Rubus , rubus Idaeus , Hedera , Ligustrum , Glycyrrhiza , Balsamum , solanum , spinosusqve Paliurus , et sentis , frurices cluent .
- 139 Arundines , Cannae , et Junci in palustribus proveniunt .
- 140 Ex scirpo enodi ( cui typhae innascuntur ) tegetes conficiunt .
- 141 Boleti , Tubera , Capreolini , et Ruffuli inter fungos praestantissimi sunt .
XIV . DE ANIMALIBUS : ET PRIMO AVIBUS .
- 142 Quidqvid vit� , sensu , et motu praeditum est , Animal est .
- interleaved page interleaved page 23 143 Alites volant : Aqvatilia natant ( illae pennis , haec pinnis . ) Qvadrupedia currunt , reptilia repunt
- 144 Volucres sunt bipedes , ( Manucodiatam esse apodem dicunt ( et plumatae , et rostrae : ( except� vespertilione , qvi pilosus , et dentarus . )
- 145 Rostro colligentes grana , ingluviem referciunt : nulla mingit .
- 146 Procreationis caus� nidos struunt : Halcyon in ipso pelago nidulatur
- 147 Tum pariunt ova ( qvae subter te st� albumen et vitellum ( luteum ) occultant ) iisqve incubantes pullos excludunt , qvi , dum pipiunt , pipiones dicuntur .
- 148 Rapaces sunt , vultur , Milvus , Accipiter , falco , nisus : qvae ungvibus uncis Turtures , aliasqve innocuas dilaniant .
- 149 Noctua noctu ( non sublustri solum , sed et illuni ) tuetur , interdiu caecutit , ut et aliae nocturnae : Bubo , Asio , seops , Aluco , Ulula , Strix , caprimulgus .
- 150 Phasiani , Otides ( Tardae ) Tetraones ( Vrogalli , ) Meleagrides ( Gallopavones , ) Capones , Attagenes , Perdices in deliciis habentur .
- 151 Olor ( Cycnus ) Fulica , mergus , Querqvedula , Onocrotalus ( Pelecanus ) et aliae aqvaticae , palmipedes sunt : nulla pennipes .
- 24 152 Sturni gregatim , sed absqve ordine , Grues valde congrue , Ardeae admodum excelse volitant .
- 153 Canorae sunt , Acanthis , Alauda , Acredula ( Luscinia , Philomela ) Carduelis , Fringilla , Galgulus ( Galbula ) Merula , Linaria .
- 154 Palumbus , [ Palumbes ] et Livia sunt columbae ferae .
- 155 Merops , Upupa , Picus , Ficedula , Rubecila [ Erithacus ] Curruca , Rubecilla [ Phaenicurus ] vermibus vescuntur : ut et Vanellus fortasse .
- 156 Trochilus , et parvus Parus ridicule se struthioni compararent .
- 157 Turdus sibi ipsi exitium cacare dicitur : quia , qvod conspurcat , hinc Viscum pullulat . unde viscum , [ viscus ] id est , aviarium gluten .
- 158. Coturnix curtam habet caudam , Motacilla suam indesesse motat , Pavo suam ocellatam dispandens superbit .
- 159 Cassita cirrum , Gallus cucuriens in suo sterqvilinio cristam erigit .
- 160 Anser [ gansa ] ( qvem turundis saginant ; ) gingrit , Anas tetrinnit , Gallina gracillat , glocitat , et gluctit : Corvus crocitat , Aqvila clangit , Ciconia crepitat . ( glotorat , ) Cuculus cuculat , Pica garrit , Monedula ( graculus ) fringulat , Cornix cornicatur , Hirundo trinsat , Passer fritinnit , aut minurit .
- 161 Caeterum Psittacus articulatas voces conformare svescit .
- interleaved page interleaved page 25 162 Phoenix , Gryps , Harpyiae , figmenta sunt
XV . DE AQVATILIBVS .
- 163 Pisces Lympham ore immissam branchiis emittunt .
- 164 Sqvamosi sunt vivipari , glabri ovipari .
- 165 In illis mares habent lactes , foeminae ova .
- 166 Fluviatiles sunt , Sturio ( Acipenser , ) Huso ( Esox , ) Amia exos , Angvilla lubrica ( qvam si capessis , elabitur ) Capito , Mullus ( Barbus , ) Trutta ( Aurata ) Thymallus , Mugil , Alburnus , Gobius , ( Fundulus ) Mustela , Cobitis barbatula , Cobitis aculeata , Rutilus , Foxinus , Apua , Cothus .
- 167 Piscinales ; Carpio ( Cyptinus ) Lucius ( Lupus ) Coracinus , Perca , Tinca , Oculata ( Melanurus . )
- 168 Marini ; Salmo , Muraena , Muraenula , Fluta , Congrus ; Raja , Ostrea , et varia monstra .
- 169 Halece salitas in Tinis , passas vero , ut et sole tostos Passeres , in fasciculis nobis adserunt .
- 170 Asellus : nisi probe contusus , esui non est .
- 171 Delphinus pernicitate , Balaena ( Cetus ) magnitudine omnibus anteit .
- 172 Cancer et cammarus ( Astacus ) cum chelis suis . 26 prorsum et retrorsum gradiuntur .
- 173 De Murice ( conchilio ) purpura comparatur .
XVI . DE JUMENTIS .
- 174 Jumenta , sunt animalia do mestica , nos juvantia .
- 175 Gibbosus enim Camelus vehiculi vicem praestat
- 176 Eqvus jub� insignis , etsi ferox indole , domatur tamen , ut sessori obtemperet ; ( de qvo infra )
- 177 Effrenis nihilominus efferatur , eumqve dejicit ( pessum dat ) aut calcitrando ferit .
- 178 Cantherius factus hinnire desistit .
- 179 Dum pullns est , ungulis ejus soleae non applicantur .
- 180 Pandus asellus ab agasonis fuste rudir .
- 181 Taurus cum paleari pendulo boat , et mugit : Agnus balat .
- 182 Vervex , est aries , cui scrotum ademtum : vexatus arietat .
- 183 Caper , est castratus hircus , haedo nondum est aruncus .
- 184 Porcus grunnit , et non ruminat , utut bisulcus : non castratus , dicitur verres , exsecta sus majalis .
- 185 Porcelli su interleaved page interleaved page 27 men scrofae sugunt .
- 186 Canis cum catulis allatrat advenam , propinqvantem mordet vel clanculum .
- 187 Si irrites , distent� rictu ringitur : si percutias , qviritatur .
- 188 , Rabie correptus , discurrit passim , et in qvod irruit , laniat , hydrophobumqve reddit .
XVII . DE FERIS .
- 189 In amoenis nemoribus , aut secus sylvarum saltus pastae ferae , repetunt sua lustra ( spelaea ) et latebras .
- 190 Elephas [ Barrus ] belluarum maxima , barriens , qvia crura sine flexu habet , proboscide ( promuscide ) pabulum attrahit .
- 191 Monoceros ( Vnicornis ) abditissima deserta , inhospitaqve tesqva incolit .
- 192 Rhinoceros osseis sqvamis indutus est .
- 193 Alcis tergus secando est impenetrabile .
- 194 Villosus Ursus murmurat , et uncat .
- 195 Pardus ( Panther ) qvod terno saltu non prehendit , mittit .
- 196 Tigris ferocitate omnes superat .
- 197 Lynx maculosa visu pollet .
- 28 198 Cervum cornua non gravant , qvamvis grandia : agilis est , et longissimi aevi : rancet qvandoqve .
- 199 Non absimilis huic Dama , sed minor : item caprea , ( Dorcas ) cujus masculus Hinnulus est .
- 200 Capricornus ( Ibex ) et Rupicapra praeruptas rupes scandunt .
- 201 Bubalus ( Bison ) et Urus feri boves sunt .
- 202 Leo armis hirtis , formidolose rugit .
- 203 Vulpes ineunte vere glabrescens fit depilis [ alopeciam patitur ] gannit ; nunqvam cicuratur
- 204 Lepore nihil timidius : qvidqvid strepit , aures arrigit , aut se proripit , et ad dumeta confugit : dum capitur , vagit .
- 205 Cuniculus fodicando cuniculos , Talpa grumos facit .
- 206 Herinacio ( echino ) et hispidae Hystrici aculei sunt pro pilis .
- 207 Simia operum nostrorum imitatrix est , ut et Cercopithecus
- 208 Glire et Mele nihil somnolentius
- 209 Viverra , Mustela , Martes , Martes Scythica , Mustela Alpina , Mus Ponticus etc. pelliceis conveniunt .
- 210 Sciurus Sorex , Cricetus etc. foramina sibi cavant .
- 211 Sed Mus penuaria perreptans , Catis ( Felibus ) aut muscipulis subinde praeda fit .
interleaved page interleaved page 29 XVIII . DE AMPHIBIIS , ET REPTILIBVS .
- 212 Amphibia sunt , Castor ( Fiber ) Lutra , Rana coaxans , Testudo , Bufo , Rubeta , et Crocodilus : qvi inter manducandum maxillam ( mandibulam ) superiorem movete etc.
- 213 Serpentia , exuviasqve deponentia sunt ; sibilans angvis ( Coluber ) Hydra ( Natrix ) Caecilia , Aspis , Dipsas , Ptyas , Vipera , Excetra etc.
- 214 Draco ips� halitu , Basiliscus obtutu necat .
- 215 Lacerta , Seps , Stellio , Salamandra , Scorpio , pedibus ambulant .
- 216 Limaces sun Cochleae sine testa .
XIX . DE INSECTIS .
- 217 Insecta sunt primo varii vermes : e qvibus Lumbrici fimeta , Erucae plantas , Teredines ( cossi ) ligna , Tineae vestes , Blattae libros , Convolvuli ( Volvoces ) vites , Gurguliones ( Curculiones ) frumenta , corrodunt .
- 218 Lendes , Pediculi , Pulices , Culices , Cimices , Acari , nos ipsos infestant : qvin et Ricini ac Hirudines ( sangvisugae .
- 219 Bombyces sericum : Apes bombilantes favos mellis ( qvod Fuci depascunt ) conficiunt , 30 examen , ut novam coloniam , emittentes .
- 220 Crabrones et Vespae , acuto sunt aculeo .
- 221 Oestro ( Tabano , Asilo ) percitum pecus subsilit .
- 222 Scarabaeorum et locustarum genera complura sunt : qvaedam edulia .
- 223 Bruchi et Canthari , Canrharides , Cantharides rubeae , et Scarabaei cornuti , et Papiliones , et Cicindelae [ Lampyrides ] et Hepioli [ pyraustae ] etc : volatiles sunt : Fullo , Scolopendra , Cenripes [ Multipeda ] Coniscus , Porcellio , Tipula etc : reptant
- 224 Cicada foris , Gryllus domi , cantillant .
- 225 Formica pusilla est , sed actuosa , semper festucas et micas fert .
- 226 Aranea [ Araneus ] araneum nexat .
XX . DE HOMINE .*
- 227 Princeps animantium , Homo , Mundi epitome , vagiens nascitur .
- 228 Hunc genitrix , aut obstetrix fasciis involutum in cunas reponit .
- 229 Nutrix vero alma , amplectens et amplexans alumnum suum , uberibus lactat , pusio ipselactet .
- 230 A cunabulis venitur ad serperastra : ubi infans bimulus incessum sibi format , et fari ac balbutire interleaved page interleaved page 31 incipit , crepitaculis , pupis et crepundiis ludens .
- 231 Impuberes cum pubescunt , sonoram vocem alterant , hirqvitalliuntqve .
- 232. Ephebi dicuntur adolescentes ; adulti , Juvenes .
- 233 Virilis aetas vergit ad provectam : Senilis rugas et canos adfert .
- 234 Annosa Vetula , edentula fit , Senecio decrepitus Silicernium .
- 235 Ita infantia seipsam ignorat , Pueritia ludicris transigitur , Juventus vanis , virilitas laboriosis : senectus ad priora relabitur .
- 236 Senes enim bis pueri .
- 237 Mediocris statura , optime est proportionata .
- 238 Nam Gigas terriculo est , Nanus ( pumilio ) deridiculo .
- 239 Nudus est , non hirsutus .
- 240 Fauni enim ( Satyri ) commenta sunt .
XXI . DE CORPORE , ET PRIMUM DE MEMBRIS EXTERNIS .
- 241 Corporis nostri compages ex ossibus , cartilaginibus , tendinibus , nervis , carne , musculis , cute rriplici , et membranis , seu involucris 32 variis , coagmentata est .
- 242 Membra cohaerent nexibus perpetuis , in proportione decentissima .
- 243 Nam , qvae bina sunt , ex opposito sibi ad latera locantur : qvae singula , per medium .
- 244 In vultuum lineamentis stupenda est varietas .
- 245 Frons angusta , suilla est , gibbosa asinina , lata bonae qvalitatis , rugosa animi anxii , caperata iracundi nota : erugata et exporrecta effrontem arguit ,
- 246 Pupilla oculi albugini haerens , speculum est , objectarum rerum imagines in se recipiens .
- 247 Hanc palpebrae nictando humectant : cilia vero et supercilia communiunt .
- 248 Sed hirqvi lacrymas sudant
- 249. Inter Tempora et Nasum ( qvem alii simum habent , alii aduncum ) sunt Genae , sive malae , iisqve subsunt maxillae .
- 250. Per Nares , ut cloacam , mucus demanat , qvem Vibrissae detinent , neexsudet , nisi mungatur .
- 251 Mentum virile Barb� , interleaved page interleaved page 33 labrum superius Mystace tegitur : qvidam tamen imberbes sunt .
- 252 Anterior pars colli , jugulum est . posterior Cervix .
- 253 Thorax mammis turgidus inferne Ventrem habet , ad partes Latera .
- 254 Costae ab axill� coeptae , in hypochon dria desinunt .
- 255 In Ingvine verenda ( pudenda ) sunt .
- 256 Infra coxas femora sunt ; sub Genibus tibiae , sub Poplite . surae .
- 257 A suffragine planta pedis est , talos , calcem , ( calcaneum , ) convexum plantae et solum , cumqve digitis hallucem , continens .
- 258 Tergum superne habet scapulan , post Lumbos , subseqventer Nates ( podicem ) sessionis grati� Clunibus circum volutas .
- 259 Spina dorsi totius structurae ( fabrica ) fultura est , ut erecti stare possimus : sed constituitur e triginta qvatuor vetebris contiguis , ut incurvari qveamus : qvod non sieret , si os continuum esset .
- 260 Manus inse lacertosum , ( torosum ) Brachium continet , Cubitum , Volam : qvae diducta Palma est , contracta Pugnus .
- 261 Digiti sunt qvinqve , finguli articulos tres et condylos habentes .
- 262 Pollice premimus , Indice monstramus , Verpus ( medius ) prominet : inter qvem et minimum Annularis est .
- 263 Ungvibus scabimus , scalpimus , laceramus , lancinamus .
- 34 264 Sinistra ( laeva ) tenet , Dextra operatur . omnia apte , nisi qvis ipse ineptus aut iners .
- 265 Ambidexter prae scaev� , ( scaevola ) multum habet .
XXII . DE MEMBRIS INTERNIS
- 266 Eja , jam Viscecra inspiciamus !
- 267 Alimentum dentibus primoribus incisum , molaribusqve commansum ( Bucca enim molendinum est ) per Gulam ( oesophagum ) ad Stomachum ( qvadrupedibus primo ad Rumen , tum ad Omasum , post ad Pantices , demumqve Ventriculum verum , Echinus dictum ) demittitur : ubi fit concoctio prima .
- 268 Venae mesaraicae chylum exsugunt : eumqve ( excrememis crassiribus , per Intestina et anum , foras egestus , qvae stercora , merdae , et oleta sunt ) deserunt ad jecur : ubi denuo fit separatio ,
- 269 Serosum per Ureteres meat ad Renes ; indeqve vesicae instillatur , et fit Urina ( lotium ) qva mejendo emittitur .
- 270 Pingvior pars ab Hepate rubedinem accipit , et fit sangvis : qvi per Venas distribuitur .
- 271 Lien ( splen ) interim at trahit , et rursus ejicit Melancholiam : Fel Bilem ( choleram . )
- interleaved page interleaved page 35 272 Pituita ( phlegma ) per omnia diffluit .
- 273 Cor , in pectore situm , primum est vivens , et ultimum moriens : proinde caloris pleuum .
- 274 Qvo sine reqvie palpitans , vitalem spiritum progenerat , perquearterias qvaqva versum communicat .
- 275 Refrigeratur ( Cor ) ab adjacente Pulmone , respirando per arteriama asperam : qv� leasa , Raucedo sit et Tussis , ut et a clamore immoderato .
- 276 Praecordia haec ( exta ) ab inferiore Ventre sept� transvers� ( Diaphragmate ) disjunguntur .
- 277 Omentum vero ilia , ut Mesenterium lactes , obvolvit .
XXIII . DE ACCIDENTIBUS CORPORIS .
- 678 Juxt� exteriorem aspectum qvidam sunt corpulenti et obesi ; alii graciles , macilenti , et strigo si ; qvidam formosi , alii deformes .
- 279 Secundum habituidinem interiorem vegeti aut morbosi , robusti aut teneri .
- 280 Crispi non facil� calvescunt , Rusi non canescunt .
- 281 Cilones in Phrenesin proclives sunt , et includuntur Vacerrae .
- 282 Praestat luscum esse , qvam coecum , surdastrum , qvam surdum , haesitantem , qvam balbum , blaesum qvam mutum .
- 283. Srabo distorte , Paetus obliqve contuetur : Cocles , monoculus est .
- 36 284 Nasuti acriter odorari : Buccones ingluviosi : Flacci et jugulis non cavis , bardi esse putantur .
- 285 Verruca , Struma , Gibbus ( gibber ) et qvodvis tuber , desormant .
- 286 Similiter et naevi : Lentigo ( Vitligo ) Porrigo , Impetigo , Mentagra ( mentigo ) lichen , varix et omnis macula .
- 287 Item si qvis obstipus incedat , aut cernuus .
- 288 Calvitium alii sibi decori reputant , alii dedecori .
- 289 Claudicatio a luxatione est : alioqvi neqve loripedes , nec valgi , nec vari , neqve scauri , nec pansae , claudicant .
- 290 Intertrigo ab attritu est .
- 291 Spado est , cui testiculi ( colei ) ablati sunt .
XXIV . DE MORBIS .
- 292 Ventriculus ( a qvo aegritudinum origo ) inanis esurit et sitit , oppletus singultit et ructat , crudus escam fastidit .
- 293 Pallor cachexiam , hoc est , valetudinem langvidam , Torpor ac veternus enervatam arguunt
- interleaved page interleaved page 37 294 Morborum alii dolorem , alii stuporem , alii pruritum duntaxat , alii convulsiones , inducunt : sed recidivi plerumqve consiciunt .
- 295 Decumbentes , si non brevi convalescunt , fiunt valetudinarii : et qvod pejus , Clinici .
- 296 Hoc folatio est , cui multum doluit , dedoluit .
- 297 Cephalalgia ( potissimum si cranium [ calvaria ] solidum os sit ) aut vertiginem , aut delirium , aut furorem causatur .
- 298 Odontalgia sit , cum parvuli dentiunt , aut post gingivae putrescunt .
- 299 Lippitudo est caecitatis praeparatio : nec creber aurium tinnitus , bonum portendit .
- 300 Gravedo [ rheuma ] est catarrhi destillatio ; Asthma , respirationis difficultas .
- 301 Angina tonsillas inflammans et angens , ne strangulet fauces , guttur gargaryza .
- 302 Langvores et animi deliqvia acet� resiciuntur .
- 303 Lienteria , Diarrhoea . et Dysenteria profluvium facit , Tenasmus evanidas inflationes .
- 304 Stranguria calculi primordium .
- 38 305 Tormina [ vermina ] affligunt ileum , Colica passio colum .
- 306 Pleuritis et Lumbago minus cruciant : Icterus nihil fere .
- 307 Tumor tumescit et desidit : non sic Hernia et Ramex .
- 308 Toxicum qvi assumsit , turgescit : sed ei resistit Theriaca .
- 309. Arthritis artuum juncturas ( ex interfluxu humoris acris ) divexat : qvae in manibus peculiariter Chiragra , in pedibus Podagra , in coxendicibus Ischias , dicitur .
- 310 Tertiana febris alterno die repedat .
- 311 Qvartana , Hydrops , Phthisis , diuturni et lethales sunt : Ille intercute aqv� perimit , haec lent� rabe consumit et consummat .
- 312 Epilepsi� et Ectali laborantes a morbo Caduco parumper absunt .
- 313 Paralyseos et Apoplexiae praecursorem perhibent esse spasmum .
- 314 Pestis bubones et carbunculos jaculans , repente et subito invalescit , interleaved page interleaved page 39 ingentes nationes vastat .
XXV . DE ULCERIBUS , ET VULNERIBUS .
- 315 Suppurans Ulcus ubi abscessit , apostema ( abscessus ) dicitur ; dum rumpitur , tabum et sanies ex eo profluit : e pure autem cum carne convoluro et concreto fit glandula .
- 316 Carcinoma ( Cancer ) Herpes , Grangraena , Phagedaena , Venerea Iues , Lepra , Erysipelas , Varioli ( morbilli ) et Exanthemata , Pustulae , Papulae , more Scabiei , pruriginem proritant , et contactu inficiunt : ideo contagiosi sunt .
- 317 Vulnus caesim fit , aut punctim : Plaga percussione aut contusione , cujus signum livor est .
- 318 Illud neglectim habitum , exulcerat et recrudescit .
- 319 Qvum Vomica coit , crust� obducitur , tandem tamen ciatrix superat .
- 320 Vibex a verbere est , Pusula ab adustione , Callus ab induratione .
XXVI . DE SENSIBVS EXTERNIS .
- 321 Caleat , an frigeat qvid , tangendo ; Humidum , an siccum sit , prensando ; Durum , an molle , comprimendo ; Laeve , an asperum , attrectando ; Grave , an leve , tollendo ; pericidum fac , comperies .
- 322 Palpando qvaerimus , qvod non conspicamnr .
- 323 Atqve iste est primus sensus , tactus .
- 324 Gustus dignoscit Sapores .
- 40 325 Qvomodo qvid sapiat scire vis ? gusta .
- 326 Nam saccharum dulce est , Absinthium amarum , Acetosa acida , Piper acre , Labrusca acerba , Immatura poma ( mala ) austera : qvaedam plane insipida .
- 327 Olfactus odores , qvaliter qvid oleat , internoscit .
- 328 Moschus enim ( qvi cruor est circa umbilicum Zibethi collectus ) Fragrantiam exhalat : assa vel adusta ( caro ) Nidorem : morticina Faetorem .
- 329 Mucida putida , putrida , rancida ( cujusmodi Lardum esse solet , et Arvina ) sordent ( foetent . )
- 330 Auditu sonos discernimus .
- 331 Contrarii sunt , Risus et Fletus ; Plausus et Planctus ; Jubilum et Gemitus , atqve suspiria ; Susurrus et Vociferatio ;
- 332 Tonus repercussus et resonans , Echo dicitur : nullus Silentium ,
- 333 Visu colores ( qvorum albus et niger extremi sunt : reliqvi intermedii ) discriminamus , sic :
- 334 Pix est Atra , aethiops Fuscus ( furvus ) passer Pullus , anser Aqvilus , castanea Spadicea ( badia )
- interleaved page interleaved page 41 335 Inter Caerulea , caryophyllon dic Hyacinthinum , violam Janthinam ; sugillationem lividam , Cyanum Cyaneum , selinos oculos Caesios ( glaucos . )
- 336 Inter Viridia ; qverectum Herbeum , pinetum Prasinum , pontum Hyalum ( Venetum . )
- 337 Rubra sunt ; Leo Fulvus , minium Puniceum , coccum Purpureum , flamma Rutila .
- 338 Lutea sunt : Aurum flavum , cadaver exsangve Luridum , Later semicoctus Gilvus ( helvus )
- 339 Albi deniqve species sunt : Russus , Cinereus , Pallidus , Lacteus , Canus , Candidus , vulgo noti : sed qvaedam sunt discolora , versicolora , decolora .
XXVII . DE SENSIBVS INTERNIS .
- 340 Ut sentire te sentias , interni sensus dati sunt tres : qvi in Cerebro resident .
- 341 Nimirum sub sincipite sensus communis , qvi rei visae , auditae , gustatae etiam , Simulacrum apprehendit .
- 342 Hic in somno a vaporibus obstruitur : hinc insensilitas .
- 343 Sub vertice habitat Phantasia , qvae discrimina rerum dijudicat .
- 344 Haec in perpete est agitatione : hinc cogitationes , somnia , et multifariae Imagima nationes .
- 345 Sub Occipitio Memoria est , qvae apprehensa et dijudicata in futurum usum recondit .
- 42 346 Illas rerum icones ( sive dudum , sive nuper impressas ) ad revidendum resumere , Reminisci est .
- 347 Eae si obliteratae sunt , Oblivionem vocamus .
- 348 Qvamobrem , qvorum constanter meminisse volumus , eorum crebro recordamur .
- 349 Qvod oblirus sum , qvi memor est , mihi memoret [ commemoret ] .
- 350 Vigilia nimia fatigat , qvia ( cerebrum ) exsiccat : sopor recreat , qvia irrigat .
- 351 Nec tam impense Inedia debilirat , qvam Insomnia .
- 352 Dormituriens oscitat et pandiculatur : dormitans conqviniscit ( id est capite nutat ; ) dormiens sterrit , aut rhonchissat .
XXVIII . DE MENTE .
- 353 Mens in disqvisitione rerum Rationem consulit , qvia Intellectum invenire , Animus ei est .
- 354 Cui egregium est acumen , cito rem perspicit , hebetes tardiusculi sunt .
- 355 Qvi multa inqvirit , est Industrius ; qvi noscit , Gnarus ; qvi excogitat , Solers ; qvi notitiam nsu firmavit , Expertus ; qviuti novit , Prudens ; qvi utintur , Sapiens ; qvi abutitur , Astutus et Fraudulentus .
- 356 Contr� , qvi nihil curat , torpidus est : qvi nihil percipit , stupidus .
- 357 Verarei apprehensio , Scientia est ; falsa , Error ; debilis , Opinio ; ex conjecturis veniens , Suspicio ; nutans , Dubitatio ; impedita , Hallucinatio ; interleaved page interleaved page 43 nulla , Ignoratio .
- 358 Cum alterius relationi credimus , Fides est ; cum verisimilibus rationibus cedimus , Persvasio ; cum sufficienti demonstrationi , Assensus .
- 359 Qvorum rationem non intelligimus , miramur : qvae pernoscere volupe est , rimamur
XXIX . DE VOLUNTATE ET AFFECTIBUS .
- 360 Voluntatis est , Bona amare et velle , Mala odisse et nolle .
- 361 Ex accidenti est , si haec placent , illa displicent : tum enim apparentia eam decipit , ut eligat deteriora , aut spernat , qvorum ignara est .
- 362 Ecce autem , qvam subjecta est Affectibus ! qvam identidem iis perturbatur !
- 363 Absunt bona ? desiderat ea , optat , bene ominatur , anhelat , conatur et molitur , qvidqvid potest , frustrationem nihilo secius veretur .
- 364 Hinc Desideria , Vota , Spes , Studia , molimina et conatus , Solicitudo .
- 365 Anteqvam adipiscitur , cum taedio fert etiam paulae morae intercapedinem .
- 366 Adsunt ? Gestit aviditate , laetatur , gaudet , oblectat se fruendo iis , amittere metuit : inde Hilaritas , Laetitia , Gaudium , Voluptas , juncta tamen metui .
- 367 Eripiuntur ? tristatur , dolet , qveritur : hinc Tristitia , Poenitudo , Qverela .
- 368 Magis vero mala eam inqvietant et distrahunt .
- 44 369 Ventura enim abominatur et aversatur ac declinat , formidat tamen , tremit et angitur : Hinc Aversatio , Timor et formido , Tremor et Anxietas .
- 370 Advenientia pavescit , horret , trepidat ad ea , vel stupescit : inde Pavor , Horror , Trepidatio .
- 371 Qvum obvenerunt , irascitur , moeret , luget : hinc Ira , Moestitiu , luctus ,
- 372 Aliter fit in alienis bonis et malis
- 373 Ibi gratulatur aut invidet : h�c commiserescit , aut ( si perversa est ) exultar .
- 374 Boni ignorantia Neglectum et Aspernationem , violatio Zelum , satietas Fastidium adfert .
- 375 Pudor est , si qvis ob turpia erubescit : sed moeroris levamen erit , si cogites , omnia omnibus accidere .
- 376 Post lapsum enim nihil in nobis integrum , omnia mutila , manca , lacera .
XXX . DE MECHANICIS IN GENERE .
- 377 Hactenus naturalia : Artes mechanicae sunt , qvae Victum et Amictum acqvirunt .
- 378 Jam ergo Artificum . qvoqve officinae visendae nobis erunt .
XXXI . DE HORTORUM CULTURA .
- 379 Hortus , vel Pomarium est , vel Viridarium , vel Vivarium .
- interleaved page interleaved page 45 380 Sepitur vel aggere , vel Macerie , vel Plancis , vel Sepe e palis [ Sudibus ] longuriis , aliisqve vitilibus plexa .
- 381 Hortulanus [ olitor ] ligone , et rutro , bipalioqve fodit , et per pulvinos semina spargit .
- 382 Arborator Seminario vel Taleis vel Viviradicibus consito ( concinnitas est et elegantia , si per qvincuncem digerantur ) surculos inserit et rigat , scalproqve germina putat , stolones amputat .
- 383 Oleum ex olivis exprimitur ; subtus Amurca sidit , Fraces abjiciuntur .
- 384 Apiarius alvearia curat , ceramqve liqvat .
XXXII . DE AGRICULTURA .
- 385 Agricola est , qvi agrum colit , proventuqve annonae se sustentat
- 386 Cui fundi et praedia locantur , Manceps : cui villa creditur , Villicus et Colonus est .
- 46 387 Arvum subactum , et a caespitis radicibus repurgatum , ut sit foecundius , ante sementem stercoratur , fimo vel marg� .
- 388 Novale et vervactum , et reqvietus ager , seracior est restibili
- 389 Araturus jungit aratro boves , non funibus , sed jugo .
- 390. Tum agitans et stimulo incitans subarat , iterat , tertiat , seminat et occat ; per liras et versuras .
- 391 Inter lirandum vero alter� tenet stivam , ( ne deliret ) alter� rallam , et culter cum burae indito vomere proscindit sulcos ; donec absolvatur jugerum .
- 392 Porca fit transversim ad derivandam uliginem .
- 393 Occam in arogilloso solo ferream esse oportet : in arenoso lignea satis est .
- 394 Ubi segetes fruticescunt , ne a Zizaniis suffocentur fruges , sarritione [ runcatione ] opus est .
- 395 Cum messis adest , messores falce metunt , manipulatimqve disponunt .
- 396 Colligunt postmodum in mergites , et colligant tomicibus , superante in campo stipul� .
- 397 Tum vehibus in horrea convehunt , vel acervos congerunt .
- 398 Tritores in area flagellis triturant ( olim tribulabant tribul� ) linqvuntur stramina et acera .
- interleaved page interleaved page 47 399 Subjactant exinde ventilabro , ut secernatur palea .
- 400 Si qvid adhuc superest , cribro cernunt , ut fiat frumentum : qvod Granariis insertur .
XXXIII . DE MOLITURA .
- 401 Antiqvitus tundebant solummodo pistillis in Mortario ; hinc Ptisana .
- 402 Deinde pinsebant pilo ruido in Pistrino , fiebantqve pultes et alica .
- 403 Novissime excogitatae sunt Molae ( trusatiles primum , post asinariae , tum aqvatiles , et ventosae ) .
- 404 Ubi per saccum cilicinum farina incernitur , excutiturqve , furfiiribus extra sparsis .
- 405 Sed qvi molit ( Molitor ) emolumento inhiat .
XXXIV . DE PANIFICIO .
- 405 Pistor massam in mactra Spath� ligne� depsit , et in furno excoqvit : fermentatus geminam habet crustam , medullam intus porosam ; azymus compactus est .
- 407 Cupedinarius ex polline cupedias parat .
- 408 Placentarum species sunt : Similae , Spirae , Crustulae , Lagana , Liba , Scriblitae , Globuli , Boletini , Obeliae , Tortae , Artocreata et c .
48 XXXV . DE PECUARIA .
- 409 Opilioni pedo vel flagro apparato , ovium agmen concreditur , in qvo ille peculium suum peculiari charactere insignitum habet .
- 410 Lupus voracissima bestia samelicus ululate , impetitqve non greges solum , sed et armenta : a qvo ea tuentur ( custodiunt ) Molossi , hos autem ab illo millus .
- 411 Vagi pastores pascua mutantes mapalia sua carris circumvehunt .
- 412 Mandrae sunt tralaritiae caulae .
- 413 Bubulci e bubilibus , subulci haris , buccin� evocant .
- 514 Illi in praesepibus , hi in aqvaliculis , pastum praebentes , stabula pal� expurgant ,
- 415 Vitulus et subrumus agnus ex ubere colostram ( colostrum ) sugunt , Ancilla vero lae mulget mulctr� ( mulctrali ) excipiens .
- 416 E lactis cremore ( flore ) confit butyrum ; e lacte coagulato Caseus ; Serum superest .
- 417 Vacca praegnans Forda ( Horda ) dicitur : nondum foeta , Bucula et Juvenca ; effoeta mactationi est .
- 418 Foenum e pratis secul� desectum et sicilitum siccatur , rastris corraditur , furcis in cumulos et foenilia comportatur .
- interleaved page interleaved page 49 419 E renascente gramine chordum fit .
XXXVI . DE LANIONIA .
- 420 Lanio altilia ( Vescula enim non sunt vesca [ i . esculenta : ] qvis iis vescatur ? ) in lanien� mactat ( id est , jugulat , exeoriat , dissecat ) in macello venumexponit .
- 421 Intestina pulp� effarciens , Farcimina et Lucanicas [ hotulos ] Tomacula [ hillas ] Apexabones , Tuceta [ isicia ] itemqve offas penitas , Pernas , Petasones et Succidias conficit .
- 422 Adeps non concrescit aeqve spisse , ut sebum : qvia opimior .
XXXVII . DE VENATURA .
- 423 Venator feras in scrobes , foveeasqve pellicit , aut canum sagacium odoratu per vestigia vestigat , et venatur .
- 424 Odoratores enim indagant , Vertagi perseqvuntur et asseqvuntur .
- 425 Cerva ut in casses et plagas varis tentas incidit : irretitur et interimitur si evasit , celerat fugam .
- 426 Aper spumans et frendens venabulo transactus interficitur .
XXXVIII . DE PISCATIONE .
XXXIX . DE AUCUPIO .
- 428 Auceps aucupi� exstruct� per illices allectas inescatasve aviculas , vel reticulis adobruit , vel calamis viscatis ( qvos in Amite seu pertic� , prostituit ) implicat , vel tendiculae aut decipulae , aut laqveorum transennis illaqveat .
- 429 Quos vit� donat , caveae incarcerat , sive , junctim , sive separatim .
- 430 Si qva pedic� impedita sese expedit , avolat : nisi se iterum tricis intricet .
XL . DE COQUINARIA .
- 431 Promus condus obsonia e promptuario profert , sed Coqvus in foco , lebetibus , ahenis , et cacabis elixat , verubus assat , craticul� torret , sartagine frigit .
- 432 Si qvid fervet et bullit , ne ebulliat trulla confutat ; si spumat , rudicul� despumat .
- 433 Fuscin� extrahit , fiscin� ( qval� , col� ) colat .
- 434 Residua culinae utensilia sunt , Rutabulum , Batillum , Ignitabulum , Radula , interleaved page interleaved page 51 Tudicula , Trua , Alvei , Urcei , Catini et Patinae , qvae cum colluuntur , fit colluvies .
- 435 Vas ans� prensabis ; sed si anceps est , ambigas , qv� arripias .
- 436 Aves deplumantur : Pisces desqvamantur , exenterantur , exdorsuantur .
- 437 Assati et frixi salubriores sunt , qvam jurulenti , nisi plusculum condiantur .
- 438 Salsamenta et insumata aegre concoqvuntur .
XLI . DE POTULENTORUM PARATURA .
- 439 Vinitor vites novellas plantat , traducibusque propagat : Vineam bidente pastinat palmites ridicis seu pedamentis statuminat : paulo post pampinat , tum vindemiat , racematione pauperibus relict� .
- 440 Uvor svavis ex acinosis orc� pressis uvis , torculari exurgetur : qvi e lacu in cadum vel seriam transtatus , Mustum , et posteaqvam fuerit defaecatus , Vinum dicitur : potus exhilarandis moestis accommodus .
- 441 Annotinum est optimum , hornum nonnihil faeculentum .
- 442 Factitia sunt , Absinthites , Helenites etc.
- 443 Defrutum est Sapa , exoletum Vappa .
- 52 444 Hoc ubi non abundant , Mulsum , [ Hydromeli ] coqvitur ; itemque cerevisia , ex polenta [ farre tosto ] et lupulo .
- 445 Abditur in cellas frigidiores et obturatur ; relita vero promitur , siphone ( Tubulo ) aut Epistomi� .
- 446 Capacioribus in cupis sapidior est , qvia non evaporat : praesertim Cantheriis ( basellis ) altioribus .
- 447 Ex inclinato dolio saeces una exeunt .
- 448 Ex vinaceis confit Lora seu Posca .
- 449 Infundibula ad lagenas pertinent .
XLII . DE AURIGATIONE .
- 450 Eqviso in eqvili eqvum capistro alligatum , aut fiscell� ( si mordax sit ) constrictum , strigili purgat , gausapi insternit , avenam vann� ventilat .
- 451 Eqves ephippio insidens , stapedibus insiltit , calcaribus instigat , fraen� et haben� pro lubitu flectit .
- 452 Antilena , postilena , dorsuale et phalerae caeterae , ornatui ei sunt ,
- 453 Succussator eqvitem qvassat : Gradarius molliter , Tollutarius tollutim , fertur nec caespitat .
- interleaved page interleaved page 53 454 Auriga parippum sellario jugat , antecessorios ante se agit .
- 455 Magnates sejugibus vehuntur , pilentis et carpentis : plebeji qvadrig� , trig� , big� , idqve rhedis , et essedis : alicubi etiam cisiis .
- 456 Onera plaustris , trahisqve ; aegrorantes arcer� ; delicati lectic� trans vehuntur .
- 457 Currus habet rotas , ex modiolo , radiis duodecim , apsidibus sex , et totidem Canthis , contextas : sed axes , ut axungi� ungantur , succul� sustolluntur .
- 458 Temonis extremitati admoventur de helcio dependentia retinacula sive sint catenae , sive lora ) : pone autem sufflamen , ad sufflaminandum in praecipiti descensu currum .
- 459 Qvi cum per orbitas levius trahatur , ne exorbites , respice .
- 460 Clitellae mulo aut caballo imponuntur , ut per loca praecipitia et invia , transitum alium non ferentia , onera transferantur .
- 461 Bajuli vel humeris , vel unirot� , vel feretris ( aerumn� a collo suspens� ) bajulant .
XLIII . DE NAVICULARIA .
- 462 A transmarinis apportaturi qvaedam nautae , aeqvor navigant .
- 463 Nauclerus in puppi ad clavum sedens , gubernat : 54 alii per foros cursitantes ad antennas vela explicant vel contrahuut , jam in malo , jam in prora : appendentes et aplustria .
- 464 Tranqvill� sal� velificatio non procedit : nisi remiges per transtra ad scalmos considentes remigent : sed Celocem ( Liburnicam ) flabra velocius impellunt , qvam remi triremem ) et , ubi opus , contis trudendo a brevibus et scopulis propellant .
- 465 Nam huc si incidant , naufragio periclitantur , n� rerum jacturam faciant : idcirco profunditatem bolide exqvirunt .
- 466 Procell� obort� , ne abripiantur a decumanis fluctibus , anchoram rudenti annexam jaciunt : atqve ita fluctuant et jactantur .
- 467 Primo et secundo navigans ( etiamsi vent� secund� ) nauseam vix effugit .
- 468 Navis vacua , praesertim actuaria , qvo firmius innatet , saburr� oneratur ; sed si nimio plus , pessum ibit .
- 469 Fatiscit multoties , perqve hiscentes rimas sentina illabitur , ac in carinam confluit , unde antli� exantlatur .
- interleaved page interleaved page 55 470 Navigatione peract� actutum navigia in portum appellenda sunt : aut certe in opportunam stationem deducenda .
- 471 In navigabili flumine lintribus et scaphis [ cymbis ] utuntur : imo et ratibus .
- 472 Vbi vadum deest [ defit ] pontone trajiciunt , diciturqve Trajectus : sed portitor naulum poscit .
- 473 Alibi fiunt pontes , lapidei vel sublicii , et pensiles : itemqve ponticuli .
- 474 Urinatores qvaevis profunda tranant .
XLIV . DE ITINERIBUS .
- 475 Viator , qvo tendit , recta sine ambagibus proficiscatur , ad diverticula ne divertat .
- 476 Semitae caus� viam ne deserat , nisi tritus sit callis , et itineris dux , comesve peritus .
- 477 Avia et salebras qvi metuit , nusqvam deviet .
- 478 Bivium fallax est : Qvapropter ne erres , obvios sciscitare , qv� eundum ? num h�c , an ill�c ? et dextrorsum , an sinistrorsum flectendum ?
- 479 Tramites et compita non aeqve seducunt .
- 480 Peregrinari ut absqve interprete possis , idioma calle .
- 56 481 Peregreituro ocreae competunt , aut perones ob coenum : et petasus , ob solem : et penula scortea , vel e coacta lan� , ob pluvias : et baculus seu scipio , qvo nitatur : adminiculo enim est .
- 482 Opus et viatico ad faciendas impensas : vel literis cambii [ collybi ] .
- 483 Sed et patienti� : sub dio enim pernoctare obtingit .
- 484 Ubi ubi es , qvi cum sis , attende .
- 485 Latrones [ praedones ] enim praedantur , piratae spoliant : imo in hospitio non hospes ab hospite tutus .
- 486 Sarcinae , qvibus sua convasata sibi portant , sunt : vidulus , Mantica , ( Sacciperium ) Pera , Bulga , Marsupium , ( Crumena , Loculus ) deniqve sinus et sunda .
- 487 Ut expeditior sis , impedimentis ne te aggrava .
- 488 Si maturandum est , Celetibus uti , qvam veredis praestat .
- 489 E longinqvo reducem te salvum et sospitem laetabundi tui excipient .
XLV . DE MERCATURA .
- 490 Mercatores bona aliunde allata non abs interleaved page interleaved page 57 qve lucro ( qvis enim cum damno qvaestum faciat ? ) divendunt .
- 491 In emporiis celebria exercentur commercia : Oppidatim nundinae et mercatus instituuntur .
- 492 Et propolae , et institores , et tabernarii , et circumforanei , et scrutarii cum scrutis suis , negociatores dici volunt .
- 493 Et quidni ? ubiqve sane merx licet , venditor indicat , emptor licetur , donec contrahant .
- 494 Sed qvi mercatur , ne se defraudet , nummorum ( qvi aurei sunt , vel argentei , vel aerei ( aenei ) teneat valorem : Nummuli , Teruncii , Semoboli , Oboli , Grossi , ( Dioboli , Trioboli . ) Floreni , Solidi Imperialis , Scutati , Coronati etc.
- 495 Talentum atticum valuit Sexaginta minas ; Mina centenos denarios [ drachmas ] seu qvadringentos sestertios : Sestertius autem duos circiter Crucigeros , monetae nostratis .
- 496 Pretium rerum ingravescit , aut remittit : sed nihil carius constare ajunt , qvam qvod precibus emitur .
XLVI . DE VESTIARIIS OPIFICIIS .
- 497 Linum et Cannabis macerantur in Lacunis , et exsiccata frangibulo conteruntur , tum carminan 58 tur , remanente ibi flocco , h�c stup� .
- 498 Dehinc netrices pens� ad colum applicat� fila trahunt , sive girgill� , sive fus� cum verticillo .
- 499 Ex alabro vel rhombo , glomerantur glomi , et fit tela .
- 500 Textor stamini tramam subtexens , linteum et carbasum conficit : qvod , ut candescat , insolatur .
- 501 Bilex duplicatum , et Triplex triplicatum licium reqvirit .
- 502 Idem propemodum in lanificio fit .
- 503 Pectitur lana vel gossipium , tum carminatur , netur , texitur , et pani transeunt in pannum : qvem , si levidensis est , fullo constipat , tinctor in cortin� tingit .
- 504 Sartor forfice scindit , acu et digitali indumenta suit ( sed ne suturae notabiles sint ) qvandoqve et dissuit , rursumqve fissuras consuit , plicatqve .
- 505 Qvi vetera [ resarcit ] Veteramentarius : qvi interpolat , Mango est .
- 506 Coriarius coria Lixivi� elaborat : e qvibus Sutor [ calcearius ] in sutrin� ad modulum , subul� et filo picato , calceamenta conficit .
- interleaved page interleaved page 59 507 Pellio e pellibus pellicea construit .
- 508 Alutarius alutas praebet : sed omnes hi per despectum [ ludibrium ] Cerdones audiunt .
XLVII . DE VESTITUUM GENERIBUS .
- 509 Vestis ad obtegendam nuditatem e Paradiso ejectis data , stulte ad fastum adhibetur .
- 510 Moles nobis est , et remora , induendo toties et exuendo .
- 511 Alii lax� gaudent , alii strict� : habitu multiplici .
- 512 Vestitus virilis est : Thorax cum manicis , Colobium , Femoralia [ Braccae , Caligae ] Toga talaris , Lacerna , Sagum , Laena , Paludamentum .
- 513 Foemineus : Amiculum , stola , Supparus , Calanticae [ Ricae ] Pela , Praecinctoria , Vitta [ Reticulum ] Mitra .
- 514 Communis : Indusium [ Interula ] Capitium , Pileus ( cujus summitas , apex est ) Tiara , Tunicae , Pallae , Chirothecae , Tibialia , Calcei , ( soleas , obstragulum et corrigias habentes ) Socci , Crepidae , subere mollita Sandalia , et utrivis pedi qvadrantes cothurni .
- 515 Omnia , ubi attinet , spinulis [ aciculis ] uncinulis et spinteribus , fibulis et nodulis 60 [ globulis ] connectuntur .
- 516 Cingulo nos cingimus et discingimus ; Ligulis nodos adstringimus aut solvimus .
- 517 Pallia amicimus .
- 518 Ornamenta adjiciuntur : Redimicula ( qvibus cincinni et alia redimiuntur ) Taeniae , Fimbriae , Limbi [ institae ] Lemnisci , Laciniae .
- 519 Item Annuli , Torqves , Monilia , Inaures , Armillae etc. Aurifabrorum et gemmariorum opera : nec non linteola , strophia , sudaria .
- 520 Centones inopum sunt
- 521 Gynaeceum suum mundum habet , Matronae pedisseqvas .
XLVIII . DE FABRILIBUS ARTIFICIIS .
- 522 Primitus in specubus , et cavernis et tabernis , et frondeis tabernaculis , et Caespititiis tuguriolis , gurgustiolisqve habitabatur : Nunc aedisiciis omnia referta sunt .
- 523 Haec ali�s humilia , ali�s excelsa sunt , distega , et tristega .
- 524 In casa exili lubens qvis degit ?
- 525 Architectus aedificat , adjutantibus Fabris , securi et malleo operas suas peragentibus .
- 526 Faber murarius e Caemento ( a interleaved page interleaved page 61 lapic�da sive latomo parato ) ad libellam et perpendiculum , muros fabricatur et crustat , idqve calce , vel gyps� .
- 527 Lignarius ( faber ) trabe ferreis ansis firmat� , ad amussim asci� asciat ( segmentis et assulis avolantibus ) terebr� terebrat [ forat ] trochleis elevat , parietes coordinat , clavis impactis consolidat .
- 528 Ligna , ne cariem sentiant , post plenilunium succ�dantur .
- 529 Lignator arbores sternit , truncat , serr� serrat ( scobe vel serragine recidente ) tuditeqve cuneum adigit et findit , Strues componit , ut et sarmentorum fasces .
- 530 Arcularius [ scriniarius ] asseres dolabr� ( Runcin� ) edolat , subscudibus coadunat , glutine [ coell� ] conglutinat , vernice illinit .
- 531 Ferratius in ustrin� follibus insusflat , emollitumqve et forcipe prehensum ( ferrum ) super incude cudit , explanat , inqve laminas et bracteas diducit .
- 532 Serrarius et Polio lim� limat ( reliqviae sunt ramenta ) planul� vero laevigat et polit , ut niteat .
- 533 E�dem pertinent fabri AErarii , Stannarii , Automatarii , 62 Scandularii itidem , Vietores , Tornatores , Vitriarii et qvi restes torqvent , Restiones .
- 534 Operarii mercede conducuntur , ut subministrent , vectibus tollant , palangis volvant etc.
- 535 Figulus ex argilla ollas , fidelias , opercula , aliaqve figlina fingit .
- 536 Domus alte fundata , affabre exstructa , angulis bene solidata , columnisqve stabilita , perstat diutissime incolumis .
- 537 Alias ruit , et siunt ruinae ac rudera .
- 538 Vacillantem itaqve pilis vel aliis fulciris fulciri , labantem refici , aut dirui , collapsam destructamve instaurari , necesse est .
- 539 Domicilium ( habitaculum ) amplum commodam facit habitationem , aretum incommodam .
XLIX . DE DOMO EJUSQUE PARTIBUS .
- 540 Introiturus per anticam in aedes , ne : aberres , in vestibulo subsiste , et frontispicium intuere : demum pulsa .
- 541 Si qvis per transennam prospectat , aperiri roga ; si aperit , pedem , ne ad limen offendas , attolle ; caput , ne ad superliminare allidas ( impingas ) submitte : utrinqve postes erunt .
- 542 Ubi pertransiveris ostium , occlude ; pessulum obdendo aut obicem saltem .
- 543 Cardines ne strideant , aut fores crepent , lente commove .
- interleaved page interleaved page 63 544 Ex atrio in caetera conclavia aditus est : per scalas aut cochleam ad superiores contignationes .
- 545 Tectum columinibus incumbit ; tignis et tigillis tegulae ( imbrices ) vel scandulae . Culmen stramineum est .
- 546 Additamenta sunt , Projecturae et Suggrundia , Meniana et antibus ( antis ) innixae pergulae [ podia ] coronidesqve .
- 547 Area impluvium dicitur : per posticum exitus est alio .
- 548 Sera clave clauditur et recluditur , id est , obseratur et reseratur .
L. DE HYPOCAUSTO .
- 549 Hypocaustum fornace calesit .
- 550 Fenestrae sunt vitreae , et fenestrae ligneae ; cancellatae aut clathratae .
- 551 Pavimentum fistuc� pavitum aut tessellatum est : laqvear [ lacunar ] tabulatum , aut fornicatum .
- 552 Servandis rebus receptacula [ reconditoria ] sunt ; Arcae , Armaria , Risci , Thecae , Capsae , transportandis vero Sportae , Cophini , Calathi etc.
LI. DE COENACULO .
- 553 Mensae mappis stratae disci ( sive sint orbes , sive qvadrae ) superponuntur , ut et salinuni .
- 554 Apponuntur e canistro panis collyrae , aut bucceae scissae , tum fercula .
- 64 555 Invitati convivae , a convivatore in coenaculum [ triclinium ] introducuntur ;
- 556 Et ubi super pelvim ex aqvali , aut super malluvium e gutturnio , se laverunt et mantili terserunt , per scamna vel disposita sedilia ( suppositis scabellis ) accumbunt .
- 557 In procinctu est structor , qvi dapes praelibat et dispertitur .
- 558 Juscula et pulmenta cochlearibus , caetera edulia cultr� ( qvem manubrio tene ) sumuntur .
- 559 Civiles labia non exsert� lingv� lingunt , lambuntve , sed mappell� detergunt .
- 560 Neqve bolos aut frusta glutiunt , sed mansitando comedunt .
- 561 Muscae abiguntur muscario .
- 562 Depromuntur e repositorio crateres , et cyathi , calices , vitra et cululli : prolutaqve in abaco reponuntur .
- 563 ( Patera est patulo orificio poculum ) .
- 564 Tum cellarius temetum affert , pincerna vero ex Obba , vel Hirnea [ cirnea ] vel cantharo , infundit et porrigit : propinantqve alii aliis geniales haustus .
- 565 Opiparum convivium lautas habet epulas , ( non absqve ferina ) et qvidem diversos missus .
- interleaved page interleaved page 65 566 Assaturis superadduntur in scutellis embammata [ intinctus ] lactucae , raphanus : et salgama , Olivae , Cappares , Cucumeres , Beta rubra , tandemqve bellaria .
- 567 Verumenimvero festiva colloqvia praecipuum sunt condimentum .
- 568 Edaciores jentant , prandent , merendant , et coenant : sed qvi sedentariam vitam agunt , jentacul� et merend� abstineant .
- 569 Ter de die saturari , nocet ; nisi parce .
LII . DE CUBICULO .
- 570 In dormitorio , sponda cubile sustinet : sed deficiente lecto , storea , aut matta substernitur .
- 571 Strato superinjicitur lodix , et huic cervical : tegetibus et stragulis nos integimus .
- 572 Pulvinar plumeum est , culcitra tomento farta .
- 573 Matula vesicae levandae , et secessus [ latrina ] alvo exonerandae , cubiculo necessaria reqvisita sunt ,
- 574 Grabatus pro meridian� reclinatione est .
- 575 Qvi supinus cubat et dormit , incubo [ ephialte ] molestatur : qvi pronus , anhelitu .
- 576 Si edorm�sti et evigilas , vigila , ne obdormias rursum : experrectusqve expergefac alios .
- 577 Hiberno tempore antelucana diligentia probatur .
66 LIII . DE BALNEO ET MUNDICIE .
- 578 Limpid� faciem saepius abluere , munditiei est : fuco fucare spurcitiei .
- 579 In lavacris , balneis , et thermis , sordes et illuvies , sudores et sqvalores , eluuntur :
- 580 Ubi tamen , honestatis ergo subligacula et castulae locum habent .
- 581 Sed vestimenta lavantur sapone [ smegmate ] aut everruntur setaceo pectine ; aut exterguntur spongi� : Collaria roborantur amylo .
- 582 Cilici� , et pumice nos fricamur : Vascula strament� ( vel Eqviset� ) stringuntur : Qvisqviliae scopis verruntur .
- 583 Ubi putei desiderantur , e qvibus ( crepidine circumdatis ) tollenone , et haustro , vel situlis , haurias , aqvaeductus per tubos et canales , aut per incilia fieri convenit .
- 584 Tonsor crines forpice tondet , ( olim vellebant , ut et ovium vellera ) vel deglabrat novaculae acie . (
- 585 Balneator insuper scarificat . )
- 586 Coma ( qvas Germani alunt , Poloni capronas ) pectine pectitur : calamistr� cincinni crispantur .
- 587 Vnctiones , suffimenta et odoramenta , aspersionesqve ex ampullis , voluptariorum sunt , qvibus delibuti fragrant .
interleaved page interleaved page 67 LIV . DE CONJUGIO ET AFFINITATE .
- 588 Conjugium est , cum maritus et marita , ut conjuges cohabitant .
- 589 Caelebs Matrimonium initurus , despicit sibi , qvam prociat , virginem nubilem , aut viduus viduam . (
- 590 Dos et forma nonnunqvam rivales exciunt ) .
- 591 Procus cum obtinet , ut ei despondeatur , fit sponsus , et qvae nubit , Sponsa : ille suum pronubum [ paranymphum ] haec suas pronubas habet .
- 592 A nuptiis vir et uxor dicuntur , ( postridie repotia fiunt ) .
- 593 Qvi natam elocavit , socer est , et Socrus : qvi duxit , Gener : qvae nupsit , Nurus : reliqvi agnati ex eo se Affinium titulo cohonestant : Levir Glorem compellat .
- 594 Si connubium non arrisit , integrum fuit pridem nuptam repudiare , fiebatqve divortium : hodie nil , nisi alterutrius obitus , sejungit .
LV . DE PUERPERIO .
- 595 Vt sexus ita conjugalis copula thalamusqve prolis caus� est .
- 596 Vir in utre liqvorem , mulier gravida in utero [ matrice , vulv� ] foetum gestans , uter plus praestat ?
- 597 Haec profecto : qvae nisi abortit , filios et filias enititur , qvandoqve gemellos .
- 598 Puerpera sex se 68 ptimanis ( hebdomadis ) latitare lege tenetur .
- 599 Pater gignit ; mater parit ; ambo educant , svaviant , osculantur , in sinu gremioqve refovent .
- 600 Vitricus et noverca privignos non eodem modo diligunt : qvia neuter genito est .
LVI . DE COGNATIONE .
- 601 Qvi ejusdem , sunt progeniei et prosapiae , cognati et consangvinei dicuntur : ut sunt , Fratres et Sorores ( praesertim germani : nam uterinos esse , non tanti habetur ) Avus et Avia .
- 602 Item , proavus , abavus , atavus : qvod supra est , Majores vocamus .
- 603 Collaterales sunt , Patruus et Amita , Avunculus et matertera , Patrueles , Consobrini , et Amitini .
- 604 In descendentium serie sunt , Nepos et Neptis , Pronepos et proneptis , cum omni posteritate .
- 605 Sunt , qvi , cum careant sobole ac heredibus , extrancos adoptant : sunt e contra qvi suos ( ob inobedientiam ) exheredant , abdicantqve .
- 606 Superstitibus pupillis [ orphanis ] et minorennibus conservandae hereditatis grati� ( cujus et posthumi participes sunt , minime vero spurii et nothi ) tutores Testamento dantur .
- 607 Qvi si ex fide agunt , repertoria [ inventaria , re interleaved page interleaved page 69 gesta ] faci unt .
- 608 Testanti interea facultas est facultates suas partiendi , deqve iis dispensandi et legandi , cui videtur , dimidium , trientem , qvadrantem etc.
LVII . DE OECONOMIA .
- 609 Qvomodo Pater et Mater famili�s familiam administrare , famuli et famulae obedire debeant , Oeconomica praescribit .
- 610 Servus est , qvi hero suo servit ( nati autem eius vernae sunt ) Mancipium , in qvem vitae et necis potestas est : Libertus , manumissus .
- 611 Pensum facienti demensum suum debetur , diurnum , menstruum , annuum .
- 612 Liberis parentes multa indulgent .
LVIII . DE URBE .
- 613 Urbem muniunt moenia , aggeres , valla et valli , propugnaculaqve .
- 614 Intervallum [ interstitium ] habet sossam , pomoerium intro est : qv� civibus ad moenia patet accessus .
- 615 Porta habet claustra sua , valvas , repagula et cataractas .
- 616 Plateae et vici lapide sunt strati , ut et Forum 70 cum porticibus , ne lutosae sint ambulationes .
- 617 Angiporti ut plurimum impervii sunt .
- 618 Suburbiis oppidum ampliatur , Turribus decoratur : potissimum si muratae sint et fastigiatae .
- 619 Non cuncti incolae privilegiati sunt , sed indigenae et municipes .
- 620 Exhis qvidam a censu et oneribus publicis immunes , sibi privatim vivunt .
- 621 Peregrini et inqvilini sunt vectigales .
- 622 Templum , Armamentarium , AErarium , Granaria , civitatis robur sunt .
- 623 At Cisternae , Horologia , Scholae , bene ordinata , belli regiminis indicium [ documentum . ]
- 624 Pone praetorium custodia poni solet : in recessibus Foricae ,
- 625 Diversoria , Cauponae , Popinae , pro advenis parantur : Asyla [ refugia ] pro sontibus : Xenodochia , pro pauperibus .
- 626 Basilica est augusta aedes , vel domus .
- 627 Specula in editiore loco sit , vigiles autem vigiles .
- 628 Vicini mutua sibi ministeria debent .
LIX . DE TEMPLO .
- 629 AEdituus campanarum pulsu coetum ad sacra convocat .
- 630 Ubi conventum est , Cantorum chorus ad interleaved page interleaved page 71 pluteum psalmos et hymnos spirituales decantat .
- 631 Concionator [ Ecclesiastes ] e suggestu Spiritum sanctum invocat , textum Biblicum authenticum interpretatur : Scripturas utriusqve Testamenti citat ; ad poenitentiam [ resipiscentiam ] juxta decem praeceptorum ( decalogi ) tenorem hortatur : Contrita corda satisfactione meritoqve Christi solatur : hoc scilicet modo Evangelium praedicans , et religione auditores rite imbuens .
- 632 Peract� precatione ( oratione ) festa indicit , et concionem ( qvae qvo freqventior , eo charior ) dimittit .
- 633 Nonnunqvam catechizat , baptizat , sacram coenam ( synaxin , Eucharistiam ) ministrat .
- 634 Absolvit poenitentes , a sacramentis arcet impoenitentes , hypocritas conscientiae suae committit .
- 635 Encaenia et anniversariae solemnitates debit� festivitate ( biduo , triduo , octiduo ) celebrantur .
- 636 Ceremoniae non apud omnes eaedem sunt , nec ordinandi et initiandi Ministros mos idem : sed disparitas haec innoxia est .
LX . DE ECCLESIA .
- 637 Parochus est suae Paroeciae 72 inspector , illius autem Antistes .
- 638 Praesules ( Abbates , Praepositi , Priores ) cucullatis monachis , monasteriisqve , Abbatissae monialibus , ( Vestalibus ) Sacaellani sacellis , Diaconi collectis et eleemosynae praesunt .
- 639 Primitiae et decimae sacerdotibus offeruntur : Eremitae Eremum iuhabitant .
- 640 Episcopi in conciliis schismata et sectas componunt , haereticos blasphemos cum asseclis , apostatasqve ab Ecclesiae unione excommunicant : Doctrinae canonem constabiliunt .
LXI . DE ETHNICORUM , JUDAEORUMQVE SUPERSTITIONIBUS .
- 541 Pagani ( gentiles , ethnici ) sacrificuli , in delubris lucisve suis , sacrificia ( hostias , victimas ) super aras ( altarta ) immolabant , thura libabant et adolebant , et taliter idolis suis litantes , lustraliqve aqv� sese lustrantes , piacula expiare conabantur : sed abominatio fuit .
- 642 Profanum appellabant , ceu minus sacrum et non consecratum , qvicqvid extra fanum esset .
- interleaved page interleaved page 73 643 Pontifex infulatus sacrarium ( adytum ) intrabat : flamines thuribulo ( acerra ) suffiebant , cymbalis , tintinnabulis , nolis , crotalisqve tinnientes .
- 644 Vates eorum , sagae et piatrices , vaticinabantur , non ex Numinis afflatu , aut inspiratione , per raptum [ ecstasin ] ut Prophetae Israelis , sed ex anspiciis , [ auguriis ] aruspicin� , sortibusqve superstitiosis .
- 645 Inde auspices [ augures ] harioli , ( haruspices ) sortilegi dicti : hariolari vero et augurari , pro divinare , usurpabant .
- 646 Habebant et oracula , sed erronea , a Vejove profecta .
- 647 Demortuos heroas Divis accensebant .
- 648 Judaei in Synagogis , praeputia circumc�dunt , Sabbadio feriantur etc.
LXII . DE CURIA .
- 649 In curia Senatus consessus suos , et de Republic� curas agunt .
- 650 Asservatur ibidem Matricula civium [ Album ] et Tabulae publicae ,
- 651 Consul deliberanda proponit , Senatores sententias dicunt , ille concludit .
- 74 652 Notarius cancellis septus acta consignat : et ita qvisque suo munere fungitur .
- 653 Ministratores illis stint Apparitores , id est , Statores , Accensi , Scribae , et Praecones ; item Lictores .
- 654 Plebs in tribus tributa , suos habet tribunos , per qvos plebiscita seruntur ad ratihabitionem Senatusconsulto .
- 655 Habent et opifices curias seu collegia sua , ordinis caus� : ut novitius artificium professus , Curionibus der specimen .
LXIII . DE JUDICIIS .
- 656 Duobus de qvacunqve controversia disceptantibus , terrium intervenire necesse est , qvi litem dirimat , aut , de qvo al tercantur , diribeat : alias certamina et contentiones in infinitum ibunt .
- 657 Aut igitur Arbitrum sibi deligant , cujus arbitrio acqviescant utrinqve , aut sectentur Forum , et secum experiantur jure .
- 658 Qvi adversario dicam impingit [ scribit ] citat et arcessit eum ad Praetorem ( praeterqvam nefasto die ) insimulat et accusat noxae .
- 659 Ad actoris petitionem accersitur reus , accusatio et excusatio cognoscitur , si dissitetur , admittuntur testes , et illi qvidem jurati , si interleaved page interleaved page 75 authoritas per se non sussicit
- 660 Advocatus seu patronus clientem ( utpote , qvi se in clientelam ejus dicavit ) ne destituat , sed defendat : ex aeqvo tamen et bono , ne rabula audiat .
- 661 Vitet et Judex praejudicia maximopere , neqve largitionibus corrupnis , huc aut illuc propendeat : sed nude secundum probatorum evidentiam decernat .
- 662 Si adsesseres adsunt , Praesidis est , judicia colligere , illorum ferre , liber e , sed juste , ut sontes damnentur , insontes justificentur .
- 663 Nam decreta et edicta consensu facta , retractari , revocari , ac rescindi . , indecens est .
- 664 Causae decisio ut promulgata est , ocyus exseqvutio fiat : nisi condemnatus protestetur , et ad tribunal superius provocet [ appellet ] ibi justitio , comperendinationi , aut etiam seqvestrationi , locus est .
- 665 Sed et vadantur litigatorem , ad sisstendum se .
- 666 Interdum dilario adhibetur , propter intercessiones et vadum fidejussiones : sed , qvod qvis spondet , praestare tenetur .
76 LXIV . DE MALEFICIS ET SUPPLICIIS .
- 667 In praevaricatores animadvertendum est , et notoriis peccatis multa [ mulcta ] irroganda , ne inipunitas in licentiam abeat
- 668 Ad coercendos atqve compescendos improbos , virgae sunt , flagella , scuticae , compedes , manicae , numellae , cippi , ergastula , carceres , tormenta , patibula : ut per lictores et carnifices facinorosi rapiantur , vinciantur , constrjngantur , cedantur , verberentur , torqveantur , excrucientnr , aut etiam morte afficiantur desperati .
- 669 Fures enim suspenduntur ; Moechi decollantur ; Homicidae et sicarii crurifragio plectuntur ( qvondam cruci affigebantur ; ) Parricidae cum serpentibus culeo insuti , et aqvis submersi suffocantur ; Anus veneficae [ Lamiae ] striges , et incendiarii , rog� cremantur ; Calumniatores maligni [ malitiosi ] elingvantur : Prostibulis impudicis cauterio stigmata inuruntur .
- 670 Colapho seu alap� caedi , ob qvidvis contingit : Talitrum jocosum est ,
- 671 Supplicii mitigatio fir relegatione , vel proscriptione .
- interleaved page interleaved page 77 672 Exul in loco determinato exulat , extorris vagatur .
LXV . DE STATU REGIO .
- 673 Potestates esse , omnium interest , ne potentior imbecilliorem opprimat : sed cum unus rerum potitur , Monarchia dicitur ( qvanqvam Caesares Collegas sibi legere soliti sunt . )
- 674 Is , si ex legum praescripto regnat , Rex est : si ex libidine ( ut qvod libet , liceat ) etiam sub coron� ( diademate ) sceptroqve Tyrannus .
- 675 Sedes ejus in merropoli est : ubi in solio sedet ebutneo , bysso ( sindone ) trabe� acu pict� , magnifice vestitus , Aulicorum vero caterv� stipatus .
- 676 Qui vel sunt Consiliarii , vel Praefecti : ut Aulae magister , Ensifer , Dapifer , Pocillator , Magister stabuli , Cancellarius , ( suos amanuenses habens ) Secretarius , Cubicularii , Atrienses , Celeres ( a pedibus . )
- 677 Aliorsum legat Vicarios , Satrapas , Qvaestores , Publicanos , et Legatos , qvi diplomate Regio instructi res gerunt .
- 678 In defunctorum locum substituuntur ( sufficiuntur , surrogantur ) alii , qvi Successores dicuntur .
- 679 Regiae ; aulaeis et tapetibus picturilqve . refulgent , et personant music�
- 680 Gerrones , ( nugigeruli ) Moriones , Parasiti ( Gnathones ) et Sycophantae , aularum appendices sunt : Eunuchorum usus desvevit [ obsolevit . ]
- 78 681 Majestas invidiae obnoxia est : sed clementia praesidii vice erit .
- 682 Non tam Principem satellites tutantur , nec tam locupletat Fisci reditus , aut repositus thesaurus ( gaza ) atqve subditorum amor .
- 683 Angariis igitur , censibus , et ex actionibus ne exhauriantur : congiariis potius et donativis ( donariis ) demulceantur ( deliniantur )
- 684 Imperandum sic populo , ut illi parere lubeat : obseqvia coacta , periculosa sunt .
LXVI . DE REGNO ET REGIONE .
- 685 Regnum est , ubi sunt liberi status ; statutorum vincul� inter se colligati .
- 686 In arduis hegotiis concientur Comitia , sed e proceribus ( Optimatibus ) Comitibus , Baronibus , et Eqvestri ordine : Rustici non intersunt , ruri occupantnr , et suis pagi magistris obsecundant .
- 687 In territorio . suo qvilibet Magistratus sancire potest , qvod vult : Sed velle non debet , nisi qvod public� expediat .
- 688 Dicio ( dominium ) est , ubi qvis dominatut : Districtus , ubi jurisdictionem habet : Provincia , qvam devicit .
- interleaved page interleaved page 79 689 Gentes finitimae de confiniis et limitibus contendunt plerumqve : sed si limitent , et paciscantur , Foedus est : qvod perjuri temerant , violantqve .
LXVII . DE PACE ET BELLO .
- 690 Pacatus status optatissimus est : sed aliqvando , nisi vi armorum , retineri neqvit .
- 691 Siqvidem turbatores clandestinas factiones et conspirationes disseminant , et cum conjur�runt , tumultus et seditiones concitant ; qvae nisi sedantur , bella intestina erunt .
- 692 Hostis externus externe irrumpit : ad versus qvem bello defensivo opus .
- 693 Quod per Fecialem denunciatur , autper Caduceatorem Pax petitur , si qvis se imparatum , aut hostili potentiae imparem , arbitratur .
- 694 Imbellis neqvicqvam bellare ( belligerare ) praesumet .
- 695 Apparatus enim bellicus multa deposcit , Militem ( qvi scribendus , armandus , lustrandus ) Commeatum , Confoederatorum auxilia , dapsilesqve sumtus .
- 696 Mature ergo stips cogenda , sicut et victualia : et praestandi , qvi erogent .
- 697 Tum cong regandus et ordinandus exercitus , per Legiones , Cohortes , vexillationes , turmas : Praeficiendiqve Deturiones , Centuriones , Magistri eqvitum , Tribuni ; omnibus deniqve Imperator .
- 698 Tirones intermiscentur Veteranis : Volones et Dimachae peditatui vel eqvitatui se agglome 80 rant : Lixae , Calones , et Caculae , ob seruitia adsciscuntur .
- 699 Armaturae satis erit , si tectus sis loric� , gale� ( casside ) scuto seu Clypeo ( ancili , parma , pelta vel cetr� ) instructus vero qvibus dimices .
- 700 Classis navalis etiam uncos [ harpagones ] hamasqve poscit .
- 701 Gladius accingitur , vel balteo appenditur , ut e vagin� stringatur promitius , evaginatusqve recondatur capulotenus .
- 702 Sagittarii e pharetr� sagittas promere , arcum nervo tendere , ingruentesque protelare , consvescant .
- 703 Sclopetarii sclopeta nitrato pulvere onerent , post displodant : sed ad scopum prorsus collimantes .
- 704 Expeditione suscept� , castra metari , tentoria paxillis figere , munitionibus sese vallare , et excubiis circummunire , opus est .
- 705 Emittendi subinde ( sive armati , sive inermes ) speculatores et exploratores , qvorum in militi� insignis usus est : ut et Tesserae [ symboli ] qv� sui se recognoscunt .
- 706 Excursiones pabulationis caus� fiunt , non sine populatione .
- 707 Induciae si panguntur , dantur obsides .
- interleaved page interleaved page 81 708 Ad praelium eductae copiae , vel in cuneum coguntur , vel in phalangem alis munitam .
- 709 Vexilla in medio ferunt signiferi : qvos antesignani cum Spathis [ romphaaeis ] praecedunt .
- 710 Tympanistae et tibicines Classicum canentes , tubarum et lituorum ingeminato clangore , atqve tympanorum strepitu , ad alacritatem incendunt .
- 711 Velites usitate pugnae faciunt initium velitando , moxqve concurritur agmine toto , et pugnatur :
- 712 Eminus qvidem lapides Fundis et Catapultis , tela Balistis , glandes Bombardis et tormentis , jacula [ spicula missilia ] amentis , ejaculando :
- 713 Cominus autem , Sarissis et Lanceis mucronatis [ cuspulatis ] Hastisqve et Bipennibus , magno nisu vibratis transverberando ; Caestibus , Clavis , Aclidibus et Calis , proturbando ; Frameis et pugionibus pungendo et confodiendo ; Ensibus , Acinacibus , et Sicis , caedendo .
- 714 Fit strages cruenta , cadunt promiscue hinc et hinc , ejulatu et boatu horrendo ( tremendo )
- 715 Conflictu durante succenturiati ( nisi receptui canatur ) ex insidiis supervenientes , a tergo adoriuntur , [ invadunt ] aciem disturbant , fugant , insectantur , trucidant .
- 716 Illi terrore perculsi , partim se dedunt , aut capiuntur , partim fugiunt , et dispersi palantur .
- 717 Civitas rebellis et Arx , castrumve , qvo se clade affecti et profligati receperunt , obsidetur , undiqve circumvallatur , machinis bellicis oppugnatur . (
- 82 718 Obsessi , si erumpant , repelluntur , et impetu majore debellantur . )
- 719 Expugnata ante ultroneam deditionem ( urbs ) diripitur : aliqvando et aboletur , ad internecionem exc�ditur , desolatur , et evertitur .
- 720 Munimenta , si qvae antea fuerunt occupata , recuperantur .
- 721 Victores spoliis et manubiis onusti , trophaeis erectis , ovantes et paeana canentes , cum triumpho redeunt .
- 722 Ubi strenui , ob heroica facinora , insignibus condecorati nobilitantur : Proditores , turbarumqve autores , Transsugae item , et desertores plectuntur , saucii sanantur , captivi redimuntur , aut permutatione liberantur .
- 723 Ad extremum stipendiis ( qvantum qvisqve meruit , ) exsolutis , miles exautoratur , atqve exarmatur , emeriti rude donantur , qvi pro patri� occubu�re , adore� afficiuntur .
LXVIII . DE SCHOLA ET INSTITUTIONE .
- 724 Qvoniam literati ad omnia habiles esse , idiotae vice versa parum societati humanae conferre deprehenduntur , Scholis , ubi rudes erudiantur , opus est .
- 725 At hae non sunt , ut fatui opinatur , carnificinae , sed ludus , dummodo discipulus docilis callidum cordatumqve nanciscatur Praeceptorem .
- 726 Ille enim si discit sponte percontatur [ qvaerit ] avide , et auscultat attente ; hic si docet lubenter , informat provide , et inculcat assidue , uterqve habet eximium delectamentum ,
- interleaved page interleaved page 83 727 ( Quod et Rectores , et Ludimagistrorum adjutores Paedagogi , attendant , ob salaria . )
- 728 Adjungenda tamen est institutioni disciplina ( id est , censura et serula ) ne vel dissolutio , vel desidia surrepat .
- 729 Qvi monita non moratur , vapulet .
- 730 Cathedra docentis est , subsellia discentium .
- 731 Calam� ( cujus crena scalpell� temperatur ) scribimus in chart� , vel membran� : Stylo [ graphio ] in pugillaribus [ codicillis , ] ut expungi possit .
- 732 Qvod formator dictat , tu calamo excipe : ille vero mendas commonstrans emendabit , si qvid vitiose positum ; ut qvod dedocet , dediscas .
- 733 Memoriae qvod mandare vis , relege treqventer : non cursim , obiter et persunctorie , sed rebus intentus , inhaerebit ,
- 734 Repetitio tacita est , recitatio clara : examen qvotidianum vel extraordinarium .
- 735 Si feliciter proficere vis : qvicqvid modo comprehendisti , statim alteri enarra .
- 736 Decet enim te praemonstrantem studiose imitari , condiscipulos certatim aemulari .
- 737 E trivialibus Scholis ( gradatim ) promovemur ad Gymnasia , 84 inde in Academias ; qvae Bacculaureos , Magistros , Licentiatos , et Doctores creant .
LXIX . DE MUSEO .
- 738 Idoneus Musis locus solitarius est , a turba remotus , ubi studiosus Bibliothecam , Pulpitum , Atramentarium ( cum calamario , cultelloqve scriptorio ) habebit .
- 739 Libellos munde tractet , qvos non plurimos habebit , sed selectos . (
- 740 Qvorsum enim numerosa et in tot tomos divisa volumina , qvorum indices vel catalogum vix perlegit possessor ? )
- 741 Lituris ne maculet : asteriscis ad marginem notatis , reminiscentiam nemo sublevare vetat : qvin consultum est .
- 742 Si qvid incidit , evanescere non patieris , annotabis protinus : non in rejectaneas Schedas , sed in palimpsestum , indeqve in diarium vel adversaria , qvae penes te , aut in promtu habe .
- 743 Lucubranti ad lychnum , cereus prae sebace� candel� conducit , cui accendendo igniarium cum fomite adsit .
- 744 Taedae fumant et fumigant .
- 745 Candelabrum sit pensile , umbraculum viride , Emunctorium praesto , qv� emunge , ne ellychnium obumbret ; sed illud , ne qvid sordidetur , sepone .
- interleaved page interleaved page 85 746 Proditurus lucernam absqve laterna ne feras : facibus [ faculis ] non fidendum .
LXX . DE GRAMMATICA .
- 747 Grammaticus literas Orthographice , ( majusculis sola periodorum capita , et emphatica ) pingit , syllabas copulat , dictiones [ vocabula ] declinat et conjugat , phrases syntactice construit , sermonemqve legitime pronunciat .
- 748 Ancillantur huic librari , et Typographus , qvi e loculamentis typos depromens coagmentat , prelo subjicit , libros excudit , et Bibliopego [ compactori ] compingendos tradit , qvos Bibliopola venundat .
LXXI . DE DIALECTICA .
- 749 Dialecticus [ Logicus ] ratiocinans , qvid de qvo dici possit , et qvare , pervestigat , ambigua distingvit , obscura declarat , similia dissimilibus confert , effati cujusvis certitudinem examinat .
- 750 De qvocunqve themate disserens , de qvaestionibus dubiis pro et contra disputat , argumenta 86 syllogismis argute innectit , method� apposit� omnia digerit .
LXXII . DE RHETORICA , ET POESI .
- 751 Rhetor formulas dicendi conqvirit ad eloqventiam , stylum exercet , verba Tropis ( a nativo significatu ad alium sensum transserendo ) Sententiasqve Figuris [ Schematis ] ( verba geminando et ad Euphoniam artificiose transponerido ) actionem deniqve gestibus , colorat .
- 752 Facundus Orator Exordio praemisso sese in sinuat ( aliqvando abrupte auspicatur , ) post causam proponit dilucide , tum confirmat rationibus valide ; illustrat exemplis prolixe ( tametsi non dilatat vel amplificat , nec digreditur abs re ) objectiones refutat et refellit exacte , Epilogo perorat : qva praemeditate , qva ex tempore .
- 753 Proverbia et adagia , ut et interleaved page interleaved page 87 comparationes , orationem luculenter exornant , qvae si strictim rem enunciat , nervosa dicitur ,
- 754 Sed Poeta disertus e pros� [ soluta ] ligatam faciens , versus et rhythmos concinnat eleganter , Carmina [ metrum ] modulatur , Epithalamia , Anagrammata etc. fingit . [...] 88 [...]
LXXII . DE ARITHME TICA .
- 755 Mathematicae disciplinae ; pariter sunt utiles et subtiles .
- 756 Arithmetica numeros computat , qv� compendiose addantur , subtrahantur , multiplicentur , dividantur per se invicem : sive id siat Cifris , sive calculis [ abaculis ] super abacem : sed Ruricolae per decusses , duodenas , qvindenas , et sexagenas supputant .
LXXIV . DE GEOMETRIA .
- 757 Geometra , qvasi [ acsi ] ludibundus , figuras contemplatur , et mensurat distantias , prope an procul absit [ dister ] aliqvid .
- 758 Ad regulam lineas ( puta rectas vel obliqvas , non curvas aut spirales ) ad normam angulos , circino vero circulum ( cujus medietas centrum , circuitus ( ambitus ) circumferentia appellatur ) ducit .
- 759 Conus turbinatus est , Cylindrus teres , Graecum * d triqvetrum , Cubus qvadratus , Globus rotundus , externe convexus , interne concavus .
- interleaved page interleaved page 89 760 Circularis ( figura ) divinissima est , omnia complectens , nihil habet offensionis , nullam incisuram , nullum anfractum , nihil eminens , nihil lacunosum .
- 761 Omnis dimensio fit per triangulum .
LXXV . DE MENSURIS , ET PONDERIBUS .
- 762 Mensurae continuorum sunt : Granum , Digitus , Palmus , Spithama , Ulna , Passus , Orgyia , Decempeda , Stadium , Milliare : his metimur omnia .
- 763 Liqvidorum : Culeus , Urna , Amphora , Congius , Sextarius , Hemina , Triental , Cyathus .
- 764 Aridorum : Medimnus , Trimodium , Modius , Semodius , Qvartale .
- 765 Pondera sunt : Centenarius , Libra [ Pondo , As ] Selibra [ semissis ] Qvadrans , Uncia , Semuncia , Drachma , Scrupulura .
- 766 Si qvid in bilance penditur ( libratur ) , examen , 90 qvod scapo exit , et per trutinam ( aginam ) sese agitat , pensita : an aeqvilibrium sit ?
- 767 Statera est lanificum portalis libra , sine lancibus , alter� parte non nisi uncinum habens , alter� pondus : qvod centro admotum plus , amotum minus , ponderat .
- 768 Si qvid praeter superpondium adjicitur , mantissa est .
LXXVI . DE OPTICA , ET PICTURA .
- 769 Opticus radios visivos et visibilia objecta scrutatur , cur alia sint pellucida , alia opaca , alia perspicua , alia obscura , discernens : et juxta id perspicilia efformans .
- 770 Hinc pictor ad exemplar vivi effigiem delineat , penicilloqve discretis pigmentis linit .
- 771 Statuarius statuam caelat et sculpit , pingit et super basin collocat : si immanis est , Colossum dices .
- 772 Solaria , ( Scioterica ) gnomone ( horas ) indicant .
LXXVII . DE MUSICA .
- 771 Musicus melodias canit , et post praeludia , instrumenta pulsat .
- 774 Symphonia est plurium concentus , qvorum consonantia ( harmonia ) grata est , dissonantia absurda , ( absona ) .
- 775 Organum tibiis et fistulis constat , Cithara , Testudo , Lyra , Sambuca , Pandura , chordis .
- interleaved page interleaved page 91 776 Fides plectro plectuntur .
- 777 Tibia utricularis discrepanter sonat .
LXXVIII . DE ASTRONOMIA .
- 778 Astronomus siderum meatus considerat : Astrologus eorundem efficaciam et influxum .
- 779 E Fastis liqvet , a Natalitiis Pascha recedere , ut minimum trimestre , Pentecosten a Paschata prope bimestre ; inde Adventum circiter semestre .
- 780 Illic sunt : Januarius , Februarius , Martius : Isth�c Aprilis et Majus ; h�c Junius , Julius , Augustus , September , October , November : December postremus est
- 781 Quilibet eorum in Calendario Romano suas Calendas , Nonas , et Idus babuit .
- 782 Intra triennium accessio fit ( mensis ) intercalaris , Embolimi , id est , decimae tertiae lunationis : Lustrum [ qvidriennium ] bissextilem [ annum ] reducit .
LXXIX . DE GEOGRAPHIA .
- 783 Geographus Regionum ( etiam qvas ipse non peragravit ) situm describit , qvae sint in Continente , Insulis , Peninsulis ? qvae maritimae , qvae in meditullio , et qvonam tractu ? sub 92 qv� zon� et climate vel parallelo ? qvos habeant hi aut illi accolas , et qvibus terminis ab illis dispescantur et disterminentur ? et qvi illis antipodes : etc.
LXXX . DE HISTORIA .
- 784 Qvum res gesta narratur , Historia est , cum ficta , Fabula .
- 785 Illas Historicus recenseat : has annalium monumentis inferre , capitale sibi ducat .
- 786 Et ut pateat , genuina , non supposititia esse , rem simul cum circumstantiis in commentaria regerat .
LXXXI . DE MEDICINA .
- 787 Sanis optima medicina , Diaeta est : qvia securissima , et sine violenti� .
- 788 Ne bibas vel edas , nisi siti et fame stimulatus , ( qvod saliva ad conspectum cibi palatum titillaus innuet ) valebis et vigebis .
- 789 Qvocirca appetitui praestolare jejunus .
- 790 Sed et invaletudo , si te incessit , abstinenti� et qviete curatur : qvod non advertunt , qvi non nisi saturi jejunant , et non nisi operatione fracti qviescunt .
- 791 Frictiones , fomentationes , venae sectiones , cucurbitae , emplastra et omnia forinsecus superimposita , non demunt tormentum , sed mitigant et leniunt .
- 792 Remedia purgantia , evacuantia , sudorisera , corroborantia , effica interleaved page interleaved page 93 cius medentur , sive sint potiones sive pilulae etc.
- 793 Antidotis venena , Amuletis fascina pelluntur : haec etiam verbulo Praefiscini .
- 794 Salsum in Medicos scomma est , solis licere ( licitum esse ) impune occidere : utinam non venum !
- 795 De universali medicamento litigant , an detur .
- 796 Gregales eorum sunt Chirurgi , et Pharmacopolae ; hi pharmaca , ungventa , syrupos , pastillos , trochiscos , et Morsulos praeparantes , in loculis et forulis , pixidibusqve seorsim qvaeqve reservant .
LXXXII . DE ETHICA IN GENERE .
- 797 Virtus in mediocritate consistit : Vitium est , cum in excessu , tum in defectu : Excedere enim vel deficere , transgredi utiqve est .
- 94 798 Si qvis peccat incogitanti� , Delictum est ; si voluntarie , Facinus ; si studio , Neqvitia ; si malitiose , Scelus ; si enormiter , Flagitium ; si ut aegre faciat alicui , Perversitas .
- 799 Et talia qvi patrat [ designat ] perditus est .
- 800 Qvi perperam agere susqve deqve habet , pravus est : qvi se a malo prohibet , probus : omnimode impollutus , detestatur et abhorret omne impurum , imo exsecratur .
- 801 Consvetudo vitiosa sensim irrepit , cui sero obsistitur , postqvam invaluit : qvandoqvidem radicata raro exstirpatur .
LXXXIII . DE PRUDENTIA .
- 802 Ex dignitate unumqvodqve aestimare , Prudentiae statumen est , ne res nullius pensi et titivillitii magnipendantur .
- 803 Anteqvam inceptes qvidpiam , operae pretium est pensiculare , utrum e re sit , nec ne ? ne frustr� ( in cassum ) labores .
- 804 Prospice ergo finem , provide media , et ne qvid obstet aut officiat , attende occasioni .
- 805 Nam insipientis , stolidi et dementis est , sine intentione ferri : insani , stulti , et vecordis illicita appetere : vesani et suriosi , impossibilia suscipere , imperiti et inconsiderati , negligere opportunitatem .
- 806 Ubi inter plura optio datur , deliberandum diu , qvod statuendum semel : supervacaneis vero supersedendum .
- 807 Et qvidqvid instituis , consulta interleaved page interleaved page 95 exqvisite , itane , an ita satius sit ? post exseqvere celeriter , sed caute .
- 808 Circumspectus , etsi de eventu confidat , eumqve praevideat , circumspectat tamen , ne sese praecipitet .
- 809 Qvia usu venit , ut tardus velocem antevertat : Pedetentim igitur .
- 810 Qvod abscondi debet , non palam venditat , abstrudit , non obtrudit .
- 811 Qvod ei non certo constat , affirmare [ asserere ] aut negare cavet , nedum ut asseveret , aut inficietur .
- 812 Nam ut credulitas , ira diffidentia noxia est : verum longe magis pertinacia .
- 813 Praesagiens qvidpiam adversi , praevenire censet melius , qvam praeveniri . (
- 814 Praepostera enim sapientia est , polt factum sapere ) .
- 815 Et dum qvisqve suarum rerum satagit , ille sibi neqvaqvam deest .
- 816 Vaser versute nimis versat omnia , suspicax est dolosus .
- 817 Veterator astu imponit incautis , ut reprobanda praeoptent , et vice versa .
LXXXIV . DE TEMPERANTIA .
- 818 Depravatio nostra permulta concupiscit : sed temperans cupiditates moderatur .
- 819 Sobrietas est continentia a superflu� alimoni�
- 96 820 Gulosus Catillo ligurit et pitissando sorbet ; Helluo vorando et potando sese ingurgitat ; Lurco comessando sua decoqvit : omnes mera abdominis mancipia .
- 821 Compotatores meracius hauriunt , cum qviseqve vel dat Symbolum , vel solvit .
- 822 Veteres temperabant merum ( aqva ) et victitabant simplicissime : nunc qvot gulae illecebrae , tot pernicies .
- 823 Ebrius enim noxam [ poenam ] habet crapulam , Ebriosus tremorem et podagram : et Abstemii mente valent , temulenti amenti� .
- 824 Inebriati brute bacchantur , titubant , screant , spuunt ( sputant ) vomunt pedunt ( cum reverenti� ) et cacant .
LXXXV . DE CASTITATE .
- 825 Castus est , qvi se nefand� libidine non contaminat : lascivire enim belluinum est .
- 826 At non adulteria solum , incestus , stupra , scortationes , et concubitus illegitimi , sed et omnis Venerea salacitas , basiationes , imo cogitationes spurcae ac obscenae , impudicitia sunt .
- 827 Adulter extrarium polluit torum , scortator suum : qvandoqve moechus pellicem vel concubinam alit , Ganeo per lupanaria grassatur , Meretrices pudicitiam suam prostituunt ; Lenones [ balliones ] interleaved page interleaved page 97 alios inqvinant .
- 828 Vah propudia ! foedi et exsecrabiles omnes .
- 829 Insanit , qvi deperit faeminam .
LXXXVI . DE MODESTIA .
- 830 Modestus verecunde agit , procacitatem defugit .
- 831 Non frivolus est , utut qvadantenus blandus et comis : non loqvax , sed taciturnus .
- 832 Nec tamen morosus , aut torvus , sed gravis , severus , non saevus .
- 833 Nihil immoderate laudat , vel vituperat , neminem traducit , aut diffamat : ad opprobrium neutiqvam silet .
- 834 Ad haec non pejerat , nec dejerat , nec jurat .
- 835 Nemini adversatur , aut facessit molestiam , aut scandalo est : Neminem sciens volens contristat .
- 836 Quod fama et crebrescens rumor fert [ refert ] non vulgat , percontatur prius scrupulose .
- 837 Curiosus ardelio ingerit se et immiscet , ubi ejus nihil interest , etiam qvae celantur , eliciens .
- 838 Locutulejus verbosus est ; Nugator facta infecta blaterat ; Futilis arcana effutit ; Sophista captiosus est ; Momus omnia carpit et suggillat .
- 98 839 Consideratus non qvidem elingvis est , sed tamen non insulsus blatero : in multiloqvio enim vanitas .
- 840 Non sibi arrogat , qvod non habet , nec aliis sua derogat : non ambit [ adspnrat ad ] fasces aut honores , nec sua profuse jactat , aut ostentat , aut in iis gloriatur , aut se insolenter extollit , sed potius humiliat et demisse gerit .
- 841 Praeconia vulgi non affectat , nec sibi anteferri alios moleste fert .
- 842 Festivi joci , leporesqve et allusiones facetae , urbanos decent : rusticitas opicam barbariem redolet .
- 843 Scurrilitas summopere discavenda .
- 844 Cavillatio virulenta sannionibus relinqvenda .
- 845 Renidere , et ridere , morati est , cachinnari incivile .
LXXXVII . DE AUTARKEIA .
- 846 Avarus per fas et nefas ditescere allaborat , cum tamen superna benedictio ditet ,
- 847 Et cui usui in immensum coacervatae [ cumulatae ] divitiae ? male parta , male dilabuntur .
- 848 Adeo desipiunt divites qvidam : ut bonis ( stabilibus et mobilibus ) affluentes , et cistas pecuni� , scrinia cimeliis et cameras supellectile consertas possidentes , egestatem timeant , videlicet in copi� inopiam , in abundanti� ( imo redundanti� ) penuriam .
- 849 Tu si tibi opes affatim interleaved page interleaved page 99 suppetunt , egenis vicissim suppedita : Sin , etiam de modico imperti , si non largiter , saltem liberaliter .
- 850 Satius est , liberalem esse , qvam parcum .
- 851 Frugalis paucis contenrus est ; non tenax qvidem , sed parsimoniae navans operam .
- 852 Qvae qvantum sit vectigal si luxuriosus pervideret , luxu patrimonium non prodigeret .
- 853 Pauperat enim dispendium , compendium opulentat .
- 854 Tu ergo qvidqvid accipis et expendis , in codicem accepti et expensi refer .
LXXXVIII . DE JUSTITIA : PRIMO COMMUTATIVA .
- 855 Justitia suum cuiqve tribuit .
- 856 Ergo qvi cum alio transegit , et qvidqvid promisit ( pollicitus est , ) condi xit ( sive ultro et su�pte , sive exoratus , et qvibuscunqve conditionibus et exceptionibus ) standum est pactis et promissis praecise .
- 857 Qui stipulanti adstipulatus est , obligavit se .
- 858 Depositum reddendum est , non adnegandum , non supprimendum .
- 859 Nil qvod alterius est , tibi sine ejus scitu vendica , aut usurpa [ assere . ]
- 860 Qvod utendum accepisti , idem restitue , non aliud : et qvidem , qvoad ejus fieri potest , absqve detrimento .
- 861 Qvod mutuo datum est , aliud licet remittas , paris tamen aestimii .
- 862 Si qvis � te mutuatur , mutua , et ei commo 100 da : chirographum tamen vel arrhabonem , seu pignus , vel praedem , aliamve cautionem postula .
- 863 Qyia ob mortalitatem , qvin et fidei lubricitatem , cautel� opus est
- 864 Porro , qvi supra sortem usuras exigit , non creditor est , sed faenerator : pessimus autem et neqvissimus , qvi anatocismis debitorem devorat ; qvod nefarium .
- 865 Iniqvus vero sibi ipsi est , qvi alieno aere se obruit , ut versuram vel auctionem facere cogatur .
- 866 Proinde debita [ nomina ] qvanto ocyus dissolve , et apocham [ acceptilationem ] qv� acceptum tibi referat , fla gita .
- 867 Furta , Rapinae , Sacrilegia , Peculatus , Plagium , Abactus , perinde in illo mandato , non furaberis , interdicta sunt .
- 868 Privari enim et orbari suis nemo debet : qvi istud committit , repetundarum tenetur .
LXXXIX . DE JUSTITIA DISTRIBUTIVA .
- 869 Praemiis et poenis in officio continemur .
- 870 Ergo qvi laudabiliter agit , collaudationem [ applausum ] commendationem , promotionem , honoraria , meretur : qvi secus , expostulationem , reprehensionem , vituperium , probra et castigationem : sed prout persona est .
- 871 Qvi nolens et inscius maleficium admisit , commiseratione dignus est ; simplicitati tantisper imputa , rigide ne age ; qvi dat� oper� , interleaved page interleaved page 101 jure meritoqve puniatur , luat : qvi alieno instinctu et impulsu , non omnino excusatur .
- 872 Afllictionem afflictis ne auge , sed suppetias ferendo minue , cum implorant .
- 873 Adjumento qvi eget , eum instanter obnixeqve petere ; rogare , obtestari , obsecrare , supplicare numne . [ nunuqvid ] pigebit .
- 874. Superbus mendicus nil emendicat : importunus vero flagitator , odiosus est , repulsam feret .
- 875 Cum impetraveris , qvae rogasti , gratias age : Si just� de caus� negatur , ne obtunde , ne murmura .
- 876 Quod qvis non rogatus largitur , modeste recusa , sed pertinaciter ne respue , re contemnere ( aspernari ) videaris , tibiqve ingratitudo exprobretur .
- 877 Gratitudinis gradus sunt : Beneficium agnoscere , depraedicare , pensare .
- 878 Munes esse , et munera remunerari ( retribuere ) opulentorum est .
- 879 Acceptis diversoribus Xenia , necessariis strenae mittuntur .
- 880 Conspicuos et donis singularibus antecellentes honora et suspice , neminem despice .
- 881 Prosis omnibus , obsis nemini , fausta precare universis . XC . DE FORTITUDINE .
- 882 Magnanimus est , qvi secunda et adversa indifferenter ferre potest .
- 883 Nihil enim vulgare admiratur , ad repentina non consternatur , labores non 102 detrectat , et qvibus se addixit , eos alacriter subit , strenueqve urget : pericula inevitabilia , si imminent [ impendent , instant ] intrepidus adit , et animose suffert : audaciam modo et temeritatem refugiens .
- 884 Propterea qvod coepit , continuat : fessus tamen et lassus , ne succumbat penitus , remittit .
- 885 Pusillanimis ex adverso , prosperis intumescit , calamitosis subsidit et animum despondet , inopinis percellitur , ad qvemvis strepitum effaeminate trepidus et qvenulus est : mutire vel hiscere vix audet .
- 886 Inter Fortem ergo et Ignavum [ segnem , pigrum ] qvid interest ? ille munia vocationis solicite agit , hic negligenter ; ille sedulo , hic socorditer ; ille enixe , hic remisse , ille accurate , hic defunctorie ; ille qviete , hic proterve ; ille nihil cunctando , hic omnia procrastinando : ille incessenter [ sine intermissione ] in proposito decoro pergit , hic desultorie tergiversatur et restitat : verbo , ille viget ubiqve , hic langvet et torpet ubiqve .
- 887 Desidibus et otiosis semper feriae sunt , etiam profestis ( diebus ) otiantur et vagantur .
- 888 Navus [ gnavus ] etiam in otio negotiosus est . XC
I . DE PATIENTIA .
- 889 �rumnosam conditionem qvid prodest deplorare , si non datur in melius commutare ?
- 890 Patiens gemit , lachrymatur , flet , non autem plorat , ejulat , lamentatur .
- interleaved page interleaved page 103 891 Injurias non ulciscendo rependit , aut retaliat , sed aeqvanimiter tolerat ; extenuans potius , qvam exaggerans .
- 892 Indignatur qvidem indigne factis , et malevolo succenset , ac stomachatur , sed non effervescit in vindictam , nec vehementer invehitur in qvenqvam : infensus est alicui , non infestus .
- 893 Iracundiam cohibere , ignoscere et condonare [ remittere ] culpam , parcere etiam inimicis , excellentis animi est ; exardescere , fremere , furere , minari , maledicere , diras imprecari , impotentis ( sui non compotis . )
- 894 Impos enim sui est , qvi eousqve excandescit , ut se reprimere neqveat .
- 895 Generosus ( animus ) mavult mitis esse , qvam atrox , mansvetus qvam ferus , benignus qvam truculentus ( trux ) , placabilis qvam dirus .
- 896 Saevitia enim , immanitas et crudelitas ( qvam mulceri oporteat ) nonne bestialis est ? XC
II. DE CONSTANTIA .
- 897 In honesto instituto immote persistere , constantiae est ; non perseverare , levitatis .
- 898 Sed heus tu , aliud est constantem , aliud pervicacem esse .
- 899 Si qvis ergo meliora svadet aut dissvadet , adhortatur vel dehortatur , ne sis contumax , ne praefracte repugna , nec obstinate contradic , sed obseqvere .
- 900 Verum si qvis te in bono labefactat , obfirma animum et obstina , usqve dum perrumpas obstacula : Rata enim irrita reddere dedecet . XC
III . DE AMICITIA , ET HUMANITATE .
- 901 Si conversationem tuam vis esse amabilem , esto inferioribus humanus et 104 affabilis , aeqvalibus officiosus , superioribus venerabunde obediens ; inibis gratiam .
- 902 Undecunqve abscedis , valedicere ; qvemcunqve convenis aut praeteris , amanter salutare ; salutantem vero resalutare ; discedentem abs te aliqvousqve comitari , ne dedignator .
- 903 Interroganti responde placide : ad minimum annuendo , vel abnuendo [ renuendo ] .
- 904 Loqventem ne interpella ; nescienti tamen aliqvid , si tibi succurrit , suggere ; eum qvi te operitur , ne morator .
- 905 Cuicunqve gratificari potes ull� re , ne refragator , nec gravator , vel gratis [ gratuito ]
- 906 Si qvis indiget consilio , consule ; si consolatione , consolare ; si subsidio , subveni et opitulare ; si suffragio , suffragare ; aegrotos visita ; sic omnium demereberis benevolentiam et favorem .
- 907 Laesit te qvis ? connive , et suffundes eum ; si poenitet fecisse , da veniam et oppido tibi devincies ac obstringes .
- 908 Si offendisti ipse , alloqvi , [ affari ] pacare , placare , deprecari et reconciliari ne pudeat : non dicis ergo , sed serio .
- 909 Simultatem inveterascere non sines , ne in odima transeat .
- 910 Contubernales et convictores unanimitas condecet .
- 911 Dissensiones eqvidem et discordiae qvin intercedant , haud est possibile : sed con interleaved page interleaved page 105 cordia redintegranda est toleranti� mutu� , et dissidentes , per ultro citroqve commeantes , et intercedentes , proxenetas , conciliandi .
- 912 Felices successus habet aliqvis ? ne limis specta , fave . Infortunium ? commiserare : Misericordis est miserorum misereri .
- 913 Veracitati inprimis stude : mendacio nil tetrius : Qvi comminiscitur , qvod mentiatur , exosus est .
- 914 Si qvid innotuit secreti , ne divulga , nec resciscat a te alius , tametsi contetur : tace inqvam , mussa : Taciturnitas tua nemini incommodabit , te apprime commen dabit .
- 915 Inter hilares tetricus nesis , nec tamen effuse laetus .
- 916 In alios dicax ne sis ; et si qvid sermocinando lepidi admisces , sales sint , non cavilla : allude , ne vellica ; ne qvem praesentium lacessas , absentium calumnieris .
- 917 Nam jurgari , rixari et vitilitigare , agrestium est : Criminari et deferre , susurronum et delarorum ; vexare et exagitare balatronum et scurrarum ; convitiari et contumeli� afficere , nebulonum . XC
IV. DE CANDORE .
- 918 Cum qvo versaris , et necessitudo tibi est , erga illum sis apertus , sine fraude doloqve : amicum enim fraudare et fallere , qvale decus ?
- 919 Fideli socio sidus esto , clam illo furrim , ejus in fraudem , nihil occipe : nam perfide qvi 106 agit , sibi perditionem machinatur .
- 920 Si qvid taxandum est , non clam fiat , sed coram , in os , idqve parrhesi� , prout sentis : modo tempestive .
- 921 Ab amicitia nihil alienius assentatione .
- 922 Cernis crimen ? ne dissimula , mone , increpa [ objurga ] : etenim cur non cernere simules ?
- 923 Si proximus deliqvit , aperte corripe et corrige : adulari versipellium impostorum est
- 924 Si qvis utilia loqvitur , assentire ; si inutilia , ne assentare .
- 925 Palpum et offuciae subdolorum sunt : tu candide et sincere omnia .
- 926 Veritatem ingenue fateri ne verecundator , uti conscius es : cur enim adjurari velis ?
- 927 Qvorum tibi nondum exploratus est candor , familiarem te non exhibebis : caeteroqvin contemtum incurres .
- 928 Ignotis blandiri noli , ne te lenocinari ac insidiari existiment . XC
V. DE CONVERSATIONE ERUDITA .
- 929 Cui ab occupationibus vacat , vadat ad congerronem : eum tamen , cui invisus es , ne invisas .
- 930 Cujas sit dilectus sodalis , et nobilis an ignobilis , ignominiae tibi ne ducas ; dummodo sit frugi et ad ingenium tuum congruat : infamibus ne te conjungas .
- 931 Sodalitia dissoluta et nauci , devita : viriant enim mores .
- 932 Docti deambulationibus delectantur , sive meditandum est , live confabulandum .
- interleaved page interleaved page 107 933 Cum in aprico spatiari taesum est , considetur in umbr� .
- 934 Nae pulchrum et scitum est , cum dissitis colloqvi , et qvidvis significare posse ; non per nuntios , sed perliteras .
- 935 Antiqvi intabellis ceratis ( ut deteri , aut deleri posset ) exarabant , et cum iis tabellarios mittebaut : nobis papyrus et atramentum commodius inserviunt .
- 936 Epistola complicata , ne legi qveat , nisi ab eo , cui destinatur , obsignatur sigillo ; resignanda ( nisi intercipiatur ) illi , ad qvem inscriptio spectat .
- 937 Cognomen intus subscribitur .
- 938 Schedula non sigillatur . XC
VI . DE LUDICRIS .
- 939 Ne labascant fragiles vires , aut elangvescant , a seriis qvandoqve cessa , et cum coaetaneis ( dispares enim non bene fociantur ) defatigatum te relaxa oblectamentis .
- 940 Spectacula enim delectant , commotio vegetat ,
- 941 Facetiis , dicteriis , ac aenigmatibus certare , ingeniosum est ; Pil� , Sphaera et Conis , Trocho , Sclopo , Globulis , Myinda , par impar etc. puerile : Chartis lusoriis , Talis ( Tesseris ) Alea ( Fritillo ) aleatorium : Latrunculis , operosum .
- 108 942 Vbi si qvis ad incitas compellitur , actum est de eo .
- 943 Choreis et tripudiis lascivi se exerceant .
- 944 Grallator grallis gressus spatiosos divaricat .
- 945 Funambuli papae ! qvam confidentes sunt !
- 946 Cursores a carceribus ad metam curriculo sestinant , et primus brabeum aufert .
- 947 Alii signant lineam , qvam simul ac attigerunt , consistunt illico : qvi ultr� procurrerit , aut citra eam substiterit , ludum perdit .
- 948 In circo eqvitando , in Agone luctando et reluctando , uter alterum conficeret , concertabant .
- 949 Gladiatores et pugiles [ athletae ] in palaestr� congrediuntur , directore Lanist� .
- 950 Cum duo digladiantur , Duellum est ; ubi alter intentat ictum et infert , alter inhibet et propulsat ; vincit autem , qvi infligit .
- 951 Gesticulator ( agyrta ) actionis volubilitate aciem perstringit ; sed praestigiae sunt , non miracula .
- 952 Mimus ( histrio ) personam alterius effingit ( exprimit ) .
- 953 Comoedia perplexum actum repraesentat , sed cum jucund� catastrophe : Tragoedia tristem habet exitum .
- 954 Theatrum in propatulo est , Scena sipariis velatur .
- interleaved page interleaved page 109 955 Bacchanalia larvari peragunt . XC
VII . DE MORTE , ET SEPULTURA .
- 956 Moribundorum speciale Symproma est , stertor lethalis .
- 957 O mortales ! qvotusqvisqve vestr�m reputat , ab hoc puncto aeternitatem pendere ?
- 988 Nam ut exspiraveris , confestim anima ad coelos , vel tartara migrabit .
- 959 Funus funestis ritibus adornatum ( id est , pollinctum , lugubriter indutum , capulo conditum sandapilae [ loculo ] impositum ) a Vespillonibus effertur .
- 960 Fiunt exseqviae ( inferiae ) coemeterium versus , pompa funebri .
- 961 Nos exanima ( corpora ) sepelimus et humamus ( humo mandamus ) prisci ustulabant , inde sepulchra sunt Busta dicta .
- 962 Eriguntur cippi et epitaphia : epicedia cantantur .
- 963 In gentilismo conductae Praeficae plangebant , lessibus et neniis elogia enumerantes .
- 964 Et ne manes oberrarent , justa parentalia feralibus epulis faciebant . XC
VIII . DE PROVIDENTIA DEI .
- 965 Ita mors finit omnia .
- 966 Omnia enim temporalia caduca , fluxa et transitoria sunt , exoriuntur et intereunt .
- 110 967 Etiamsi aliqvid stabile videatur ; vetustate ips� atteritur et decedit .
- 968 Vicissitudinibus subitaneis subjacent omnia .
- 969 Atheus tamen est , qvi temere volutari autumat res nostras : fatali necessitate succedunt omnia .
- 970 Fors et fortuna nihil sunt .
- 971 Fortuitos qvidem et improvisos casus esse concedo , sed nostri respectu , non Providentiae : qvae minutissima etiam nutu suo dirigit .
- 972 Nam et capillos nostros numeratos esse , testatur Salvator , ut ne qvidem unicus perire qveat .
- 973 Ea propter insolitas mutationes , ostenta et prodigia antecedunt .
- 974 Insunt ergo omina rebus .
- 975 Sed usqveqvaqve praesagia captare , superstitio est : si tibi Dominus aliqvid manifestare ( revelare ) dignabitur , non te latebit .
- 976 Tu pius esto , et ora : non te derelinqvet ille , qvi aeqve praedestinavit , qvid cras , perendie , et deinceps , de te futurum sit , ac qvod heri , pridie , et abhinc tot annis factum est .
- 977 Fatum tuum ne anticipa , sed expecta . XC
IX . DE ANGELIS .
- 978 Produxit et invisibiles Angelos , eosqve innumeros , ad regenda inferiora sibi administros .
- 979 Non qvod opis esset indigus , sed qvia sic est placitum .
- 980 Constituerat hos in coelo supremo ( empy interleaved page interleaved page 111 reo ) ; sed qvidam desciverunt ( defecerunt ) ab eo , per superbiam , deturbatiqve sunt coelitus ad infernum ( Orcum , Crebum , Avemum ) .
- 981 Qvi in sua integrirate permanserunt , roborati sunt , ne prolabi amplius possint .
- 982 Circa thronum Creatoris sui millia millium ( decem myriades ) adstantes , eum colunt , ( venerantur ) adorant , celebrant .
- 983 Amandati obeunt mandata , legationeqve functi revertuntur .
- 984 Associant se , jussu Dei , piis , jam inde a nativitate , tanqvam custodes , ut mala averruncent , et ab insultibus Satanae protegant (
- 985 Verumenimvero , qvod de bono et malo genio inqviunt , incertum est ) .
- 986 Apparent nonnunqvam , sed disparent rursum : non sascinando , sed revera .
- 987 Cacodaemones apparentes spectra vocantur , tumultuantes per noctem intempestam Lemures : famulantes , Lares et Penates .
- 988 Magi cum Daemonibns colludentes , incantamentis suis seipsos et alios dementant .
- 989 Sed vae Diabolo , et ( nisi communioni renuncient ) consortibus ejus ! ad gehennam detrudentur .
- 990 Vindex enim erit gloriae sue Omnipotens . C. CLAUSULA .
- 991 Cedo sodes ( sis ) qvid restat ? e�tenus enim tradita ( absit arrogantia dicto ) utcunqvesum conseqvutus .
- 992 Siccine ? ( Ain ? ) hem macte sedulitate ist� ! Restabit igitur , ut per hanc januam ingresses , tum Scientiarum , tum 112 Latinitatis Palatia , vivide lustrare properes , et qvae h�c raptim et carptim aspexisti , uberius in Authoribus bonis speculeris .
- 993 Habes h�c summatim et succincte brevem complexionem , ceu Rudimenta , qvi Philosophiae , qva Theologiae : nihil tantopere omissum reor .
- 994 Auctarii loco admoneo , ut ad pietatem convertas plane omnia .
- 995 Scito enim , fore propediem , ut reddamus rationem omnium : nempe qvum venerit , ut suscitet nos et judicet : ubi manifesta et occulta patefient .
- 996 O beatos , qvi tunc propitium habebunt , ambrosi� et nectare pascentur in sempiternum .
- 997 Faxit miserator noster , ut h�c misericordi� ejus justificati , in charitate coalescamus .
- 998 Tu ei confitere , ac vota vove , devoteqve et fervide precando penetralia coeli penetra , ut jam nunc coelitibus annumereris .
- 999 Ave et vale .
- 1000 JEHOV� Zebaoth individuae Trinitati , sit laus in secula seculorum Amen .
About
About this text
About this edition
This is a facsimile and transcription of Janua linguarum reserata autrea : sive seminarium linguarum et scientiarum omnium. It is held by Taylor Institution Library (shelf mark VET.MISC.I.A.1).
The transcription was encoded in TEI P5 XML by Emma Huber.
Availability
Publication: Taylor Institution Library, one of the Bodleian Libraries of the University of Oxford, 2020. XML files are available for download under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License . Images are available for download under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivatives 4.0 International License .
Source edition
Comenius, Johann Amos, 1592-1670 Janua linguarum reserata autrea : sive seminarium linguarum et scientiarum omnium. [Hanovia] : [s.n.], [before 1662]Editorial principles
Created by encoding transcription from printed text.
This transcription is based on http://mateo.uni-mannheim.de/camenaref/comenius/comenius1/p1/Comenius_opera_1.html. Page breaks have been added so that it corresponds to the images of our copy. However, no editorial work at all has been done on the transcription. It requires proof-reading and correcting, but is published in its current form because of urgent research need. It is hoped to replace it with a fully edited version in the near future.
Downloads
Facsimile
Images are available for download under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivatives 4.0 International License .
Images
- Image #1 (PNG - 8.5M)
- Image #2 (PNG - 5.2M)
- Image #3 (PNG - 5.8M)
- Image #4 (PNG - 6.1M)
- Image #5 (PNG - 5.6M)
- Image #6 (PNG - 6.3M)
- Image #7 (PNG - 3.5M)
- Image #8 (PNG - 5.1M)
- Image #9 (PNG - 5.5M)
- Image #10 (PNG - 6.2M)
- Image #11 (PNG - 4.0M)
- Image #12 (PNG - 4.1M)
- Image #13 (PNG - 5.0M)
- Image #14 (PNG - 5.4M)
- Image #15 (PNG - 4.3M)
- Image #16 (PNG - 4.1M)
- Image #17 (PNG - 5.5M)
- Image #18 (PNG - 5.5M)
- Image #19 (PNG - 4.3M)
- Image #20 (PNG - 4.0M)
- Image #21 (PNG - 5.7M)
- Image #22 (PNG - 5.6M)
- Image #23 (PNG - 4.7M)
- Image #24 (PNG - 4.3M)
- Image #25 (PNG - 5.6M)
- Image #26 (PNG - 5.7M)
- Image #27 (PNG - 4.4M)
- Image #28 (PNG - 4.7M)
- Image #29 (PNG - 5.5M)
- Image #30 (PNG - 5.7M)
- Image #31 (PNG - 4.4M)
- Image #32 (PNG - 4.1M)
- Image #33 (PNG - 5.3M)
- Image #34 (PNG - 5.5M)
- Image #35 (PNG - 3.8M)
- Image #36 (PNG - 4.1M)
- Image #37 (PNG - 5.0M)
- Image #38 (PNG - 5.2M)
- Image #39 (PNG - 3.8M)
- Image #40 (PNG - 4.6M)
- Image #41 (PNG - 5.3M)
- Image #42 (PNG - 5.5M)
- Image #43 (PNG - 4.2M)
- Image #44 (PNG - 4.1M)
- Image #45 (PNG - 5.8M)
- Image #46 (PNG - 5.7M)
- Image #47 (PNG - 4.3M)
- Image #48 (PNG - 4.3M)
- Image #49 (PNG - 5.5M)
- Image #50 (PNG - 5.6M)
- Image #51 (PNG - 3.9M)
- Image #52 (PNG - 4.5M)
- Image #53 (PNG - 5.5M)
- Image #54 (PNG - 6.0M)
- Image #55 (PNG - 4.3M)
- Image #56 (PNG - 4.1M)
- Image #57 (PNG - 5.4M)
- Image #58 (PNG - 5.7M)
- Image #59 (PNG - 4.0M)
- Image #60 (PNG - 4.3M)
- Image #61 (PNG - 5.3M)
- Image #62 (PNG - 5.9M)
- Image #63 (PNG - 4.0M)
- Image #64 (PNG - 4.2M)
- Image #65 (PNG - 5.5M)
- Image #66 (PNG - 5.4M)
- Image #67 (PNG - 4.4M)
- Image #68 (PNG - 4.3M)
- Image #69 (PNG - 5.9M)
- Image #70 (PNG - 5.4M)
- Image #71 (PNG - 4.7M)
- Image #72 (PNG - 4.1M)
- Image #73 (PNG - 5.9M)
- Image #74 (PNG - 5.6M)
- Image #75 (PNG - 4.4M)
- Image #76 (PNG - 4.0M)
- Image #77 (PNG - 5.8M)
- Image #78 (PNG - 5.5M)
- Image #79 (PNG - 4.3M)
- Image #80 (PNG - 4.0M)
- Image #81 (PNG - 5.7M)
- Image #82 (PNG - 5.3M)
- Image #83 (PNG - 4.3M)
- Image #84 (PNG - 3.9M)
- Image #85 (PNG - 5.7M)
- Image #86 (PNG - 5.3M)
- Image #87 (PNG - 4.4M)
- Image #88 (PNG - 3.9M)
- Image #89 (PNG - 6.0M)
- Image #90 (PNG - 5.2M)
- Image #91 (PNG - 4.1M)
- Image #92 (PNG - 4.0M)
- Image #93 (PNG - 5.9M)
- Image #94 (PNG - 5.6M)
- Image #95 (PNG - 4.5M)
- Image #96 (PNG - 4.1M)
- Image #97 (PNG - 5.7M)
- Image #98 (PNG - 5.5M)
- Image #99 (PNG - 4.3M)
- Image #100 (PNG - 4.0M)
- Image #101 (PNG - 5.9M)
- Image #102 (PNG - 5.3M)
- Image #103 (PNG - 4.2M)
- Image #104 (PNG - 4.1M)
- Image #105 (PNG - 5.8M)
- Image #106 (PNG - 5.1M)
- Image #107 (PNG - 4.2M)
- Image #108 (PNG - 4.0M)
- Image #109 (PNG - 5.6M)
- Image #110 (PNG - 5.0M)
- Image #111 (PNG - 4.1M)
- Image #112 (PNG - 3.7M)
- Image #113 (PNG - 5.7M)
- Image #114 (PNG - 5.2M)
- Image #115 (PNG - 4.5M)
- Image #116 (PNG - 3.8M)
- Image #117 (PNG - 5.7M)
- Image #118 (PNG - 5.3M)
- Image #119 (PNG - 4.4M)
- Image #120 (PNG - 3.8M)
- Image #121 (PNG - 5.7M)
- Image #122 (PNG - 5.2M)
- Image #123 (PNG - 4.3M)
- Image #124 (PNG - 3.8M)
- Image #125 (PNG - 5.6M)
- Image #126 (PNG - 5.3M)
- Image #127 (PNG - 4.6M)
- Image #128 (PNG - 3.7M)
- Image #129 (PNG - 5.6M)
- Image #130 (PNG - 5.1M)
- Image #131 (PNG - 4.4M)
- Image #132 (PNG - 3.9M)
- Image #133 (PNG - 6.0M)
- Image #134 (PNG - 4.9M)
- Image #135 (PNG - 4.5M)
- Image #136 (PNG - 3.6M)
- Image #137 (PNG - 5.3M)
- Image #138 (PNG - 4.9M)
- Image #139 (PNG - 4.5M)
- Image #140 (PNG - 3.4M)
- Image #141 (PNG - 5.5M)
- Image #142 (PNG - 5.0M)
- Image #143 (PNG - 4.2M)
- Image #144 (PNG - 3.4M)
- Image #145 (PNG - 5.3M)
- Image #146 (PNG - 5.0M)
- Image #147 (PNG - 4.1M)
- Image #148 (PNG - 3.7M)
- Image #149 (PNG - 5.5M)
- Image #150 (PNG - 5.1M)
- Image #151 (PNG - 4.2M)
- Image #152 (PNG - 3.6M)
- Image #153 (PNG - 5.9M)
- Image #154 (PNG - 4.9M)
- Image #155 (PNG - 4.3M)
- Image #156 (PNG - 3.6M)
- Image #157 (PNG - 5.4M)
- Image #158 (PNG - 4.9M)
- Image #159 (PNG - 4.0M)
- Image #160 (PNG - 3.6M)
- Image #161 (PNG - 5.7M)
- Image #162 (PNG - 5.1M)
- Image #163 (PNG - 4.3M)
- Image #164 (PNG - 3.5M)
- Image #165 (PNG - 5.6M)
- Image #166 (PNG - 5.0M)
- Image #167 (PNG - 4.4M)
- Image #168 (PNG - 3.7M)
- Image #169 (PNG - 5.5M)
- Image #170 (PNG - 5.3M)
- Image #171 (PNG - 4.3M)
- Image #172 (PNG - 3.8M)
- Image #173 (PNG - 5.3M)
- Image #174 (PNG - 4.9M)
- Image #175 (PNG - 4.4M)
- Image #176 (PNG - 3.9M)
- Image #177 (PNG - 5.6M)
- Image #178 (PNG - 5.2M)
- Image #179 (PNG - 4.4M)
- Image #180 (PNG - 3.7M)
- Image #181 (PNG - 5.5M)
- Image #182 (PNG - 5.2M)
- Image #183 (PNG - 4.4M)
- Image #184 (PNG - 3.8M)
- Image #185 (PNG - 5.6M)
- Image #186 (PNG - 4.8M)
- Image #187 (PNG - 4.1M)
- Image #188 (PNG - 3.5M)
- Image #189 (PNG - 5.4M)
- Image #190 (PNG - 5.1M)
- Image #191 (PNG - 4.1M)
- Image #192 (PNG - 3.8M)
- Image #193 (PNG - 5.6M)
- Image #194 (PNG - 5.1M)
- Image #195 (PNG - 4.4M)
- Image #196 (PNG - 3.6M)
- Image #197 (PNG - 5.5M)
- Image #198 (PNG - 5.1M)
- Image #199 (PNG - 4.3M)
- Image #200 (PNG - 3.7M)
- Image #201 (PNG - 5.4M)
- Image #202 (PNG - 5.3M)
- Image #203 (PNG - 4.4M)
- Image #204 (PNG - 3.7M)
- Image #205 (PNG - 5.5M)
- Image #206 (PNG - 5.2M)
- Image #207 (PNG - 4.3M)
- Image #208 (PNG - 3.9M)
- Image #209 (PNG - 5.7M)
- Image #210 (PNG - 5.1M)
- Image #211 (PNG - 4.1M)
- Image #212 (PNG - 3.9M)
- Image #213 (PNG - 5.6M)
- Image #214 (PNG - 5.2M)
- Image #215 (PNG - 4.5M)
- Image #216 (PNG - 4.1M)
- Image #217 (PNG - 6.2M)
- Image #218 (PNG - 5.2M)
- Image #219 (PNG - 4.5M)
- Image #220 (PNG - 3.9M)
- Image #221 (PNG - 5.9M)
- Image #222 (PNG - 5.2M)
- Image #223 (PNG - 4.3M)
- Image #224 (PNG - 4.1M)
- Image #225 (PNG - 5.1M)
- Image #226 (PNG - 6.6M)
- Image #227 (PNG - 5.8M)
All Images (ZIP - 1.1G)
All Images (PDF - 530M)
Text
XML files are available for download under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License .